Caput 6
Caput 6
An possit aliquis in lege nova dispensare
1. De dispensatione in lege nova. — Duplex mutatio. — Deum posse in lege sua dispensare. — Explicatis causis et effectibus hujus legis, dicendum sequitur de proprietatibus ejus; sed inter eas solum illae quae ad immutabilitatem ejus pertinent, aliqua explicatione indigent: nam reliquae, nimirum, quod sit sancta, spiritualis, potens, seu effectrix multorum bonorum, et consequenter quod sit suavis, et similes, ex dictis causis et effectibus hujus legis satis notae sunt, et in capite octavo aliquid addemus. Nunc ergo immutabilitas explicanda est, quae mutationi opponitur, et ideo duplex esse potest, sicut duplex est mutatio legis, scilicet, dispensatio et abrogatio, quibus opponuntur indispensabilttas et perpetuitas, et de hac posteriori dicemus in cap. seq.; nunc prior tractanda est. Potest autem sermo esse de dispensatione, vel obtinenda a Deo vel ab homine. De Deo vero nulla est controversia ; clarum est enim posse in lege sua dispensare pro suo arbitrio, etiam sine causa: nam si hoc potest legislator humanus in sua lege, multo magis Deus. Imo, licet homo non recte aut licite id faciat sine causa ; si Deus id faceret, honestissime et rectissime faceret, tum quia est supremus Dominus, tum etiam quia ejus voluntas est suprema regula bonitatis. Neque obstabit quod voluntas sit immutabilis, quia sine sui mutatione potest Deus mutare quae statuit, et ita ex aeternitate potuit habere decretum tollendi obligationem suae legis ab aliquo in tali tempore, per quod sine sui mutatione cum illo dispensaret. Hujusmodi ergo dispensatio possibilis est de potentia absoluta: nam de lege ordinaria certum est regulariter non concedi, quia Deus vult homines per homines gubernare. Neque admittenda est talis dispensatio, nisi Ecclesiae de illa constare possit, et per illam approbetur, juxta regulam Innocentii III, in c. Cum ec injusto, de Haeret., et in c. Nisi cum pridem, de Renuntiat.
9. Dispensalilitas hujus legis per hominem. — Nullum temporalem principem posse in hac lege dispensare. — Omissa ergo dispensatione divina, quaestio est de dispensabilitate hujus legis per hominem, et tota reducitur ad summum Pontificem, nam de caeteris non potest esse controversia. Nam cum auctor hujus legis sit superior omni homine, certum est nullum hominem posse in hac lege dispensare, nisi per potestatem supernaturalem et spiritualem a legislatore concessam, quia inferior non potest dispensare in lege superioris, nisi ex ejus voluntate et concessione. Atque hinc certum est nullum temporalem principem, regem, vel imperatorem posse in hac lege dispensare, quia potestas eorum supernaturalis non est, nec spiritualis a Christo concessa ; sed est mere temporalis et humana, ad ordinem tantum naturae spectans, ut supra lib. 3 et 4 ostensum est. Si ergo talis potestas est in hominibus, solum esse potest in Pastoribus Ecclesiae ; ergo maxime in summo Pontifice : nam in illo est suprema spiritualis jurisdictio, et ab eo ad caeteros Episcopos aut Praelatos derivatur, quantum expedit Ecclesiae, et uniuscujusque muneri et officio conveniens est. Unde, de caeteris Episcopis infra Pontificem, communis sensus doctorum esse videtur nullum eorum posse dispensare in jure divino evangelico, ut statim videbimus. Et ratio reddi potest, quia licet potestas haec esset necessaria Ecclesiae, non esset necessaria inferioribus Episcopis, quia existens in summo Pontifice sufficeret, cum usus talis potestatis possit esse rarissimus, et ideo nunquam legimus potestatem hanc esse commissam alicui inferiori Episcopo, etiam Patriarcha. Denique regula juris generalis est majores Ecclesiae causas ad Petri sedem esse referendas, c. Majores, de Baptismo ; dispensatio autem in jure evangelico inter gravissimas causas merito computatur, et ideo tota haec quaestio ad Petri sedem revocatur.
3. Prima sententia affirmativa , Papam posse dispensare in omnibus que sunt juris divini, eaceptis articulis fidei. — In hoc ergo puncto, prima sententia absolute et indistincte affirmat Papam posse dispensare in omnibus quae sunt juris divini, praeterquam in articulis fidei. Ita loquitur Panormit., in cap. Proposuit, de Concess. praeb., num. 20, citans Innocentium in cap. Cum ad monasterium, de Statu Monachor., ubi dicit non posse Papam sine causa dispensare in iis quae sunt juris divini, sentiens ex causa posse; et idem sentit Felin. in cap. Que in Fcclesiarum, de Const., n. 19 et 20, ubi inter alia ait posse Pontificem ex causa mutare formam Daptismi in hanc: Ego te baptizo in nomine Trinitatis, quod refert ex Innocent. in c. 1 de Baptismo, in fine, n. 11. Imo idem Felin., in cap. 1 de Const., n. 23, audet affirmare, posse Papam unico verbo creare Sacerdotem, dicendo: $is presbyter, sine alia solemnitate, quod refert ex Innocent. in cap. 1 de Sacra Unct.. ubi nihil reperio. Addit praeterea idem Felin. Papam posse solo verbo Episcopum facere, et citat Angelum in lege 2, c. de Crimin. sacrilegii, et in l. 1, c. de Sententiam passis. Eamdem sententiam tenuit Dec., cons. 112, n. 3, in fine, volum. 1, et in dict. cap. Que in Ecclesiarum, n. 25 et seq., alias n. 44 et 45 in novis. Allegantur etiam ahi juristae in cap. 2 de Translat. Episcopi, et in l. Manumissiones, ff. de Just. et jur., et in l. 2, c. de Serv. Verum est tamen plures illorum confuse loqui, non distinguendo inter jus naturale et positiyum divinum. Imo interdum loquuntur de jure divino legis veteris ac si nunc obligaret, saepe etiam indistincte loquuntur de dispensatione et interpretatione, quas nos postea distinguemus. Nunc vero intellecta hac sententia de propria dispensatione et de proprio jure divino positivo legis novae, fundari potest:
4. Quatuor fundamenta. — Primum ememplum. — Secundum. — Primo, in verbis Christi Matth. 16 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in calis. et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Nam haec tam generalis concessio nihil excludit quod secundum rectam rationem possit subsistere; hujusmodi autem est haec potestas, ut ostendemus: ergo non est facienda haec exceptio vel limitatio potestatis pontificiae. Secundo, ex illis verbis colligimus potestatem dispensandi in juramentis, et votis, et in matrimonio rato, et vinculo spirituali inter Episcopum et Ecclesiam, sponsam suam, quod eese juris divint sentit Innocentius IlI, in cap. Inter corporalia, de Translat. Episcop.; et rationem reddit quae in toto jure divino locum habet, scilicet, quia, quando Pontifex illud vinculum solvit, non utitur potestate humana, sed divina, id est, divinitus concessa. Unde aliqui hoc etiam extendunt ad carnale matrimonium etiam consummatum, et ad dispensationem in professione religiosa, etiamsi de jure divino positivo esse censeant: ergo idem dicendum est de dispensatione in lege gratiae. Tertio, potest ratione hoc confirmari, quia, attenta humana conditione, talis potestas necessaria est in Ecclesia, quia saepe accidere potest casus in quo observatio alicujus legis divinae sit magis nociva, vel impediat magis bonum, et propterea dispensatio in illa fit maxime consentanea rationi : ergo non est verisimile Christum reliquisse Ecclesiam sine hac potestate, quia secundum legem or- dinariam non possunt homines a Deo ipso immediate petere dispensationem, nec debent necessario illa carere in tali necessitate, neque obligari per positivam legem divinam cum tanto rigore, quia non est consentaneum sapientiae et suavitati Providentiae. Quarto, potest hoc confirmari ex usu variis exemplis. Primum et gravissimum omnium est, quia jure divino solus Episcopus est minister sacramenti Confirmationis , et nihilominus Papa, dispensando in hoc jure, potest hoc ministerium committere simplici Sacerdoti. Secundum est, quia, secundum jus divinum, Eucharistia nec confici nec sacrificari potest nisi in duabus speciebus, et tamen, ob necessitatem et carentiam vini, dispensavit interdum Pontifex ut in solo pane conficiatur, ut aliqui referunt et sequuntur, quos retuli in 3 tom. 3 part., disp. 43, sect. 4; et sequitur Turrecr. in cap. Comperimus, de Consecrat., dist. 9; Ant., 3 p., tit. 13, c. 6, S 1, et nonnulli alii moderni. Tertium exemplum addi solet de dispensatione in residentia Episcoporum, quae etiam est de jure divino.
5. Secunda sententia. — Duples praeceptum divinum. — Propter haec autem fundamenta nonnulli theologi, licet non admittant cum jurisperitis potestatem dispensandi in toto jure evangelico et omnibus praeceptis ejus, nihilominus admittunt in aliquibus posse cadere dispensationem pontificiam. Ita Cano, relect. de Poenit., p. 5, ad finem ; et sequitur Sanc., lib. 8 de Matrimon., disputat. 6, n. 6. Ut autem certam aliquam regulam constituant, distinguunt duplicia praecepta divina : quaedam sunt , quorum observatio nunquam potest in particulari non esse magis expediens, sine impedimento majoris boni, qualia sunt praeceptum confessionis et Baptismi, item praeceptum utendi in Sacramento forma praescripta; alia sunt, quorum observatio in particulari casu potest impedire majus spirituale bonum, ut sunt (ait Cano) votum et juramentum ; Sanc. vero adhibet dictum exemplum de consecratione in una specie. Priora ergo praecepta dicunt esse indispensabilia , quia in eis nulla potest occurrere ratio dispensandi, et consequenter nec potestas pro illis data est ; posteriora vero dicunt esse dispensabilia propter contrariam rationem et fundamenta superius adducta.
6. Hanc opinionem solum materialiter a prima differre. — Si quis tamen recte consideret, haec posterior opinio non differt formaliter a praecedenti, sed quasi materialiter, licet auctores ejus aliud intendant. Declaratur, quia etiam jurisperiti docent inferiorem non posse dispensare in lege superioris sine causa, et ideo licet id facere tentet, nihil facere : unde necessario etiam docent legem Christi non esse dispensabilem ab homine sine causa, et Pontificem non habere hanc potestatem. Hoc autem idem dicere tenentur auctores secundae sententiae; nec enim dicere possunt Christum dedisse Pontifici potestatem dispensandi in tali vel tali lege, quia in illis praesciebat posse occurrere legitimas causas. Nam Christi concessio generaliter facta est, ut constat ex verbis ejus; nullam ergo legem in particulari designavit ; sine fundamento ergo hoc excogitaretur aut fingeretur ; ergo si Christus dedit aliquam potestatem ad hanc dispensationem, fuit ad dispensandum in quacumque lege sua, si causa rationabilis occurreret. Et hanc voco formalem convenientiam dictarum opinionum. Materialis autem dissensio erit, an in tali vel tali lege possit sutficiens causa occurrere ad dispensandum, in qua re potest esse infinita varietas , neque ab illis auctoribus assignatur probabilis regula ad id discernendum. Nam si causa sufficiens est, quod in particulari casu magis spirituale bonum per legem impediri videatur, vix cogitari poterit lex aliqua Christi in qua non possit occurrere legitima causa dispensandi. Ut, verbi gratia, lex Christi est: Nisi quis renatus fuerit ez agua, eic.; in casu ergo in quo deest aqua, videtur illa lex cedere in spirituale nocumentum parvuli ; poterit ergo dispensare Papa ut in similibus casibus verba sufficiant ad conferendam gratiam parvulo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Simile esse potest de lege Christi, ut solus Sacerdos possit absolvere a peccatis : nam ubi deest Sacerdos, si lex illa stricte servanda sit, videbitur multorum salus impediri ; poterit ergo dispensare Papa ut, in similibus casibus, diaconus vel etiam laicus vere absolvat, etiam non faciendo ex attrito contritum. Item, ubi deest vinum, dicitur Papa posse dispensare ut sine illo fiat sacrificium, quia ita videtur expedire communi bono alicujus nationis ; ergo si alicubi desit triticum (ut revera in multis remotissimis provinciis deesse dicitur), poterit Papa concedere ut in pane hordeaceo, vel ex quacumque farina quae ibi inveniri possit confecto, vera consecratio fiat, ne aliqua provincia tanto bono careat, sicut Melanchthon dixit Ruthenos carentes vino posse consecrare Calicem in aqua mellita, ut refert Bellarmin., lib. 4 de Eucha- ristia, cap. 24; et de quibusdam aliis Septentrionalibus haereticis vino carentibus a fide dignis audivi, dispensare secum vel interpretari, ut loco vini cervisiam, id est, potum ex aqua et hordeo et aliis rebus confectum, in sacrificio apponant. Haec autem et similia absurda sunt et incredibilia, secundum principia fidei et veram theologiam.
7. Tertia sententia commnunis theologorum. — Est ergo tertia et communis theologorum sententia, absolute negans legem Christi divinam esse dispensabilem, etiam per Pontificem. Ita supponit ubique D. Thomas 2. 2, q. 88, art. 16, in tertio argumento cum solutione, et 1. 2, quaest. 97, art. 4, ad 3. Et specialiter docet de Pontifice, non posse dispensare in lege nova, in quodlib. 4, art. 13, et quodlib. 9, art. 15. Idem in 4, d. 27, q. 3, art. 3, ad 2, ubi solum excipit ea quae sunt de institutione Apostolorum , quae quodammodo solent divina appellari, non tamen prcprie pertinent ad legem novam ut divina est, et ita exceptio illa firmat regulam generalem, quod Papa non possit in lege Christi dispensare. Idem tenent communiter Thomistae supra dicta loca D. Thom. 1. 2 et 2.2; et Soto, lib. 1 de Justit., q. 7, art. 3; Ledesm. in 4, 2 part., quaestione 4, art. 6; et idem aperte docet Cano, lib. 2 de Locis, c. 18, et ad 4; Catherin., lib. 6 contra Cajet., c. 2; et Turrecr., in Sum. de Ecclesia, cap. 107 ; Major, in 4, d. 24, quaest. 12; et Almain., lib. de Suprema potestate ecclesiast., c. 3; Salm., tract. 61 in Acta, in 4 et 5 differentia inter jus divinum et humanum , ubi indistincte loquitur de jure divino naturali et positivo. Idem tenent Summistae communiter verbo Papa, praesertim Sylvest., quaest. 16 ; Covarr. in ADecr., 2 p.,c. 6, S9, n. 4, ubi alios allegat. Et huic sententiae favent multa decreta, 25, q. 1, praesertim cap. Sunt quidam , et duo sequentia, in quibus dicitur contra statuta Patrum nihil posse condi vel mutari, etiam per sedis Apostolicae auctoritatem, quod necessario debet intelligi de statutis traditis ab Apostolis ex ore Christi. Et ita Leo Papa, epist. 90, c. 1, et habetur in cap. ult., d. 14, distinguit quaedam statuta immutabilia ab alns quae pro varietate temporum mutantur; priora ergo intelligit esse divina, posteriora autem humana.
8. Congruentia. — Ex quo potest optima congruentia pro hac sententia sumi. Nam convenientissimum fuit esse in Ecclesin Christi aliqua praecepta ita immutabilia, ut per ho- minem dispensari non possint; ergo talia censenda sunt illa quae ad legem a Christo institutam et latam pertinent. Antecedens patet, quia haec Ecclesia semper debet esse una, et ideo observare etiam debet uniformitatem, non solum in fide, sed etiam in religione exteriori, et in substantialibus ritibus suis, quia (juxta sententiam Augustini supra relatam) non potest aliter humana congregatio in unum corpus religionis conjungi; sed haec stabilitas et unitas Ecclesiae sine praeceptis dicto modo immutabilibus convenienter conservari non posset : ergo. Probatur minor: nam si per dispensationes possent fundamenta Ecclesiae labefactari, aut variationem aliquam recipere in diversis partibus ejus, discursu tempcrum tanta facta esset mutatio, ut vix Ecclesiae unitas agnosceretur : ergo oportuit haec praecepta quasi fundamentalia, ut sic dicam, esse prorsus invariabilia et indispensabilia. Unde facile probatur prima consequentia : nam ideo Christus Dominus aliqua specialiter et in particulari determinavit et praecepit, ut in illa non posset cadere humana mutatio, ut patet de praecepto Baptismi, et similibus. Ergo consequenter censendum est omnia, quae ab ipso praecepta sunt, talia esse; tum quia solum specialiter praecepit ea quae ad fidem et sacramenta pertinent, ut supra declaratum est : haec autem omnia pertinent ad substantiale Ecclesiae fundamentum ; tum etiam quia non est major ratio cur quaedam sint dispensabilia, et non alia, nec potest hujus diversitatis conveniens assignari regula, ut circa tertiam opinionem declaratum est, et magis patebit ex sequentibus.
9. Ratio a priori. — Ratio autem a priori hujus sententiae est, quia inferior non potest dispensare in lege superioris, nisi ab eo habeat specialem potestatem. Et ob hanc causam in legem veterem dispensatio non cadebat, quia erat lex Dei, et Deus non dederat potestatem talem hominibus. At vero etiam in lege nova non est da:a hominibus talis potestas, neque etiam Petro : ergo. Minor patet, quia verba illa generalia : Quodcumque solveris et ligaveris, non sufficiunt ut per illa intelligamus datam potestatem ad solvendum jus divinum ; tum quia sub generali concessione non solent venire ea quae magnam specialitatem habent, et quae verisimiliter non esset superior in J articulari concessurus ; talis autem esset haec potestas. Et ideo notanter dixit D. Thom. 1. 2, q. 67, art. 4, ad 3: Quae sunt a Deo, nullus potest dispensare nisi Deus, vel is cui ipse specialiter committeret ; oportet ergo ut talis commissio specialis fieret. Tum etiam quia ibi tantum intelligitur concessa potestas quae futura erat in aedificationem, non in destructionem, juxta sententiam Pauli 2 Cor. 2, 13; potestas autem haec potius esset in destructionem quam in aedificationem, ut declarat ratio prior. Eo vel maxime quia si illa verba ita extendantur, intelligenda erunt de potestate dispensandi in omnibus divinis praeceptis, quod incredibile est. Et sequela patet ex vi ejusdem distributionis, et ex discursu facto, quia nulla conveniens ratio assignari potest ad differentiam, vel exceptionem aliquam faciendam. Tum denique quia explicare quid sub illis verbis contineatur, maxime pertinet ad ipsos Pontifices successores Petri; at ipsi Pontifices in se hanc potestatem non cognoscunt, ut constat ex canonibus supra citatis, et quia, ubicumque agitur de jure divino, si de illo constet, dispensare refugiunt ; imo etiam in praeceptis vel institutionibus apostolicis difficile dispensant, argumento c. 2 de Bigamis; ergo nullum relinquitur fundamentum sufficiens hujus concessionis seu potestatis.
10. Tertia sententia simpliciter vera ; distinctio inter dispensationem et interpretationem.— Haec ergo sententia mihi maxime probatur. Ut autem et magis eam explicemus et objectionibus satisfaciamus, distinguamus imprimis inter propriam dispensationem, quae obligationem supponit, etiam in particulari casu in quo illam aufert, et interpretationem, quae in particulari casu non supponit obligationem, sed dubium ejus, et ita non tollit obligationem, sed dubitationem, declarando in tali casu non fuisse mentem legislatoris obligare. Dicta ergo sententia praecipue loquitur de dispensatione ; nam interpretationem aliqui ex auctoribus ejus admittunt, ut Major, Ledesm.; Covarr., et alii non negant, et videtur consentaneum superius dictis de interpretatione in lege veteri. De utraque ergo dicendum est. Prius vero iterum distinguendum est juxta superius dicta inter institutiones a Christo factas, praecise spectatas, et inter praecepta positiva de usu rerum sic institutarum. Priores sunt monarcbia Ecclesia spiritualis cum suo ordine hierarchico, et cum talibus sacramentis, et sacrificio; posteriora sunt praecepta obligantia ad usum aliquem, vel observantiam talium rerum. Quae duo in rigore diversa sunt, ut supra notavi, et ideo in praesenti potest dubitari utrum eamdem vel diversam rationem subeant.
11. Praecepta legis gratiae positiva nullam dispensationem per modum epiikie admittere. —Dico ergo primo : praecepta positiva legis gratiae nullam dispensationem nec interpretationem per modum epiikia admittunt. Loquor de praeceptis positivis, quia ex institutione sacramentorum legis novae intrinsece sequuntur aliqua obligationes quae, ex hypothesi, pertinent ad jus naturale, ut in superioribus tactum est; et de illis nunc non agimus, sed dicemus inferius. Sic ergo prior pars de dispensatione satis probata videtur in fundamentis tertiae sententiae, et breviter potest ita declarari, quia in lege nova pura praecepta positiva non sunt nisi vel de fide explicita aliquorum mysteriorum nostrae religionis, vel de usu quorumdam sacramentorum, vel etiam sacrificii ; in haec autem non cadit aliqua dispensatio : ergo. Major supra probata est. Minor inductione ostenditur. Nam praeceptum fidei, quatenus divinum est, solum est de illa fide quae est necessaria ad salutem; sed in hac fide non cadit dispensatio, quia non potest Ecclesia mutare media ad salutem necessaria, neque illa supplere, si omnino desint , ut patet in parvulo qui baptizari non potest, et in ipsa fide sic declaratur : nam vel homo potest scire et explicite credere omnia quae ex praecepto divino sunt necessaria ad salutem, vel non potest. Si potest, non potest Ecclesia dispensare cum illo ut non teneatur, vel ut sine tali fide salvetur, ut est per se notum. Si vero non potest, vel nihil omnino supernaturaliter credere potest, vel saltem potest aliquid, quod de facto credit. In priori casu, impossibilis est dispensatio propter rationem factam, quod Ecclesia non potest supplere remedium necessarium ad salutem. In altero vero casu, si ignorantia sit invincibilis, poterit fortasse homo salvari cum illa fide, non propter dispensationem Ecclesiae, sed quia ila fides potest per charitatem operari, et Deum super omnia diligere, quae dilectio in voto continebit omnem fidem ignoratam, qui modus credendi sufficit in ratione medii secundum divinam legem. Si vero ignorantia sit culpabilis, non poterit ignorans excusari a culpa propter dispensationem Ecclesiae, ut per se patet.
12. Probatur magis de praeceptis circa usum sacramentorum. — Deinde probatur idem de praeceptis positivis circa usum sacramentorum, quae in summa ad tria reducuntur, scilicet, Baptismi, Confessionis et Eucharistiae ; nam de Confirmatione et Extrema Unctione res est dubia ; tamen si admittantur, eadem erit illarum ratio. In Matrimonio autem et Ordine non invenitur obligatio, nisi ex causis extrinsecis in particularibus casibus oriatur, et tunc magis erit ex jure naturae, vel ex praecepto humano, quam ex jure divino positivo. At vero circa illa praecepta sacramentorum non habet locum dispensatio Ecclesiae, quia sunt de mediis necessariis ad salutem, saltem duo prima ; et de Eucharistia idem docent multi, vel saltem tanta est illius necessitas, ut Christus dixerit : IVisi manducaveritis carnem fili hominis, etc.; hanc ergo necessitatem non potest Ecclesia immutare, ut patebit facile applicando discursum factum de fide. Et declaratur amplius sistendo in necessitate praecepti cujuscumque sacramenti: quia omnia haec praecepta affirmativa sunt, et ita non obligant pro semper, sed pro certis temporibus, quae nunc, brevitatis gratia, vocare possumus articulos necessitatis, nunc enim non agimus de determinatione temporis quam addit Ecclesia: nam in illa certum est posse eamdem Ecclesiam dispensare: igitur, extra articulum necessitatis, nulla est necessaria dispensatio ut pro tunc possit non impleri praeceptum sine culpa, quia pro tunc non obligat. Dato autem articulo necessitatis, vel datur commoditas moralis sine notabili impedimento vel periculo ad implendum praeceptum divinum, et tunc nullum habet locum dispensatio humana, esset enim contra omnem rationem et contra divinam voluntatem. Aut pro tunc non occurrit occasio possibilis simpliciter, ut quia deest sacerdos, et tunc non est necessaria dispensatio, quia sine illa excusatur culpa, et illa supplere non potest necessitatem medii, misi per votum et desiderium indigentis suppleatur. Aut denique impossibilitas est tantum moralis, ut quia est periculum vitae, aut perniciosae communitatis cum haeretico, vel quid simile, et tunc aut impedimentum ipsum intrinsece et per se affert excusationem, et ita non habet locum dispensatio, vel certe si impedimentum per se non sufficit ad excusandum, nec dispensatio humana poterit tollere obligationem, esset enim tunc irrationabilis, in negotio spectante ad salutem animae, et per jus divinum determinato. Unde usus talis dispensationis inauditus est in Ecclesia.
13. Objectio.— Responsio.— Hinc vero potest sumi objectio contra alteram partem de interpretatione : nam in eo casu de moral impedimento si res sit dubia, saltem habet locum interpretatio. Respondeo concedendo habere locum interpretationem doctrinalem, ut sic dicam, non vero interpretationem per modum epliikiae, quam solam in conclusione negavimus. Cum enim praecepta haec sint affirmatva sine ulla temporis determinatione, nulla excusatio, ex accidentalibus circumstantiis vel occasionibus proveniens, est contra formam verborum praecepti, neque est exceptio a generalitate illius, et ita non est epikia, neque emendatio legis, sed potius est interpretatio de vero sensu legis, quam voco doctrinalem, quae in praeceptis etiam naturalibus affirmativis locum habet. Et talis fere est in praesenti, quia quando praeceptum divinum absolute praecipit et non determinat tempus, neque per legem humanam determinatur, tunc relinquitur naturali rationi et discursui, ut, pensatis omnibus circumstantiis, discernat an hic et nunc urgeat talis obligatio, et hoc judicium vocamus doctrinalem, vel prudentialem interpretationem, quam authentice quidem possunt facere soli Pastores Ecclesise, privatim vero etiam viri sapientes.
14. Lex Christi quo sensu indispensalilis ab homine. —Dico secundo : lex Christi ut instituens, seu institutio ecclesiastica facta immediate ab ipso Christo, et jure suo stabilita, non recipit dispensationem per ullam potestatem humanam. Haec est communis theologorum, tum in locis citatis, tum in locis specialibus, ubi tractant de materiis et formis sacramentorum , et de hierarchia ac monarchia ecclesiastica ; et mihi videtur non minus certa quam praecedens, potestque simili modo probari. Primo, inductione in institutione sacramentorum. Solum enim sunt a Christo instituta quoad substantialem formam, et materiam, et ministrum necessarium; his enim tribus perficiuntur, ut dixit Concilium Florentinum in Decreto Eugenii, et quoad illa omnia sunt a Christo instituta, juxta definitionem Conc. Trident., sess. 7, c. 1 de Sacrament. in genere. Hanc autem institutionem nullus homo immutare potest juxta sententiam omnium theologorum. Et congruentia supra adducta est moraliter evidens, quia haec sunt quasi fundamenta Ecclesiae visibilis Christi, quibus mutatis fieret in ea magna substantialis mutatio contra manifestam intentionem instituentis. Deinde est optima ratio quodammodo physica, quia Christus, media institutione sua, dedit virtutem his sacramentis ad sanctificandum vel consecrandum ; ergo nisi sint facta juxta hanc institutionem, non erunt instrumenta Christi, nec continebunt gratiam, nec virtutem efficiendi illam. Quia tunc nec Christus dat illam, quia lex et promissio ejus est determinata ad suam institutionem, neque homo purus potest talem virtutem dare, ut per se constat; ergo nec potest dispensare in tali institutione. Nam oporteret per talcm dispensationem fieri ut aliquod opus vel dictum, praeter institutionem Christi, haberet significationem et vim sanctificandi quam habet sacramentum Christi, quod est manifeste impossibile, ut probatum est. Quocirca dictum illud canonistarum quorumdam posse Pontificem solo verbo facere Presbyterum, vel consecrare Episcopum, item illud, posse dispensare in omnibus praeter articulos fidei, apud theologos improbabilia sunt, quia Papa non habet potestatem excellentiae, sed alligatam sacramentis, quoad effectus eorum, et ad dictam institutionem quoad eorum essentiam : de duabus vero instantiis quae in contrarium afferebantur, infra dicemus.
15. Ostenditur conclusio. — Primo. — Secundo. — Deinde ostenditur conclusio in institutione reipublicae ecclesiastica, quatenus peculiarem unitatem mysticam habet ex institutione Christi, quae institutio in tribus vel quatuor conditionibus videtur consistere. Primo, quod ejus congregatio sit universalis ex universis mundi hominibus, quantum est ex se. Secundo, quod ingressus ad illam sit per fidem explicitam Trinitatis in Baptismo professam. Tertio, ut in ea congregentur omnes sub uno capite Christi vicario, et sub talibus signis sensibilibus sacrificii et sacramentorum. Quarto, quod intra illam sit ordo hierarchicus, tam secundum potestatem ordinis quam secundum potestatem spiritualis jurisdictionis. Sed in tota hac institutione nihil est quod per dispensationem possit mutari, quatenus ad jus divinum spectat, ut unicuique per se facile patebit discurrendo per singula. Seio graves doctores dicere jurisdictionem sacerdotum in foro poenitentia, et Episcoporum in foro externo Ecclesiae, esse de jure divino, et nihilominus posse per Pontificem restringi vel ampliari, interdum per jus ordinarium, et aliquando per modum dispensationis, seu privilegii. Verumtamen sententia parum nobis obstat, quia non credimus esse veram, neque consequenter loqui. Secundum illam autem dicendum esset hoc jus divinum ita esse specialiter institutum , propter necessariam subordinationem inferiorum cum suo capite. et propter convenientem usum inferioris ju- risdictionis. Quanquam haec ratio potius probat jurisdictionem non fuisse jure divino inferioribus collatam, sed hoc fuisse commissum supremo Vicario tanquam fideli dispensatori. Posset etiam dici, secundum illam sententiam, jurisdictionem illam quae datur jure divino esse tantum in habitu, et hanc non limitari nec auferri in se, sed tantum in usu, quatenus ei materia applicatur vel subtrahitur , quod non est factum per divinum jus, sed homini est commissum. Sed revera illa quae vocatur jurisdictio in habitu, non est aliud quam potestas ordinis vel consecrationis, et jurisdictio propria in actuali superioritate consistit, quae confertur cum applicatur materia quoad personas subditorum, et ita illa est collatio jurisdictionis, quae immediate per hominem fit, non per divinum jus. [taque soli summo Pontifici datur jurisdictio immediata ex vi juris divini, et ideo nec auferri nec diminui potest per hominem; respectu vero aliorum, jus divinum solum in generali statuit ut in Ecclesia sint Pastores qui vocentur a Pontifice in partem sollicitudinis, impertiendo illis jurisdictionem uniuscujusque muneri convenientem. Particularis autem jurisdictionum distributio vel institutio non potuit convenienter immediate fieri per jus diviuum, Sed per hominem debuit fieri, ideoque tota varietas quae in hoc genere reperitur in Ecclesia, vel non est dispensatio propria in aliquo jure, sed est administratio quaedam spiritualium bonorum, quae lato modo vocatur dispensatio mysteriorum Dei; vel si aliqua sunt in hoc genere propria privilegia, continent dispensationes proprias in jure ordinario ecclesiastico, non in jure divino.
16. Hinc infertur primo. —Ratio. —Ex quo ulterius colligo nec propriam interpretationem per modum epiikiae habere locum in hac institutione quoad ea quae revera sunt de jure divino, id est, non solum non posse dispensare Papam ut in sacrificio consecretur sanguis in alio liquore praeter vinum, verum etiam nec posse interpretari aliam materiam suffticere in quocumque casu necessitatis, et sic de aliis. Ratio est, quia in his quae essentialiter pendent ex institutione quoad significationem, vel quoad efficaciam , seu collationem alicujus virtutis vel potestatis, non habet locum ampliatio vel restrictio per epiikiam. Quia institutio debet esse omnino definita, et quasi in indivisibili consistens, quia in illo ordine constituit essentiam rei institutae, et ideo non potest ampliari vel restringi ultra vel citra verba insti- tutionis. Et explicari potest ratione supra insinuata , quia voluntas instituentis de facto limitatur ad verba institutionis, ita ut extra illa nulla sit facta institutio: ergo illa interpretatio non habet fundamentum in voluntate instituentis; ergo nullo modo potest locum habere. Solum ergo admitti potest interpretatio doctrinalis ad discernendum quid sub institutione comprehendatur, quae independens est ab extrinseca necessitate vel occasione: interpretatio autem addens vel minuens institutionem per epiikiam propter accidentales casus esset potius corruptio, et infinita haberet incommoda.
17. Infertur secundo. — Secundo, infero etiam circa praecepta, ex natura rei inclusa in institutione, non habere locum dispensationem vel propriam interpretationem. Hoc probari potest ratione supra facta, quia haec praecepta sunt juris naturalis, supposita institutione; in jure autem naturali non cadit dispensatio neque epiikia propria. Declaratur exemplo, quia ex institutione sacramentorum nascitur obligatio accedendi ad illa cum debita dispositone, ut sancta sancte tractentur. In hac ergo obligatione non cadit dispensatio, nec interpretatio minuens illam naturalem legem. Nam licet possit Ecclesia interpretari an talis vel talis dispositio sufficiat, non tamen potest interpretari quod pro aliquo casu vel necessitate sufficiat illa dispositio, quae non satis sit ut sancta sancte tractentur. Atque eadem est ratio de similibus praeceptis. Et potest hoc confirmari : nam haec praecepta ordinarie sunt affirmativa , quia, ut supra cum Victor. dicebamus, in lege nova non sunt specialia praecepta negativa ; in praeceptis autem affirmativis, praesertim naturalibus, solum habet locum interpretatio circa tempus pro quo obligant vel non obligant, cum his vel illis circumstantiis, in qua interpretatione epiikia non intervenit, ut declaravi. Possumusque hoc exemplo exponere; nam sacramento Eucharistiae adjunctum est praeceptum praemittendi confessionem ante communionem, sive illud sit juris divini naturalis vel positivi, sive humani, de quo recte interpretamur non obligare non existente copia confessorum, quae non est epiikia, sed conditio ex natura rei intrinsece inclusa in tali praecepto affirmativo, quam propterea ad tollenda dubia expresse adhibuit Concilium Tridentinum, sessione 13, canone ultimo.
18. Objectio. — Responsio. — Dices in lege noya etiam esse aliqua praecepia negativa quae interdum requirunt interpretationem, ut non dandi sacramentum indignis, non accedendi ad sacramentum in peccato mortali, et si quae sunt similia. Respondeo in hac lege, ut supra dixi, non esse praecepta negativa, utique pura, et per se primo ac directe imposita per positivam prohibitionem ; esse tamen aliqua praecepta negativa consequentia ad alia affirmativa, vel intime conjuncta positivae et, ut sic dicam, affirmativae institutioni alicujus sacramenti, vel sacrificii, vel alicujus muneris, et tunc negativum praeceptum per affirmativum, in quo fundatur, regulandum est. Et hinc est ut talia praecepta negativa interdum sint de re adeo intrinsece mala, ut nullam recipiant dispensationem nec epiikiam. Talisque est prohibitio facta confessori, ne secretum confessionis revelet. Nam in hoc praecepto nulla cadit interpretatio, sive intelligatur ut specialiter adjunctum ex voluntate Christi tali sacramento, sive (quod probabilissimum est) tanquam intrinsece consequens ex tali institutione et necessitate confessionis, ut late dixi in 4 tom. 3 partis, disp. 33, sect. 1. Et hoc exemplum valde confirmat doctrinam datam; nam si admittatur dispensatio vel interpretatio epiikiae in praeceptis evangelicis, non esset difficile illam extendere ad hoc praeceptum, quia etiam possunt occurrere gravissimae causae et occasiones pertinentes ad commune bonum ; in hoc autem admitti non potest, ut est certum; ergo neque in aliis simphiciter latis admittenda est. Sicut etiam ex institutione sacramenti sequitur obligatio non ponendi obicem sacramentali gratiae , quae adeo est intrinsece necessaria, ut oppositum nunquam possit esse licitum per,ullam dispensationem vel interpretationem.
19. Quando locum habet aliqua interpretatio. — Aliquando vero praeceptum affirmativum conjunctum alicui institutioni, seu consequens illam, tale esse potest ut negativum praeceptum in illo fundatum non sit omnino absolutum et universale, tanquam de re intrinsece mala, et tunc quamvis habere possit locum aliqua interpretatio, non tamen propria epiikia, sed doctrinalis et orta ex praecepto affirmativo, in quo illud negativum fundatur. Exemplum adhiberi potest in praecepto non communicandi cum conscientia peccati mortalis, sine praevia confessione, quia directe affirmativum est juxta superius dicta; vel melius in praecepto non dandi Eucharistiam indigno, aut furioso, quod revera fundatur in affirmativo praecepto reverenter trac- tandi tale sacramentum. Unde si hoc affirmativum servetur in aliquo casu sine illa negatione, tunc non obligabit praeceptum negativum, quia solum oblhgat quatenus necessarium est ad servandum affirmativum praeceptum, et ita illa interpretatio directe est in praecepto affirmativo, quae non est per epiikiam, ut declaravi: et aliud exemplum subjiciemus solvendo argumenta.
20. Respondetur ad tria argumenta. — Primum ergo argumentum contrariae sententiae sumptum ex verbis Christi : Quodcunque ligaceris, etc., solutum jam est explicando dicta verba, et ostendendo sub illa generalitate non comprehendi dispensationem in legibus ipsiusmet Christi, nec illam extensionem esse traditioni Ecclesiae conformem, nec rationi consentaneam, cum sit contraria stabilitati ejusdem legis Christi. Neque exempla quae afferuntur in secundo argumento, de juramentis, votis et matrimonio rato, sunt similia, quia, cum illa dispensantur, non relaxatur aliqua lex divina, sed materia ejus subtrahitur, ut in libro 2 attigimus, et latius in tom. 2 de Religion. Et idem dicendum est de dissolutione vinculi inter Episcopum et Ecclesiam : nam etiam ibi supponitur vinculum humana voluntate contractum, et ex ea parte dissolvi potest per voluntatem superiorum, quamvis ad hoc etiam necessaria sit potestas divina, id est, a Deo concessa. Exemplum autem de matrimonio consummato non admittimus, quia jam habet, ex divino jure naturali vel positivo, majorem firmitatem quam humani contractus. Vinculum autem solemnis professionis religiosae non habet a jure divino, sed tantum ab ecclesiastico, specialem firmitatem. Tertium item argumentum ex ratione sumptum facile ex dictis solvitur; nam praecepta positiva legis gratiae sunt paucissima, et per se et directe non sunt negativa, sed affirmativa, quae ex eodem jure divino positivo non habent certi temporis determinationem, et ideo, ad occurrendum casibus occurrentibus, quantum pro explicanda obligatione necessarium est, sufficit interpretatio doctrinalis, quae in Ecclesia pertinet ad clavem scientiae, et non nocet legi, nec relaxat illam. Quod vero spectat ad institutionem vel necessitatem medii, non oportuit admittere dispensationem vel exceptionem propter vitanda incommoda privata, quia non poterat hoc fieri sine majori incommodo boni communis: et est contra naturam et firmitatem institutionis, quae posset illa occasione multum alterari et perverti.
21. Ad quartum responsio. — Ad primum autem exemplum, quod in quarto argumento contra hoc afferebatur de ministro Confirmationis, dicendum est illam non esse dispensationem in institutione divina, sed potius vel ipsam institutionem divinam ita factam esse, vel (quod in idem fere redit) ibi esse factam specialem commissionem Pontifici amplificandi ministerium illud. Et consequenter dicendum est hoc traditione constare, et insinuari a Concilis, dicentibus Episcopum esse ministrum non absolute, sed ordinarium, ut latius dixi in 3 tom. 3 part., disp. 36, sect. 2. Et idem eum proportione dicendum est in ministro sacramenti ordinis quoad aliquos gradus ejus.
22. Secundum exemplum. — Secundum exemplum erat de dispensatione in consecrando pane sine calice; in quo probabilius dico non esse admittendam talem dispensationem, neque esse posse Ecclesiae convenientem, moraliter loquendo, ut in loco ibi citato latius dixi, et ad historiam de Innocentio respondi, et idem de epiikia dixi. Quod si illa exceptio admittenda esset, ut est etiam probabile, declaranda esset per modum interpretationis doctrinalis, non per modum dispensationis aut exceptionis in lege divina. Illa vero interpretatio in hunc modum declarari potest; quia illud praeceptum sacrificandi sub duabus speciebus per se affirmativum est, et intrinsece connexum,cum institutione talis sacrificii: unde prohibitio conficiendi unam speciem sine altera non est ex speciali praecepto negativo juris divini positivi, sed pertinet ad jus naturale, supposita institutione, sequiturque, mediante hoc generali principio, quod Deo est integrum et perfectum sacrificium offerendum. Hoc autem principium affirmativum est, et ideo ex se non obligat pro semper, patique potest interpretationem, scilicet, ut servetur quantum occasio tulerit, et fieri potuerit, et ideo si applicatur illud principium ad hoc sacrificium, videtur habere locum interpretatio, quod in casu impotentiae cesset illud principium, et consequenter etiam cesset illa prohibitio seu negativa obhgatio, utique non sacrificandi potius quam in una tantum specie consecrandi. Quia ibi non amittitur institutio essentialis, sed integralis, et ideo valida est consecratio unius speciei, etiamsi alia omittatur, et videri potest gratius Deo et hominibus utilius sic conficere quam nullo modo ; et quamvis ex hoc discursu, si admittatur, videatur sequi talem interpreta- tionem non solum esse licitam auctoritate Pontificis, sed vel inferiorum, vel per solam doctrinam, nihilominus tamen, quia res est gravissima et valde dubia, et contra universalem Ecclesiae morem, permittenda non est sine decreto Pontificis ; hoc autem modo admissa juxta probabilem sententiam, et dicto etiam modo declarata, nihil obstat superiori doctrinae. Tertium exemplum de residentia Episcoporum pertinet ad interpretationem juris naturalis, et de illo superius libro secundo sufficienter dictum est.
On this page