Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Sit ne divina essentia omnino simplex substantia, ita ut nullam substantialem compositionem admittat

CAPUT IV. SIT NE DIVINA ESSENTIA OMNINO SIMPLEX SUBSTANTIA, ITA UT NULLAM SUBSTANTIALEM COMPOSITIONEM ADMITTAT.

1. Conclusio. — Probatur primo. — Haec quaestio ex principiis supernaturalibus facile expediri potest, juxta principia vero naturalia in disput. 30 Metaphbys. late tractata est. Dicimus ergo divinam naturam et substantiam esse omnino simplicem. Quod est de fide sub his terminis definitum in Concil. Lat., in cap. Firmiter , et Damnamus , seepe citatis. Et in Concilio Rhemensi contra Gilbertum Porretatanum, ut infra in materia de Trinitate ostendemus. Ex Scriptura et Patribus non oportet nunc plura referre, praeter ea, quae inferius de attributis dicenda sunt et quae in sequenti discursu attingemus. Duobus enim modis potest haec veritas declarari, quos attigi dicta disp. 30 Metaphys., sect. 3. Unus et brevis est ex ipsa perfectione simplicitatis. Quamvis enim vera sit opinio Cajetani, simplicitatem per se non addere rei perfectionem, quia in negatione consistit, ut ibidem dixi, tamen dubitari non potest quin, caeteris paribus, melius sit habere totam rei perfectionem in simplici entitate quam ex plurium adunatione. Simplicitas ergo exse circumscribit modum essendi perfectiorem; ergo talis modus entitatis Deo tribuendus est, quia tribuendum est illi quidquid est perfectius. Quod eo loco latius ostendi ac declaravi.

2. Secunda probatio. — Eaplicantur varie compositiones. — Secundo probari hoc potest sistendo in negatione quam dicit simplicitas, et discurrendo per omnes modos compositionis substantialis, de qua sola nunc agimus; nam si ostenderimus nullum eorum cadere posse in Deum, satis probatum erit Deum esse substantiam omnino simplicem. Ad probandam autem inductionem illam satis erit discurrere per omnes compositiones, quae in substantiis creatis inveniuntur ; nam novam fingere eamque Deo tribuere, chimericum esset et fictum, et ideo contemnendum est. Praeter quam quod rationes, quibus excluduntur verae composiitones, convincunt nullam excogitari posse quae imperfectionem Deo repugnantem non includat.

3. Prima ergo compositio in substantiis invenitur ex esse et essentia, quae suo modo etiam convenit accidentibus. Et quanquam de modo compositionis hujus in creaturis magna opinionum varietas sit, ut in disp. 31 Metaphys. diximus ; tamen in hoc omnes conveniunt, quod ad talem compositionem necessarium est, ut esse actualis existentiae non conveniat essentiae creatae ex intrinseca quidditate sua, ita ut illam a se habeat et non ab alio. Nam ubi essentia ex se habet esse, esse est de intrinseca quidditate ejus; unde nec cogitatione apprehendi potest , quod compositionem cum illa faciat. Ita vero se habet esse ad essentiam Dei ut ostendimus , et ideo talis compositio Deo locum non habet. Itaque compositio haec secum affert ad minimum duas imperfectiones: una est, ut essentia ex se sit ens potentiale tantum; alia est, ut in ratione entitatis actualis necessario pendeat ab alio dante illi esse. Quae duo evidentissime repugnant primo enti.

4. Secunda compositio.—Secunda compositio est ex natura et supposito, quae est communis omnibus substantiis creatis et magis realis quam prior, ut disp. 34 Metaphy. late tractatum est. A divina autem substantia excluditur talis compositio, quia ut est esse omnino absolutum , essentialiter subsistit. Quia illud esse quod essentiahter etiam est esse subsistens, quia est perfectissimum et perfectius est esse subsistens quam non subsistens, ut per se notum est. Si autem comparetur illa absoluta Dei substantia ad relationem, jam consideratio illa pertinet ad mysterium Trinitatis, non ad unitatem Dei, sub qua ratione nunc de illo tractamus. Veritas autem catholica est, etiam hoc modo essentiam non facere compositionem cum relationibus, quam ex principiis fidei infra tractatu ultimo ostendemus. Nunc solum assero, illam compositionem excludi posse duplici titulo. Primo ex quadam generali ratione, ob quam compositio repugnat DEO, scilicet , quia compositio supponit limitationem in ex- tremis componentibus ; sed haec limitatio repugnat Deo, ergo. Major declaratur, quia compositio supponit distinctionem in re; distinctio autem non est nisi ob limitationem vel oppositionem, ex quibus illa, quae est per oppositionem extremorum habet locum intra Deum, Sed non est apta ad compositionem, quia opposita, ut sic, non uniuntur inter se, licet in uno tertio possint esse idem, ut infra de relationibus divinis dicemus. Distinctio autem inter extrema non opposita, non habet locum intra Deum, quia talia extrema sunt limitata ac proinde imperfecta. Alia ratio valde propria est, quia cum natura divina sit essentialiter subsistens , non potest uniri personalitati distincte ab illa, et ita solum potest esse in persona sua per identitatem cum illa, ut dicto loco latius dicemus. Unde obiter intelligitur, in hoc puncto magis agendum esse supernaturali discursu, sensu ex principiis creditis, quam naturali, ut in disp. 30 Metaphys., sect. 4 dixi, ubi satis declaratum est , quantum in hoc valeat ratio naturalis.

5. Tertia compositio. — Tertia compositio realis esse solet in substantiis ex partibus integralibus. Et haec solum invenitur in substantuis corporeis et quantis. Unde cum supra ostensum sit Deum non posse esse substantiam corpoream, satis constat non posse habere compositionem hanc ex partibus integralibus. Accedit quod haec compositio (juxta veriorem doctrinam) supponit compositionem ex materia et forma, quam in Deo esse statim ostendemus. Imo licet daremus substantiam non compositam ex essentiali potentia et actu, sed simplicem , quoad negationem hujus compositionis , posse esse compositam ex partibus integrantibus, non posset talis modus substantiae Deo attribui. Quia vel talis substantia esset capax extensionis quantitatis, vel non. Si primum dicatur, esset tota corporea, et ex hoc capite repugnaret Deo. Immo esset minus perfecta quam substantia hominis, quae non est tota sic extensa et corporea, sed formam habet spiritualem. Item talis substantia non poseet esse intellectualis, ut in libris de Coelo ostensum est. Si vero fingatur substantia habens partes integrantes, et non subjecta moli quanütatis nec capax extensionis ejus, sed solum habens ex se entitativam et substantialium partium multiplicationem, haec fictio chimerica est et in se impossibilis , et plane involvens multas imperfectiones repugnantes Divinitati, ut dicta dispu. 30, Metaphys., section 4, num. 16, ostendi, quod hic repetere non est necesse. Praesertim, quia non legimus aliquem, vel gentilem vel haereticum, ita sensisse de -Deo, ut ex principis fidel certissimum est, hunc substantia modum esse repugnantem Divinitati. Unde Patres omnes tractantes de generatione Verbi Divini, ut evidentissimum supponunt non potuisse Patrem communicare substantiam suam Filio, nisi communicando totam , quia substantia illa non habet partes.

5. Quarta compositio. — Quarta compositio est ex materia et forma. Et haec si intelligatur de materia nobis nota, involvit imperfectionem corporeae molis, de qua satis dictum est. Si autem fingatur ex alio genere materiae non subjectae quantitati nec capacis ejus, ac proinde spiritualis et indivisibilis quoad partes integrantes; dicimus in primis hoc genus materiee substantialis, vel esse omnino impossibile, vel esse fictum sine fundamento, quia neque ex operatione colligi potest, neque ad operationem potest deservire. Et alioqui talis substantia haberet imperfectionem potentiae passivae, et de se non haberet esse perfectum, sed dependens a forma, ut latius dicta sect. 4 a num. 8, ostendi.

6. Substantia Dei est entitas simples. — Ex hac ergo inductione aperte concluditur, substantiam Dei esse entitatem simplicem quoad carentiam realis compositionis, ex quocumque genere partialium entitatum, seu actus et potentiae substantialis , in re ipsa distinctorum. Et generaliter confirmari potest ex illo principio, quod divina substantia debet esse omnino necessaria, et ita ab intrinseco immutabili, substantialiter, ut ex vi sui esse implicet contradictionem non esse. At substantia realiter composita non potest esse talis. Quia ut recte dixit Nazianzenus orat. 2 de Theolog.: Zo JAipso quod substantia coalescit ev multis, non repugnat dissolvi. Quamvis enim philosophi doceant , coeli substantiam esse incorruptibilem, licet composita sit ex materia et forma, et angelos esse incorruptibiles , etiamsi compositi sint ex natura et supposito, et esse et essentia ; nihilominus verissimum est, per se et intrinsece non repugnare illam compositionem dissolvi, et angelos annihilari, vel privari sua personalitate, et materiam ac formam coeli distingui, et partes integrales coeli dividi, et in universum idem mens concipit in omni re, quae coalescit ex multis, nimirum quod ex parte objecti non repugnet illa dissolutio.

7. Effugium. — Objectioni occurritur. — Video posse protervum respondere , intelligi posse entitatem compositam ita per se necessariam, ut et partes et unio earum habeant eandem necessitatem essendi ex se, et non ex causa extrinseca, et inde in earum dissolutione esse posse omnimodam impossibilitatem. Aliae enim uniones quantumvis ex parte sua videantur perpetuae, tamen quatenus pendent a causa extrinseca efficiente, eatenus nonrepugnat dissolvi. At posita unione per se necessaria sine causa efficienti, compositum ex illa tam necessarium erit, sicut entitas omnino simplex. Quod si objiciatur, auia illa unio necessario penderet a partibus componentibus, et consequenter etiam totum penderet ex illis, et una pars ab alia, quia non posset esse sine illa et consequenter utramque a toto, sine quo esse non posset. Responderi posset, hanc non esse propriam dependentiam, sed connexionem intrinsecam et quasi formalem, sine ulla efficientia, ac proinde nihil illam obstare necessitati essendi. Sed in primis illamet interna dependentia est magna umperfectio. Deinde intelligi non potest , quod pars illa saltem potentialis ex se habeat esse, quia necessitas essendi a se formaliter dicit summam actualitatem et perfectionem, ut ostensum est late in dicta disput. 30, sect. 4. Unde etiam repugnat, talem potentiam ex se habere unionem cum suoactu, sed necesse est, ut illam habeat vel a causa extrinseca, et ita non repugnabit per eamdem causam dissolvi et separari ; vel certe ab ipso actu sese unienti sua virtute tali potentiae, et sic ille erit causa prior , et erit Deus, et non tale compositum. Repugnat ergo Deum habere in sua substantia realem compositionem.

8. Difficultas. — Animadoversio. — Hic vero occurrebat quaestio, an saltem possit Deus habere compositionem rationis in substantia sua, qualis est illa quae.est ex genere et differentia. Veruntamen de hac quaestione nihil hic tractare decrevi. Tum quia, quae disi in dicta disput. 30, sect. 4 a nu. 28, usque ad 35, videntur mihi sufficere. Tum etiam, quia pendet magis ex principiis dialecticis et metaphysicis quam ex theologicis. Adverto tamen , supernaturalem theologiam admittere in Deo constitutionem aliquam per modum compositionis secundum rationem, ut tractando de constitutione personarum in Trinitate videbimus. Unde etiam constat distinctionem , quae tantum rationis est, non repugnare simplieitati Dei, ergo nec compositio per solam rationem ex suo genere illi repugnabit. Nam haec duo mutuo sibi correspondent. Hinc ergo constat, compositionem ex genere et differentia , si Deo repugnat, non repugnare solum ratione simplieitatis, qui non repugnat ex vi compositionis secundum rationem. Oportet ergo, ut repugnet ex aliis principiis pertinentibus ad talem modum compositionis, quae philosophica tantum esse possunt.

9. Notabile proponitur. — In quo ctiam aliud adverto , scilicet, duobus modis posse tractari quaestionem illam. Primo de genere communi Deo et creaturis, et differentia distinguente Deum a creaturis ; ita ut descriptio data a nobis capite praecedenti , Deum esse substantiam viventem intellectualem per essentiam, proprie censeatur constare ex genere et differentia. Secundo potest tractari dicta quaestio, de Deo intra seipsum. Priori modo tractata est a nobis quaestio citato loco, sicut communiter tractatur. Et sic diximus, Deum non convenire in genere aliquo cum creaturis, nec differre ab illis per differentiam propriam, et ita in se non constare genere et differentia. Ratio autem sufficiens est pro priori parte, quia nihit est univocum Deo et creaturis, ut in eadem Metaphys., disp. 28, latius diximus. Pro altera vero parte ratio est, quia in Deo nulla est propria differentia, quae non includat totam perfectionem essentialem Det , quod est late probandum in sequentibus; hoc autem est contra rationem differentiae, ut ex Metaphysica etiam constat.

Aliter vero quaestionis sensus non habet locum stando in sola ratione naturah, quia Deus, ut Deus est, multiplicari non potest, sed essentialiter est hic singularis Deus; et ideo concipi non potest vero conceptu communi et universali, quare non potest in eo esse genus vel species in ordine ad Deum, vel plures Deos. Tamen supposito mysterio Trinitatis possunt dari conceptus communes secundum rationem tribus personis, non ut sunt Deus, sed ut sunt personae vel relationes ; et hoc modo habet locum quaestio , an intra Deum sit compositio generis et differentiae, quam attingemus tractantes de Trinitate.

PrevBack to TopNext