On this page
Caput 1
Caput 1
An existentia necessitate absoluta deo conveniat, id est, an deus necessario sit.
1. Quoniam in hoc opere (ut dixi), in his veritatibus, quas de Deo, ut uno, fides docet, supponimus ea, quae per naturalem Theologiam assequi possumus, in proprio loco esse tractata, duo solum in praesenti tractatu circa easdem veritates addere possumus, nimirum vel majorem certitudinem ex propriis principiis theologicis, vel majorem declarationem. Praesertim explicando, an veritas illa, de qua agitur, sit omnino eadem in se, prout a naturah et supernaturali Theologia traditur, vel ei aliquid addatur ex Theologia supernaturali.
2. In proposita ergo quaestione, duo vel tria utraque Theologia docet. Unum est, Deum esse : aliud est, necessario esse, seu quod idem est, Deum esse ens simpliciter et omni modo necessarium. Et in his continetur tertium, scilicet, esse ens a se, id est, non recipiens ab alio suum esse actualis existentiae, sed ex se illud habere. Haec omnia demonstrata sunt a nobis in secundo tomo Metaphys. par- tim disputatione 28. sect. r, plenius vero tota disputation. 29. Has ergo veritates omnes docet etiam fides, ut mox dicemus, neque illis aliquid peculiare addit, praeter ea quae de perfectionibus divinis esse postea dicemus. Dico autem sacram doctrinam non addere aliquid dictis veritatibus, quantum ad rem directe cognitam de divino esse seu existentia : nam per modum cujusdam reflexionis supra cognitionem nostram seu circa veritates illas, ut cognoscibiles a nobis, videri potest aliquid addere, quamvis re vera solum in omnibus addat majorem certitudinem, ut ex sequentibus assertionibus constabit.
3. Prima conclusio. — Dico ergo primo: fide catholica tenendum est Deum esse: ita docuit SPIRITUS sanctus per David, Ps. 52, contra insipientem, qui in corde suo divit. Non est Deus. Notat autem Augustinus dixisse in corde, quia vix est qui tam insignem blasphemiam coram aliis audeat ore proferre. Adeo autem crevit haereticorum impudentia, ut dum nihil solidum aut stabile in suis erroribus inveniant, tandem in atheismum prolabantur, et Deum esse negent, ut Lindanus in sua Panoplia latius refert. Hi tamen non audiunt Paulum dicentem: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, Heb. 11. Sed fortasse dicent Paulum loqui de illis, qui ad Deum accedunt, se autem non accedere ad Deum, quia cum Deum esse non credant, ad Deum accedere non possunt. Hi ergo omnibus paganis et gentilibus pejores sunt, nam omnem modum Religionis tollunt, et omnia fidei fundamenta evertunt, neque scripturas admittere possunt tanquam sermonem Dei, qui si non credunt Deum esse, multo minus credent ipsum loqui. Contra hoc ergo supervacaneum est ex Scripturis vel ex aliis locis theologicis argumentari ; sed vel rationibus convincendi sunt, vel si sunt baptizati et pertinaces, igne suadendi. 4. Objectio. — Una vero difticultas occurrit, non circa veritatem ipsam, sed circa gradum certitudinis in assertione positum. Quia non videtur fieri posse, ut fide credatur Deum esse. Nam fidei in assensu suo nititur testimonio Apsius DEE ergo ut fides locum habeat, supponi oportet esse Deum ; non ergo per ipsammet fidem credi potest Deum esse. Si enim credo per fidem Deum esse, ergo ideo credo esse, quia ipse dicit se esse ; ergo jam credo vel suppono, ipsum dicere se esse ; ergo suppono vel assentior ipsum esse; ergo impossibile est, quod ex dicto ejusdem Dei, ego credam Deum esse.
5. Resolutio difficultatis. — Haec difficultas tangit illam de ultima resolutione fidei et de principiis, in quibus ipsa fides nititur, quae ad materiam de fide spectat, et huc vocanda non est. Dicendum ergo breviter est, non repugnare assentiri Deum esse, ex testimonio ipsius Dei dicentis : Zgo smm qui sum, et qui est anisit me ad vos, Exod. 3. Potest enim persona, quae latet seu oculis non videtur, auribus audiri, et de se ipsa testimonium perhibere quod sit, vel quod talis sit. Sic Christus, cum Samaritana non cognosceret illum sub ratione Messiae, testimonium de se perhibuit dicens: Ego sum, qui et loquor tecum, Joan. 4. Quo testimonio et illam obligaesse absoluta necessitate, seu esse ens simpliciter necessarium, ita ut existere illi necessario conveniat, de fide est. Haec assertio sequitur ex praecedenti, vel illius sensum declarat: nam in hoc sensu docet fides Deum esse, tanquam vevit ad credendum se esse Messiam, et ad credendum Messiam esse, qui illud testificabatur, nisi enim auctoritate Messiae illud dictuni confirmaretur, fide dignum non effticeretur. Similiter Marci 6, cum Christus supra mare iret ad discipulos laborantes in remigando, et ipsi eum videntes non cognovissent, sed turbati putarent phantasma esse, ipse de se testimonium perhibuit dicens : Fgo sum. temque post resurrectionem ingressus ad discipulos dixit eis: Paa vobis, ego sum. Cui voci magis credendum erat quam visui, juxta illud Petri: Habenus firmiorem Propheticum sermonem, etc. Sic ergo Deus revelando fidem, revelat se testificari res credendas, ex quibus una est, Deum esse. Quia potest Deus de se et de suo esse loqui, ac proinde testimonium praebere. In quo quidem testimonio supponitur Deum esse, ut dari possit, quia non loquitur nisi qui est, ut bene probat argumentum factum ; non tamen supponitur cognitum ex parte credentis Deum esse ex vi illius testimonii, sed per illum eumdem assensum creditur, et Deum esse, et ipsum dicere se esse, quia tanta est divina authoritas taliquemodo proponitur, ut totum id testimonio suo faciat creditu dignissimum, certissima fide.
6. Altera conclusio. — Secundo dico Deum ritatem quandam ita necessariam et infallibilem, ut deficere non possit. ldem ex alio fidei dogmate sequitur a posteriori, quia Deus est immutabilis et aeternus ; ita ergo est, ut initium sui esse vel finem habere non possit, nec transire ulla ratione de esse ad non esse; et hoc est, esse ens simpliciter necessarium, cui actualis existentia absoluta necessitate inest, ut ita loquamur. Et hoc totum Deus ipse significavit, quando de se singulariter et quasi per antonomasiam aftirmavit: Ego swun qui sum, sibique nomem imposuit : Qui est. Nam per illam absolutam appellationem significata est permanentia necessaria et immutabiltas divini esse. Ut notavit Nazianzenus or. 24, quae est 2, in Paschat. et Augustinus lib. de ver. Relig.; cap. 49; Isidorus h. 7 Etymol.; cap. 1. Hilarius 1. de Trinitat. et Cyrillus; lib. 1. Thesau., cap. 6.
Effugium. —Responsum. —Quod si quis dicat in Hebraeo non legi, est, sed qui ero, juxta Hebraicam proprietatem, ut Burgensis ibi et ali notarunt. Respondemus, vel esse consuetudinem illius linguae futurum pro praesente ponere, ut Lippomanus ibi respondet; vel quod ad nostrum institutum spectat, non minus illo futuro significari necessitatem essendi Dei quam praesenti, quia ex necessitate essendi sequitur ut semper duraturus sit Deus, quod significatur illo indefinito verbo ero. Ratione veritas haec ostensa est in citato loco Metaphysicae, et patebit ex sequenti assertione.
7. Objectio. — Objici vero potest, quia si Deus ita necessario est, ergo non potest concipi Deus non actu existens ; consequens ostendit falsum Stultus ille, qui in corde suo dizit : Non est Deus. Item sequitur veritatem hanc: Deus est, per se notam esse etiam nobis, quia nomineDei significatur res actu existens ; per se autem et ex ipsis terminis notum est, rem actu existentem esse; ergo. Haec objectio praebet nobis occasionem illius quaestionis, quam hoc loco omnes tractant, an propositio haec: Deus est, sit per se nota. Sed de illa existimo sufticere quae in dicto loco Metaphys., disput. 26, in fine, dixi. Et summa est, rem per illam propositionem significatam in se et per se notam esse, si ut est in se videatur. Nobis autem non esse per se notam, quia nonconcipimus clare Deum, prout in se est. Et licet apprebendamus signi- ficatum illius vocis Deus, non statim in illo videmus vere illi attribui quod sit, quia non statim apparet clare, an vox illa rem veram vel tantum cogitatam significet. Quod patebit respondendo ad objectionem.
8. Responsum. — Ad primum concedo eum, qui non concipit rem actu existentem, non concipere Deum; unde insipiens ille qui dixit : Non est Deus, re vera non concipiebat Deum ut verum ens, nam ille error destruit omnino cognitionem et conceptum Dei : sed concipiebat quid ab aliis significaretur nomine Dei et putabat non esse nomen rei verae, sed fictae, sicut est chimera ; et hoc modo dicimus illum non habuisse conceptum verum Dei, id est, tanquam rei verae et non fictae. At qui cognoscit veritatem illius propositionis : Deus est, per hoc cognoscit rem significatam hac voce Deus, non esse fictam, sed veram : et eo ipso quod vera est talem esse, ut necessario sit.
9. Altera pars objectionis solvitur.— Neque inde sequitur, quod posteriori loco objiciebatur, propositionem illam esse nobis per se notam, quia licet haec propositio: Quod necessario habet existentiam actualem, est, sic per se nota, quia auditis et perceptis utrumque terminis, statim apparet inclusio praedicati in subjecto: tamen (si quis recte consideret) illa propositio est per se nota, ut includit conditionem. Quia ex vi illius non affirmatur absolute aliquod existere, sed est veluti conditionalis, si habet existentium, eaistit. Ut ergo absolute et in actu exercito significetur illud subjectum existere, de secundo adjacente (ut adiunt) oportet, ut aliunde supponatur id de quo est sermo, necessario habere existentiam actualem. Sic ergo licet nos significemus nomine Dei rem quandam, quae necessario est, non est per se notum esse, quia non est per se notum illud, quod illa voce significamus, esse rem veram et non fictam. Quando autem demonstratur aut alter ostenditur veritas illius propositionis, simul demonstratur significatum illius nominis Dei esse verum et non fictum.
10. Conclusio tertia. — Dico tertio: De fide est, Deum habere ex se existentiam non receptam ab alio. Haec consequens ad duas praecedentes, et in ordine ad nos est prior illis, ut in citato loco Metaphys. ostendi. Nos enim prius probamus, esse aliquod ens habens ex se existentiam non receptam nec causatam ab alio; et inde concludimus ens esse necessarium in existendo, et esse unum tantum, et esse Deum. Et licet in re ipsa non est prius neque posterius, quia sunt idem tamen si secundum ratio- nem loquamur, haec veritas sequitur ex praecedenti, quia haec ultra praecedentem solum addit negationem dependentiae ab alio, seu causalitatis vel receptionis existentiae ; positivum autem est prius negatione, et quasi fundamentum ejus. Deus ergo ita est, ut ex se summa necessitate sibi vendicet esse ; hinc autem fit, ut illud esse ab alio non habeat, nec in eoa quoquam pendeat.
11. Quod vero attinet ad certitudinem fidei, cum haec in re idem sint, licet a nobis distinguantur et diversis verbis declarentur, eisdem testimonns, quibus probatur prior veritas, haec etiam convincitur. Unde quod Deus dixit : Fgo swn qui swum, perinde est ac si dixisset : Ex. me habeo Ego, ut sim. Praeterea saepe scriptura docet, Deum nulla re indigere, neque ab alio ditari posse, neque esse creatum, neque factum, imo ipsum esse factorem visibilium et invisibilium, ut in symbolo fidei legimus. Est ergo ens ex se habens esse. Tandem hoc sensu docet fides, dari in Deo quandam personam ingenitam , quae auctorem vel principium non habeat, ut infra tractantes de Trinitate videbimus; ergo eodem modo est de fide, Deum esse improductum ut Deus est. Praeterea est ratio theologica, quia si haberet esse ab alio, vel haberet ab alio Deo, et ita essent plures Dii, vel ab alio meliori quam sit Deus, et sic iste non est Deus, vel ab alio inferiori, quod esse non potest, ut per se notum est.
13. Dubium.— Resolvitur. — Hic vero occurrebat diflicultas de divinis personis, quae recipiunt esse ab alia persona, quomodo possint esse verus Deus, si de ratione Dei est habere esse a se, et non ab alio. Sed de hoc in tractatu de Trinitate ex professo agendum est, libro secundo, capite secundo. Nunc breviter dicimus, hic solum esse sermonem de Deo ut Deus est, seu de divina natura ut sic; et hanc dicimus non esse factam, nec productam proprie in aliqua persona, licet in quibusdam sit communicata ab alia persona, quod non repugnat tali naturae neque illius esse.
13. Conclusio quarta. — Dico quarto valde consentaneum fidei esse, posse naturali discursu demonstrari Deum esse, et hoc negare temerarium esset et errori proximum. Quoad hoc dicebam, videri posse aliquid addi per revelationem et doctrinam fidei, circa veritatem hanc; re tamen vera, si res attente consideretur, solum additur nova certitudo vel peculiaris modus cognoscendi. Namsi verumest, ut revera est, ratione naturali demonstrari Deum esse, eadem ratione ostenditur hoc esse demonstra- bile et cognoscibile naturaliter, nam ab actu ad potentiam bona est illatio: si ergo demonstratur, demonstrabile est et cognoscibile naturaliter. Item lux se ipsam manifestat, et qui vere scit etiam scit se scire ; si ergo ratione naturali scimus Deum esse, etiam scimus nos hoc scire et demonstrare. Ergo etiam quoad hanc partem nihil docet fides, quod ratio non ostendat.
14. Quod autem hoc ad doctrinam fidei pertineat, ut in assertione dicitur, docet aperte D. Thomas 1. contra gentes, cap. 11 et 12. Ubi contrariam doctrinam erroneam appellat, idemque censent communiter expositores D. Thomae, quos ego in Metaphys. secutus sum. Quia hoc videntur satis clare docere Paulus et Sapiens locis citatis.
15. Aliquorum eapositio. — Non desunt autem moderni, qui hanc probationem ex illis locis ut frivolam rejiciant, quia putant satisfieri testimoniis Pauli et Sapientis, dicendo posse veritatem hanc ex creaturis multum suaderi et cum magna probabilitate, etiam si assensum evidentem non efficiat. Quia illa persuasio est satis, ut sint inexcusabiles, quia non assentiuntur vel Deum non glorificant ut verum Deum, et ut dicatur haec veritas manifestari, notificari aut conspici modo humano ex creaturis.
16. Rejicitur. — Sed non probo expositionem. Primo, quia verba sunt valde clara in omni proprietate intellecta, et materia non obstat, imo juvat, ut proprietas verborum teneatur. Item Sapiens non est contentus uti verbo videndi sed addidit: Cognoscibiliter videri poterat. Paulus autem tot verba repetit, qua claram cognitionem significant, ut non possit convenienter imitari ; nam primo vocat notum Dei, ubi Anselmus: Notumn Dei (inquit) est, quod naturali ingenio sciri potest de Deo. Hoc autem de Deo naturaliter sciri potest, quod ipse sit Deus. Unde addit Paulus : Hoc essse manifestum, et quod Deus illis manifestavit. Deinde addit intellecta conspici, ubi Hieronymus: Tam evidenter (uinquit) intellecta sunt, ut conspecta dicantur. Vtem insinuant ibi Chrysostomus et Graeci et clarius Beda cum Augustino, cujus varia loca refert, estque optimus tractatus secundus in Joan: Deus (inquit) potest inveniri per creaturam evidenter, dicente Apostolo : Invisibilia enim ipsius, etc. Idem optime in libro soliloquiorum, c. 31, et lib. 10. conession., cap. 6,
17. Communis sententia. — Praeterea est haec communis sententia Patrum, ut constat ex Dionysio, cap. 7, de Divinis nominibus, Chrysostomo homilia 9 et 10 ad populum, Gregorio lib. 29, Moralium, cap. 2 in id Job. 36: Omnes homines vident eum, unusqui sque intuetur procul. Ubi idem testatur Hieronimus in Commentar. Job illi attributis. Ilemque habet in Epistol. ad Galatas ; idem sentit Damascenus 1. 1. de fide, cap. 1 et 2.; et Nazianzenus oratione 24., ubi ait de Patre, id est, de Deo, (ut est principium non productum, nec factum ab alio) : /nsitam esse hominibus naturalem cognitionem ; ait vero esse a natura insitam, quia per naturalem discursum comparatur, ut ipse exposuit oratione 34, quae est secunda de Theolog. Ubi interpres, pro discursu vel ratiocinatione, conjectura assequi, posuit;sed vox Graeca proprie est sillogizare et ratiocimari ; qualis autem haec ratio sit, ex alio loco satis colligitur, scilicet, esse tam claram et apertam, ut ea ratione a natura insita dicatur talis conclusio, scilicet Deu esse. Idem plane docet Justinus ad quaestionem 6 a Gentibus propositam, et Athanasius oratione contra Idola, et Cyprianus de Idolorum vanitate, ubi hac ratione dicit, Deum ignorari non posse, et alii passim. Denique eodem modo sentiunt Scholastici, S. Thomas cum suis sectatoribus, Cajetanus, Ferrariensis, Capreolus et alii moderni, Alens. 1. p., qu. 2, M. 2, art. 1; Albertusinsumma p.1, qu. 17; Henricus in summa artic. 22 qu. 4; Marsilus 1. qu. 5, art. 1; Scotus Richardus et alii in 1, distinction. 2 et 3. Qui fere omnes fundantur in verbis Pauli, de quibus etiam videri possunt ibi Toletus et Pereira, qui constantissime hanc intelligentiam confirmant.
18. Ego vel maxime, quod scripturae sanctae seepe utuntur argumento ex creaturis desumpto ad confundendos idololatras et gentiles agnoscentes verum Deum, ut videre maxime licet in Psalmis praesertim 18, 88, 140, 148 et in 113 ab illis verbis : Neguando dicant gentes, ubi est Deus eorum? Deus autem noster in colo, omnia quecumque voluit, fecit. n hibro etiam Job, acap. 38. Deus ipse ex operibus suis, quae latissime recenset, seipsum demonstrat. Unde Paulus Act. 14, inquit: Non sine testimonio reliquit semetipsum, dans eis pluvias, etc. Sentiens illud esse efficacissimum testimonium, ut ignorantes Deum vel ipsum non colentes, reddantur inexcusabiles. Unde, Act. 17, praedicaturus Atheniensibus, tacite arguendo, supponit Deum esse, ita ut non possent resistere : Deus ( inquit) qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic caeli et terre cum sit Dominus, etc. Reputabat ergo Paulus tam evidens testimo- nium hoc creaturarum, ut ethnici ipsi contradicere non possent. Tandem posset hoc ostendi afferendo demonstrationem, sed hoc fuse prestitimus disputatione 29 Metaphysicae.
19. Objectio. — Solum posset objici, quia quae evidenter demonstrantur negari non possunt; at multi negarunt Deum esse, etiam ex his qui sibi sapientes videbantur, et Philosophorumrationes intellexisse, ut referunt Cicero 1 de natura Deorum, Plutarchus lib. 1 de Placit. Lactantius libro1 de divin. Institut. et ali. Ergo signum est, rationes illas non esse evidentes: item ut homines ductu rationisteneantur assentiri Deum esse, non est necessaria demonstratio, alias pauci possent habere illum assensum, quia pauci sunt qui philosophicis discursibus intendant, et pauciores qui illorum vim penetrent : ergo non oportet intelligere Scripturam de cognitione evidente, sed de illa, quae ad operandum humano modo sufficiat. Tandem alias quomodo sapientes christiani philosophi poterunt habere fidem hujus veritatis, si illius habent evidentiam?
20. Ad primam partem respondetur. — Ad primum respondeo primo, non negasse veritatem hanc demonstratam, nisi qui attente illius demonstrationem considerare noluerunt, aut non potuerunt : vel ex defectu doctrinae et ingenii, vel ex aliqua nimia cupiditate, qua praesertim obcaecantur politici nostri temporis, qui in Atheismum declinant. Secundo dicimus, non omnem demonstrationem esse aeque facilem et notam : aliqua enim est vera demonstratio quia, quae de se intellectum bene dispositum convincit : non est tamen tam clara, quin protervus possit resilire ; semper tamen hoc provenit ex aliqua caecitate mentis nolentis considerare vim praemissarum vel illationis. Unde Nazianzenus, orat. 2 Theol.: Niünis (inquit) absurdus et praeposterus est, qui non cedit argumentis naturalibus, et inficiatur Dewn esse.
21. Ad alteram partem satisfit. — Ad secundum respondemus primo, ideo Deum providisse, ut homines fide potius quam naturali discursu ambularent, quia ille infirmus est, et non potest omnibus esse communis. Secundo dico, si fingamus homines in pura natura sine fidei revelatione , necessarium fuisse ut vulgus hominum ignorantium et simplicium crederet suis majoribus, quod in hac veritate esset facillimum et conveniens: facile quidem, quia licet non posset omnibus res esse perfecte nota, tamen ipsa veritas pro- posita cum aliquali declaratione ex effectibus notissimis, est per se credibilis ac valde probabilis; conveniens autem esset, quia in re tam gravi non expediret unumquemque de populo duci suo solo judicio et apparenti verisimilitudine, oporteret ergo sapientibus et majoribus fidem habere. Talis autem fides remote niteretur in certa assertione aliorum, quae non posset esse ita certa, nisi esset etiam evidens.
22. Ad 3 partem objectionis respondetur. — De tertia objectione non est hic dicendi locus. Breviter ergo dico, certitudinem fidei esse majorem quam sit certitudo genita ex demonstratione, quod Deus sit, et ex hac parte potest philosophus christianus per fidem credere, Deum esse, firmius quam per suam scientiam. Non eliciendo unum actum, qui habeat evidentiam scientiae et certitudinem fidei (ut quidam dicunt, id enim impossibile est, cum illae proprietates sint diversorum ordinum, naturalis et supernaturahs, et sint ex diversis motivis, quae sufficiunt ad actus specie diversos); sed eliciendo actus plures, quorum unus liber est quoad specificationem, alter necessarius ; unus evidens, alius obscurus ex ratione sua, quia illa major certitudo non ex claritate est, sed ex motivo obscuro, accedente voluntate. Et ideo unus manet semper actus scientiae naturalis, alter vero actus supernaturalis fidei, sive actus illi possint simul exerceri, sive tantum diversis temporibus, quod ad praesens nihil refert.