On this page
Prooemium
Universa fere, quae Deo, ut unus est, attribuuntur, duplici theologia cognosci possunt, naturali, et infusa, seu supernaturali. Naturali quidem, quatenus, coeli enarrant gloriam Dei, quod de elementis, animalibus, et praesertim de ipsius hominis natura dici potuisset. Propter quod generalius Paulus dixit, invisibilia Dei per ea, qua facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus, ac dwinitas : Et consonat sapiens cum ait, a magnitudine speciet, et creaturee cognoscibiliter posse creatorem horum videri. Divina autem, et altiori theologia haec de Deo cognoscuntur, quando ex divina revelatione, et per illam percipiuntur ; quoniam si Paulus dixit : accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit (quae sunt) ut ita dicam (prima elementa cognitionis Dei) multo magis caetera omnia, quae per naturalem discursum de Deo inquiri possunt, altiori, ac certiori modo ex revelatione cognoscetur. Nec vero duplex hic modus cognoscendi Deum supervacaneus est, aut otiosus, nam prior ad perfectionem naturae consentaneam pertinet; et superiori theologiae inservire potest; erit nihilominus ille valde imperfectus, nisi posteriori juvetur; tum ut homo ab erroribus praeservetur, tum etiam ut firmius, et mmobilibus divinis veritatibus adhaereat. Praeterquam quod multa per supernaturalem theologiam, revelantur, quae theologiam naturalem attingi non possunt.
Hinc factum est, ut theologi scholastici disputantes de Deo utramque theologiam promiscue tradiderint, quoniam licet per se, et ex instituto supernaturalem theologiam doceant, nam ex revelatis principiis procedunt, nihilominus naturali Theologia utuntur ut ministra, ad supernaturales veritates confirmandas, et ut ex utriusque theologiae consonantia animus fidelis in illis veritatibus facilius conquiescat. Quoniam vero in opere, in quo Metaphysicam sapientiam tradidimus, necessarium nobis fuit ad illius doctrinae complementum naturalem theologiam disüncte ac separatim pro viribus elaborare : idcirco multo brevius hic possumus ea omnia, quae de divinae naturae excellentia per naturalem rationem aliquo modo cognoscuntur, percurrere. Unde cum multi a nobis efffagitarent, ut saltem ea, quae in scholis de Deo secundum se tradidimus, in lucem proferremus, quod facili negotio, et brevi opere, ob causam dictam, fieri posse videbatur, eis, annuendum putavimus. Praesertim quia, cum in alis libris de caeteris fidei mysteriis tractaverimus, ea, quae ad ipsam divinitatem pertinent, et inter alia praecipua sunt, ac caeterorum fundamenta amplius differre non oportebat.
Dicemus igitur in hoc opere de Deo, ut unus est, et ut trinus, et ita duas habebit partes principales, prior de Dei Unitate dici potest, altera de Trinitate. Inter ea vero, quae ad priorem ordinem pertinent, fere omnia, quae Deo, ut unus est, conveniunt, aliquo modo naturali ratione, attinguntur, praeter divinam praedestinationem, et ideo de illa multo fusius a nobis scribendum est, quam de aliis. Subdividemus ergo illam priorem partem in duas, eritque posterior de praedestinatione, prior de Deo, ejusque reliquis attributis. Inter quae unum est, quod naturalis theologia in totum fere re- > linquit, nimirum, quomodo Deus sit visibulis, vel invisibilis a creatura, quod mysterium altissimum est, estque (ut ego judico), totius ordinis gratiae, ac proinde ipsius etiam praedestinationis fundamentum, et ideo in primo tractatu hujus operis per caetera attributa brevissime discurremus supponendo ea, quae vel in Metaphysica, vel in aliis nostris opusculis de illis tractavimus, illaque addendo, quae ad supernaturalem Theologiam spectant : de visione vero creata Dei latius dicemus.
De illis autem quaestionibus, quae vel in prologo sententiarum, vel in principio primae partis tradi solent, id est, de theologia, ejusque objecto, et proprietatibus, in hoc opere nihil dicemus, tum quia brevitati studemus tum praecipue, quia, si omnes quaestiones illae spectentur, quatenus ex generalibus principiis Metaphysicae pendent, ut sunt, de unitate scientiae, vel formahtate objecti ejus, de speculatione, et praxi, et similibus, in Metaphysica haec omnia sunt a nobis tradita, et fere in initio cujuscumquescientiae, etiam ipsius Dialecticae, praemitti solent. Si autem considerentur nostrae Theologiae proprietates, ut aliquo modo supernaturales sunt, habent dependentiam a lumine fidei, et sine illius doctrina intelligi non possunt, et cum illa facillime expedientur, ideoque (si vita comite, et Deo bene juvante, post doctrinam de gratia, de theologicis virtutibus doctrinam tradere, concessum aliquando fuerit) simul cum fide, de theologia ipsa, imo de omni virtute supernaturali intellectus, per quam Deus in hac vita cognosci solet, disseremus. Nunc ea, quae clara sunt, nobisque sufficiunt, supponimus, scilicet theologiae objectum, vel primarium, vel suo modo adaequatum, Deum esse, pro ut unus, et trinus est, et prout est primum principium, et finis ultimus creaturarum omnium. Quod objectum a fide recipit haec scientia, ideoque ex principiis fide divina revelatis, et creditis, ad suas veritates demonstrandas procedit, et inde suam unitatem, et certitudinem, aliasque perfectiones participat. In hoc vero opere, ea pars hujus doctrinae tantum a nobis traditur, quae circa Deum ipsum versatur.