Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER PRIMUS. DE EXTSTENTIA DEI DE ESSENTIA EJUSQUE ATTRIBUTIS IN COMMUNI.

Ad nostrum institutum accedentes, praesentem tractatum tribus libris comprehendemus. In primo de Dei existentia et essentia dicemus, ac subinde generalem de attributis divinis doctrinam trademus. In secundo de negativis attributis dicemus, inter quae unum est, esse incomprehensibilem et invisibilem, cujus occasione de visione beatifica dicemus. In libro autem tertio, affirmativa seu positiva attributa explicabimus. In hoc autem primo libro prius de existentia Dei tractabimus, quoniam hoc est perfectionum omnium fundamentum; postea quid sit Deus, nostro rudi modo concipiendi et loquendi, declarare conabimur.

PrevBack to TopNext