Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Sit ne deus ita simplex, ut in compositionem venire non possit.

CAPUT V. SIT NE DEUS ITA SIMPLEX, UT IN COMPOSITIONEM VENIRE NON POSSIT.

1. Sensus questionis aperitur. — Error - Deum animam universi constituentium. — Non tractamus de compositione cum accidentibus, nam de hoc postea dicemus, ostendemusque in Deo non esse accidentia, ac subinde nec com- positionem cum illis. Proponitur ergo haec quaestio praecipue propter infideles, qui dixerunt Deum esse animam aut formam mundi, ut retuli dicta disputatione trigesima, sect. 4, num. 14, ubi aliquos gentiles et haereticos citavi. Quibus addi possunt gnostici asserentes animarum substantias esse Dei naturam, quos secuti sunt priscilianistae dicentes , animam hominis esse ejusdem substantiae et naturae, cujus est Deus, ut Augustinus refert libro de haeres., haeres. 6 et 70.

2. Quid de hoc errore senserit Concilium Lateranense et Leo primus. — bDe hujusmodi autem errore dixit recte Concilium Lateranense in cap. Damnamus, damnans Almericum: JVon tam continere doctrinam luereticam quam insanam. Leo autem Primus, Epistol. 91, alias 93, ad Torivium cap. 5, agens specialiter contra priscilianistas, vocat illam doctrinam impiam, et ex philosophorum quorumdüm et nanicheorum opinione manantem, quam catholica fides damnat, sciens nullam tam sublimen tamque precipuam esse facturam, cui Deus ipse natura sit , id est: cujus Deus sit essentia, vel tota, vel essentialis pars, hoc enim totum proprie natura vocatur, ut ex Aristotele habetur 2. Phys. et 5. Metaphys. Augustinus vero supra vocat, Talia dogmata fabulosissimis plena fi gmentis. Sacra ergo doctrina hujusmodi fabulas detestatur.Quamvis enim in sScriptura non sint testimonia, quae contra hos errores expresse et in particulari loquantur, tamen in generali tam excelsum et superiorem rebus omnibus creatis praedicat Deum, ut evidens sit illam imperfectionem informandi corpora vel componendi essentiam creatam Deo repugnare.

3. Impugnatur hic error. — Solet autem hic error hoc modo impugnari, quia si Deus esset forma corporis, totum compositum esset perfectius Deo , quia totum melius est sua parte; sed constat nihil posse esse perfectius Deo, ergo. Ad hanc vero rationem dici posset, compositum esse perfectius extensive, non intensive ipsa forma, quando forma est perfecta, et eminenter continet ipsam materiam. Sicut Christus, ut homo , non est perfectior intensive quam Verbum, licet extensive dicit possit perfectior. Contra hoc vero induci potest prima ratio Divi Thomae 1. part., quaest. 3, art.8. Quia si Deus eminenter continet omnia , est causa efliciens omnium ; non ergo potest esse forma, quia forma et efficiens non coincidunt in idem numero.

4. Bifariunm intelli gi potest Deum componere alium substantiam. — Ut autem haec ve- ritas et ratio ejus evidentior fiat et distinctius intelligatur doctrina fidei, notare oportet, duobus modis posse intelligi Deum informare materiam, vel componere aliam substantiam: auno modo connaturaliter, alio modo liberaliter (ut sic dicam) ex gratia et absoluta potentia. Sicut de unione hypostatica dicimus, licet Deus connaturaliter nullius naturae sit hypostasis , nihilominus ex gratia et dignatione fieri potuisse. Hoc ergo est in fide certissimum et inratione evidentissimum, Deum non posse esse connaturalem formam vel partem alicujus essentiae. Hoc enim convincitur ex excellentia perfectionis Dei ; nam esse hoc modo partem substantiae est magna imperfectio. Quia talis pars incompleta substantia est, quoniam ex sua natura ordinatur ad componendum aliud; at substantia incompleta , ut ipsum nomen prae se fert, imperfecta est; Deus autem esse debet optima et perfectissima substantia. Praeterea substantia, quae ex sua natura ex pars, non habet statum connaturalem nisi componendo aliud et comprehenditur in illo toto, cujus est pars ita, ut non sit extra illud, pendet etiam aliquo modo in suis operationibus ab illo toto vel ab alia parte. Haec autem omnia magnae imperfectionis sunt. Praeterea ad hoc est optima tertia ratio D. Thomae supra, quod nulla substantia natura sua partialis potest esse primum ens, quia vel est ens potentiale, vel per participationem.

5. Denique ad hoc probandum est optima illa ratio, quod totum est perfectius sua parte. Unde si Deus esset forma connaturalis alicujus corporis vel materiae aut potentiae receptivae, quacunque ratione illa fingatur, potius ipsum compositum esset Deus quam talis forma. Interrogo enim, an altera pars componens sit ex se, vel ex Deo; si ex se, ex se etiam habebit perfectionem quae non esset in alia parte, nec formaliter, ut supponitur, nec eminenter, quia non potest ab illa fieri, cum sit tam ex se ens sicut illa. Si autem dicatur, Deum esse quidem formam natura sua postulantem ahquam potentian, quam informet, et nihilominus -habere vim ad fabricandum sibi corpus seu potentiam, cui uniatur propria etiam virtute, et ideo continere in se totam illam perfectionem eminenter, nec esse minus perfectum quam ipsum compositum.

6. Contra hoc est, quia vel illa damnatio sceu fabricatio proprii corporis est voluntaria et libera, et sic posset simpliciter non esse , et Deus posset carere suo naturali corpore , et esse in praeternaturali statu. Vel est naturalis et necessaria operatio et dimanatio ; et hoc est in primis contra perfectionem Dei, quod aliquid distinctum realiter ab ipso Deo, ut sic, ab eodem necessario emanet. Esset etiam magna indigentia non posse habere connaturalem statum sine re distincta omnino, vere facta ac fabricata. Et (quod caput est ) intelligi non potest quod substantia, quae formaliter non esset substantia completa, eminenter contineat totam perfectionem substantie completae et omnino perfectae. Quia in conceptu substantiae completae, ut sic, nulla involvitur imperfectio nec repugnantia cum aliqua majori perfectione ; ergo si Deus ob suam perfectionem continet hanc perfectionem , debet continere illam formaliter ; vel.si formaliter non continet , multo minus poterit eminenter continere. Sic ergo fit, ut substantia sic componens aliam non possit non esse minus perfecta quam compositum. Imo etiam hinc sequitur, in hujusmodi compositione, nunquam posse unam partem habere effective suum esse ab alia, quod alias dixit D. Thomas formale principium, et efficiens non coincidere in idem numero. -

7. At vero de communicatione voluntaria , non ex indigentia, sed ex dignatione, dubitari petest, an sit de fide et an sit etiam evidens, Deum non posse uniri alicui, vel corpori , vel rei, ut partem formalem. Sed quia hoc non tam pertinet ad substantiam Dei explhicandam, quod nunc agimus, quam ad explicanda opera Dei possibilia vel facta: ideo quaestio illa omittenda est in materiam de Incarnatione, ubi ex professo tractatur. Et breviter dicendum est , Deum de facto non esse formam alicujus corporis nec alicujus rei, secundum propriam rationem formae. Nam quod verbum non fuerit factum propria forma humanitatis per Incarnationem , vera fides docet , ut 1 tom., 3 p. disp.7, sect. 2 et disput. 15, sect. 2, dixi. Quod vero non sit propria forma alicujus alterius corporis contra dictos errores ostendunt citati Patres. Et constat tum a fortiori ex Christi humanitate , quia in nulla re creata tam intime est Deus, sicut in illa natura , tum etiam quia nulla res creata est substantialiter unita Deo (extra Christi humanitatem) ; alias, vel unam naturam vel unam personam faceret cum Deo, utrumque autem contra fidem est. Tum denique, quia non est tribuendum Deo, quod ipse non revelavit in re tam aliena et extranea a natura et substantia ejus.

8. Deus uniri nequit extra quam hgpostatice. — Addendum subinde est, fieri nullo mo- do posse , ut Deus in compositionem alicujus veniat extra unionem hypostaticam. Hanc generalem regulam (omissa pro nunc exceptione ) censeo valde consentaneam doctrinae fidei, et evidenti demonstratione ostendi posse. Duobus enim modis potest intelligi Deus substantialiter uniri creaturae, scilicet, per modum materiae seu potentiae receptivae, vel per modum formae et actus; seclusa enim unione hypostatica , alius modus cogitari non potest. At per modum materiae seu potentiae receptivae uniri non potest, quia est imperfectissimus modus unionis, et quia cum Deus sit actus purissimus. non est in eo potentia receptiva. Unde antiqua quaedam sententia, quod Deus sit materia rerum omnium, quam D. Thomas refert dicta quest. 3, art. S8, et tribuit cuidam David de Dinando, stultissima ab eodem doctore sancto vocatur , et manifestam continens falsitatem. Quod ex altero membro a fortiori confirmabitur, quod ergo nec per modum substantiahs formae possit Deus uniri naturae creatae, probatur primo, quia nulla substantia completa in natura sua potest esse forma alterius, vere informans ; sed Deus est substantia completissima in sua natura, ut ostensum est, ergo. Secundo, quia si Deus non est forma connaturalis, ut fieret forma deberet mutari, quia forma separata non unitur materiae, nisi per aliquam sui mutationem. Tertio, quia forma substantialis constituit rei essentiam; repugnat autem, Deum formahter constituere novam aliquam et temporalem essentiam, quae possit esse et non esse, esset enim creata essentia, quam constitui ex increata forma ininteiligibile est.

9. Deus uniri nequit substantialiter vei create. — Nullo ergo modo potest Deus uniri substantialiter rei creatae, quia praeter modos compositionis jam exclusos solum superest aut compositio ex esse et essentia, aut ex natura et supposito. De priori ergo censeo im possibile, inter divinum esse et naturam creatam intercedere talem compositionem, quia nulla res potest existere per formalem actum realiter a se distinctum. Non defuerunt autem multi scholastici , qui oppositum dixerunt ; illi vero putarunt, illam unionem non esse aliam praeter hypostaticam, vel necessario esse cum illa conjunctam ; sed decepti sunt, ut in primo tomo de Incarnatione tractavi, ubi hoc habet locum ad. q. D. Thom.

10. Quam ob rem Deus uniri possit hypostatice et non aliter. — De unione vero hypostatica fit exceptio, propter mysterium incar- nationis, quod sine reali compositione factum non est, ut in eodem primo tomo, disp. 7, est ostensum. Ratio autem exceptionis ( supposita veritate mysterii, et doctrina fidei) reddi potest. Quia sola unio hypostatica non suppo-- nit imperfectionem ex parte suppositi ad quod fit, nec secum affert illi aliquam imperfectionem. Primum patet, quia haec unio optime fit in supposito, quod sit substantia completa et integra; imo ad illam unionem tale suppositum maxime necessarium est. Secundum patet, quia fit sine mutatione Dei ipsius per unionem alterius ad ipsum ; et ideo haec unio potest fieri ad Deum ex parte personae seu subsistentiae, non vero ex parte natura, quia natura divina non potest alteri seu extraneae hypostasi uniri, quia id fieri non posset sine illius mutatione et aliis imperfectionibus, sed de hac re latius in proprio loco dictum est.

PrevBack to TopNext