Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

An esse dei sit de essentia dei.

CAPUT II. AN ESSE DEI SIT DE ESSENTIA DEI.

1. Nemo potest Deum quidditative in hac vita cognoscere. — Supponimus esse impossibile, hominem in hac vita mortali vel omnino extra visionem claram Dei ipsum quidditative cognoscere, ut libro secundo latius ostendemus. Multo ergo impossibilius hoc est homini per solam rationem naturalem aut per solam fidem Deum cognoscenti, quia ratio naturalis non attingit omnem perfectionem Dei, nec formare potest conceptum Dei, prout est in se; fides autem obscure proponit Deum et sub velamine creaturarum, et ideo dicitur ejus cognitio esse per speculum et in aenigmate, non prout Deus in se est. Hinc ergo fit, ut vix possit homo describere aut eloqui quid Deus sit, quia minus potest homo explicare quam concipere; at mente satis concipere non potest, quid Deus sit, multo ergo minus verbis id poterit explicare. Sic dixit Dionysius, c. 7, deDivin. nomin.: Veraciter dicimus nos Deum non ex natura cognoscere. Et Nazianzenus. orat. 2, de Theol., non posseDei naturam mente comprehendi aut verbis explicari, ut Dam. 1. 4, c. 2: Quid Dei essentia sit,mecscimns, nec dicere possimus, etc. 4. Quod Deus sit, liquido constat ; quid autem ratione essentiee natureque sit, nullo modo cogosci potest.

2. Quamvis autem hoc ita sit, necessarium nobis est aliquo modo explicare Dei essentiam et naturam, ut possimus illumab ahisrebusdistinguere et singularem aliquem ejus conceptum formare, ratione cujus ei singularis veneratio debetur : ac denique, ut ejus proprietates et perfectiones, quatenus aliquo modo innotescere possunt, explicare valeamus. Primum autem , quod de Deo nobis notificatur, est esse, ut ex discursu natural constat et in ipsa fide significavit Paulus, cum dixit: Accedentem ad Dewmn oportet credere, quia est. Et ideo ante omnia explicandum est, quomodo ipsum esse ad Dei essentiam velquidditatem comparetur.

3. Duo autem certa sunt in fide. Unum est non distingui, in re ipsa ab essentia Dei, propter Dei simplhicitatem, ut infra videbimus. Aliud est, esse non convenire Deo aliunde, quam ex sua essentia. Nam cap. praecedenti ostensum est, Deum non habere ab alio, quod existat; ergo necesse est, ut id habeat ex vi suae essentiae et naturae, et hoc intendunt Patres ibi citati, et Isidorus l. 7, Ety. c. 1; et Augustinus, 5. de Trinit., cap. 2, ubireete id intelligit ex illo testimonio Exod. 3: E'go sum qui sum. Quasi diceret Deus, non posse melius suam naturam explicare quam per ipsum esse, atque adeo habere suum esse ex natura sua, et cum illa idem esse, et non esse aliud nec aliunde.

4. Difficultas.—Nihilominus dubitant scholastici, an formaliter sit esse Dei essentia, seu de ejus essentia. Quia illa duo priora interdum inveniri possunt sine hoc postremo. Paternitas enim est idem cum essentia Divina, et non aliunde convenit Deo quam ex vi suae essentiae, et nihilominus non est proprie ac formaliter de essentia ejus. Sic ergo dixerunt aliqui esse non esse de essentia Dei, etiamsi sit idem cumilla,et non aliunde quam ex illa, per quamdam quasi resultantiam secundum rationem, cum fundamento virtuali in re. Potestque hoc suaderi, qui esse etiam in Deo concipitur a nobis ut actus essentiae, et comparatur ad illam sicut abstractum ad concretum ; nam licet essentia ipsa etiam concipiatur et significetur abstracte, mens tamen nostra, quae indivisibilia dividit, ab uno abstracto aliam majorem abstractionem facit, ut in relatione praescindit t abstrahit esse ad ab esse in, et ab albedine abstrahit albedineitatem, (ut quidam loquuntur). Sic ergo ab essentia Dei, ut existente, abstrahit esse seu existentiam ; ergo necesse est, utratione saltem distinguantur; ergo secundum praecisionem rationis non est esse de essentia illius essentiae, sed actus ejus; ergo simpheiter non est de essentia. Tum quia, quod est de essentia nec secundum rationem praescindi potest ab ipsa essentia ; tum etiam, quia oportet illa duo ita distingui, ut unum in altero non includatur secundum rationem, alias non possunt ut concretum et abstractum comparari. Tandem confirmatur a simili; nam eadem est ratio de existentia et subsistentia, sed subsistentia non est de essentia divinitatis; ergo nec existentia.

5. Conclusio. — Quaestionem hanc tractavi fuse in 1 tom., 3. par., disput. 11, sect. 1, ubi dixi, divinam existentiam proprie ac formaliter esse de essentia Dei, seu ipsam existentiam Dei. Quam assertionem nunc etiam omnino veram et veritati fidei maxime consentaneam judico. Quia vero ibi ex Scriptura et Patribus illam satis confirmavi, nunc sufficit expendere nomen Dei, Qui est, ad hoc confirmandum. Quia nomina sapienter imposita solent propriam rei naturam maxime declarare : cum ergo Deus ab ipsa existentia sibi nomen imposuerit, argumentum est illud esse maxime essentiale. Ita fere D. Thomas 1. contra gent., c. 22. Praeterea unam vel aliam rationem urgebo, licet in alibi dictis omnia contineantur.

Ratio conclusionis .—bivinum ergo esse nullo modo comparari potest ad essentiam Dei, tanquam actum ab aliqua causa extrinseca illi collatum, sicut in creaturis comparatur: haec enim est prima differentia inter divinum esse et esse creatum, propter quam Deus per analogiam et principalitatem quandam nominatur, Qui est: de omnibus autem aliis rebus scriptum est Isaiae 40, esse coram eo quasi non sint, suflicienterque probatur haec proprietas divini esse ex dictis in praecedenti capite. Rursus non potest existentia convenire divinae essentiae, ut resultans ex illa, vel secundum rem vel secundum rationem ; ergo debet convenire tanquam omnino de essentia, seu essentialiter constituens ipsam Divinitatem. Consequentia evidens est a sufficienti partium enumeratione.

6. Antecedens autem quoad priorem partem certum est ex divina simplicitate et perfectione, ut in sequentibus generatim ostendemus. Et patet facile, quia resultantia vera et realis non est sine aliqua reali causalitate ad efficientiam pertinente, quam intra Deum cogitare nefas est. Adde, quod si nec secundumrationem potest hic esse talis resultantia, multo minus esse poterit secundum rem. Probatur ergo altera pars, quia ut aliquid intelligatur ab altero resultare, oportet intelligi ut aliquo modo ratione prius, et ut sic esse etiam prius in ratione entis actualis; implicat autem contradictionem hoc modo concipere divinam essentiam respectu suae existentiae, ergo. Major patet, quia eo ipso quod intelligitur aliquid ut resultans ab alio, concipitur unum ut radix alterius, et sub ea ratione ut prius. Resultantia autem non potest esse nisi ab ente actuali et existente in rerum natura, et ideo eo ipso, quod aliquid intelligitur tanquam resultans ab alio, illud a quo resultare intelligitur, percipitur ut actualis entitas, quia ab eo quod nondum concipitur ut ens actu, non potest concipi aliquid dimanare, quod res vera sit res actualis, ut in praesenti est esse divinum. Nam hrcet illa dimanatio concipiatur secundum rationem, tamen res illa, quae illo modo concipitur, realis est, et ideo concipi non potest ut manans nisi ab ente reahi et actuali. Quod autem repugnet, hoc modo concipere divinam essentiam respectu sui esse, probatur aperte, quia si essentia ila concipitur ut actualis entitas, jam concipitur ut includens esse in rerum natura. Repugnat ergo concipere esse divinae naturae ut fluens a natura divina; ergo oportet illud concipere ut inclusum essentialiter in ipsa, seu quod perinde est, ut constituens ipsam in ratione talis essentiae, quod est esse de essentia ejus.

7. Altera ratio.— Atque hinc sumitur altera ratio, quia implicat concipere divinam naturam ut potentialem, seu per modum entis in potentia, sicut intelliguntur essentiae creaturarum ; ergo signum est, includere in sua essentiali constitutione ipsum esse actuale suum. Consequentia inde constat, quia unaquaeque essentia concipi potest sine eo quod sibi essentiale non est, saltem abstractione praecisiva. Antecedens vero patet ex dictis, quia divina natura concipi non potest ut ens in potentia passiva, ut per se notum est, quia nihil in re recipit vere ac realiter, cum nihil habere possit a quo in re distinguatur. Nec etiam habet a quo recipiat, praesertim ipsum esse, quia nec alio, cum ipsa sit ante omnia, nec a se, cum esse actuale sit etiam primum omnium, cujuslibet dimanationis ad intra, quomodocumque cogitetur, ut ostensum est. Neque etiam concipi potest divina natura ut in potentia objectiva, quomodo proprie dicitur essentia creaturae esse in potentia, ut abstrahit ab actuali existentia. Quod in divina natura non habet locum, nam haec potentia objectiva dicitur respectu alicujus efficientis seu prodcentis ; divina autem natura factibilis non est nec producibilis, neque ut talis concipi potest, alias non concipitur divina; ergo nec potest concipi ut entitas in potentia objectiva; solum ergo concipi potest ut entitas actuahs, ac proinde ut essentialiter habens ipsum esse.

5. Ex dictis ergo satis constat, non posse ita comparari esse ad essentiam Dei, sicut nunc comparatur Paternitas ad divinam naturam, de qua Paternitate verissime dicitur, esse in re indistinctam ab illa natura, et immediate, intime, ac per se esse illi conjunctam, et nihilominus non esse de essentia illius naturae, et secundum rationem concipi tanquam fluens ab illa, ut infra in tractatu de Trinitate ostendetur ac declarabitur. Ratio vero differentiae est, quia Paternitas non constituit illam naturam in sua entitate actuali. Unde concipi potest illa natura in re ipsa actu existens praecisa tal relatione, et ut prior illa. Imo potest illa natura secundum totam suam essentiam esse in aliqua persona, in qua non sit Paternitas, quod locum non habet in ipso esse actualis existentiae talis naturae. Unde etiam constat illud esse naturae divinae non posse esse nisi absolutum quid, ac proinde essentiale, ut latius in dicto tomo 1, 3 part. tractavi.

6. Ad aliam rationem respondetur, ex conceptione nostra per modum abstracti et concreti, vel cum praecisione quoad expressum modum concipiendi unius sub una ratione et non sub alia, non sequi quod re ipsa unum non sit de essentia alterius, vel quod non includatur in essentia illius. Nam Deus et Deitase habent ut abstractum et concretum ; et tamen in re nihil includit unum, quod non includit aliud, sed distinguuntur tantum ratione, ex modo concipiendi nostro; nam per unum modum concipitur expresse ut subsistens in tali natura, per alium tantum sub ratione naturae. Sic ergo se habent esse et essentia ; nam sub conceptu essentiee concipitur sub ratione naturae non potentialis, sed actualis; sub ratione autem ipsius esse concipitur ut actus tantum, non quidem ut actus actuans aliud, sed ut actus simplex, qui per se actus quidam est ; unde si conciperentur haec ut divina et prout in se sunt, nullum esset in eis fundamentum ad formandos hos conceptus ; tamen, quia in creaturis haec inveniuntur aliquo modo distincta, et nos concipimus divina instar eorum quae in nobis sunt, ideo illos diversos conceptus formamus in modo concipiendi distinctos, non vero, quia aliquid in conceptu objectivo unius includatur, quod non includitur in alio.

10. Ultima ratio. —Ultima confirmatio postulabat quaestionem aliam de divino esse, an ex propria absoluta ratione sit tantum existentia, vel sit etiam per se existentia et illa ratione subsistentia, ita ut non minus sit essentialis Deo talis substantia quam existentia. Idemque posset de divino supposito quaeri, sicut tractatur a D. Thoma 1. p., q. 3, art. 3. Verumtamen, quia hoc spectat proprie ad mysterium Trinitatis, quod consistit in tribus suppositis increatis ejusdem divinae naturae, et modus subsistendi illius naturae essentialis non potest satis explicari sine personali, ideo haec omnia in ultimum tractatum hujus partis reservamus. De distinctione autem naturae et suppositi, vel esse et essentiae in creaturis, quod solet hoc loco a theologis tractari, in proprio loco Metaphysicae disputatum a nobis est.

PrevBack to TopNext