Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 6

Sit-ne deus invisibilis, praesertim corporalibus oculis

CAPUT VI. SIT-NE DEUS INVISIBILIS, PRAESERTIM CORPORALIBUS OCULIS.

1. Deum esse invisibilem fidei dogma est. — Verum Deum invisibilem esse divina Scriptura frequenter praedicat : ideoque tanquam fidei dogma hoc statuendum est et verus sensus postea explicandus. Dicitur ergo Deus 1 ad Timothaeum 1: Rex immortalis et invisibilis ; et capite sexto dicitur: Rex regum et Dominus dominantium, qui lucem habitat inaccessibilem, quem mullus hominum vidit, sed nec videre potest ; et ad Roman. 1, etiam ea quae de Deo possunt naturaliter ex effectibus cognosci, invisibilia dicuntur ; et 1 Corinth. 2, dicitur: Oculus non vidit, neque auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus ds qui diligunt illum. Ac denique Joannes, 1 et 14, dicitur: Deum nemo vidit unquam. Hac ergo veritate supposita, ut exponamus verum et certum sensum ejus, praemittendum est cidendi verbum non tantum corporah visui, sed etiam intellectui attribui, tam usitato modo loquendi, ut jam propria videatur esse utraque significatio, ut late tractat Augustinus epist. 112 in principio. Potest ergo dici Deus invisibilis vel in ordine ad sensum visus , vel etiam in ordine ad sensum visus, vel etiam in ordine ad intellectum et de utraque significatione dicendum. Hic breviter expediemus priorem, quae facilis est, et postea de altera dicemus.

2. Infideles ergo idolorum cultores Deum visibilem esse oculis corporeis crediderunt , ut Athanasius refert, Oration. contra Idol. Et Cyprianus, libro de Idolor. vanitate. Hursus haeretici, qui Deum comporeum fecerunt, consequénter asseruerunt hoc modo esse visibilem, teste Epiphanus. haer. 70. Aliqui etiam posuerunt Verbum divinum esse visibile, imo corporeis oculis visum esse a Patribus veteris Testamenti in substantia sua. Sed isti non credebant Verbum esse verum Deum ; sed Ariana haeresi laborabant, ut intelligi potest ex Athanasio in disputatione cum Ario in Concilio Niceno et Augustino 3, contra Maximinum, capite vigesimo sexto et secundo de Trinit., capite octavo. Tandem (quod mirabilius est) tractans idem Augustinus 22, de Civit., capite vigesimonono, quaestionem hanc, an Deus videri possit, imo an videndus sit oculis corporeis : rem in utramque partem ita disputat, ut in affirmantem propendere videatur, vel saltem eam re- linquat indecisam, ut notavit D. Thomas dicta quaest. 12, art. 3, ad 2. Et in hujus partis confirmationem affert Augustinus duo testimonia Job, quae in argum. 1, ibidem adducit D. Thomas : In carne mea videbo Dewm, c. 19, et auditu auris audivi te, munc autem oculus meus videt te.

3. Verumtamen advertendum est duobus modis posse cogitari, Deum esse visibilem oculo corporali : uno modo tanquam objectum ex se proportionatum corporali visui et visioni, ita ut licet fortasse in illo genere excellentioris ordinis sit quam reliqua objecta visibilia ; nihilominus ex se veram naturam sensibilem habeat, sicut lux corporis gloriosi absolute sensibilis est de se et visibilis oculo corporeo, licet sit excellentioris ordinis et fortasse naturaliter videri non possit. Alio modo dici potest Deus videri posse oculo corporeo, non quia ex se sit ullo modo objectum proportionatum, seu commensuratam corporali oculo, sed quia licet ipse Deus purus spiritus sit, potest elevare oculum ut spiritualiter videat ; ac proinde ut videat ipsum Deum, vel imprimendo ipsi oculo corporeo visionem spiritualem, vel faciendo talem tamque perfectam corporalem seu materialem visionem, ut rem pure spiritualem repraesentet. Potestque hoc suaderi, quia non apparet in hoc aperta implicatio contradictionis. Item quia potest Deus elevare oculum corporeum ut videat angelum , ergo ut videat Deum, quia si ex ratione spiritus non repugnat, non est unde repugnet. Antecedens probatur, quia potest elevare intellectum hominis ut videat Deum, ergo et visum corporeum ut videat angelum, quia plus distat Deus ab intellectu hominis quam angelus a visu corporis. Uterque ex-modis ponendi Deum visibilem visu corporeo falsus est, sed non in eodem gratu certitudinis.

4. Prima conclusio. — Primo ergo de fide certum est, Deum non esse visibilem sensibili et corporali modo. Et hoc ad minimum allata Scripturae testimonia probant et praecipue fundatur in alio principio fidei, quod Deus non est corporeus, quod supra probatum est, quia idem est esse hoc modo visibilem, quod esse corporcum. Ft hoc significare videtur Deuteron 5, cum Moyses ad populum dixit : Vocem verborwn ejus audistis et formam penitus non vidistis. Formam utique sensibilem aut visibilem, et hac ratione dicit inferius : nec similitudinem aliquam vidisse, ne fortasse putarent Deum esse similis formae. Sic dixit Paulus ad Hebraeos 11, de Moyse: Invisibilem tan- quam videns sustinet, ut ibi divus Thomas exponit. Et eodem modo interpretatur illud ad Colossenses 1: Qui est imago Dei invisibilis. Addidit enim id Paulus, ne Christus existimaretur imago rei materialis aut corporalis rei, quae visu corporeo cerni possit. Ac denique in eodem sensu exponit D. Thomas praedicatum invisibile attributum Deo a Paulo 1, ad Timoth. 6, quia non dixit Paulus : Soli invisibili , sed Soli Deo, quia angeli etiam invisibiles hoc modo sunt. Haec denique est communis fides sanctorum Patrum , ut patet ex supra citatis contra haereticos et ex aliis, quos capite sequenti referemus et videri potest Irenaeus lib. 4, c. 37; Eusebius Caesariensis lib. 8, de Praepar. Evangelica, cap. 2, ubi dicit : Deum esse substantium penitus imvisibilem , cui similem nec cidere, nec cogitare quicquam possumus. Sic etiam Athanasius, ad Liberium, Deum vocat invisibilem et intactilem, eo quod Deus sit spiritus. Et Olympiodorus, 1 cap., Job. Deum vocat inaspectabilem , quia quantitatis et molis est expers. Ex quibus etiam constat ratio hujus veritatis, quae in sequenti assertione amplius declarabitur.

5. Secunda conclusio. — Secundo certum est, nullo modo posse videri Deum per oculum corporeum, atque ita Deum esse invisibilem corporeo visu per absolutam etiam ejus potentiam. Hoc plane sentit D. Thomas dicta q. 12, artic. 3et 3, contra Gentes, c. 54. Et alu scholastici in 4, dist. 49, ubi praesertim Paludanus q. 1, Scotus q. 3. Et idem sensit Augustinus Epist. 111 et 112. Ubi unum habet pro comperto, scilicet , Deum videri a beatis oculo mentis et inclinat etiam in hoc, quod non videatur oculo corporis, numquam tamen in docet ut omnino certum. Nam in fine Epist. 11, de quodam Episcopo sentiente oppositum, soIum dicit oportere de ea re inquirere. In Epist. autem 6, constanter probat Deum non esse videndum oculis corporeis. Ambrosius autem serm. 8, in Psalm. 118, aperte dicit hoc esse impossibile. Estque jam recepta haec sententia, ut licet non possimus dicere esse dogma fidei, proxime ad illud accedat. Ratio communis est, quia non potest potentia aliqua ferri extra objectum suum. Deus autem est extra objectum corporalis visus : ergo. Minor tam certa est, quam est certum Deum non esse corporeum ; major commune axioma, quasi per se notum, quia potentia sumit speciem ex objecto adaequate suo, unde non potest extra illud ferri. De quo principio dixi multa in, 1 tomo 3 parte, disput. 37, sectione ultima. Potestque in hunc modum confirmari ratio, quia dupliciter potest intelligi visus corporeus elevari ad videndum Deum. Primo recipiendo in se visionem spiritualem et hoc repugnat, tum ex parte visus, quia non habet capacitatem ad spiratualem formam, tum ex parte visionis, quae suam determinatam naturam et essentiam habet, secundum quam respicit intellectum , ut adaequatum subjectum et consequenter non potest aliud informare. Alius modus est, quod visio corporalis elevetur ad repraesentandum Deum ipsum, prout in se est: et hoc plane corporalis formae limites excedit. Quod est clarius in opinione eorum , qui dicunt actum videndi esse formalem similitudinem, quia inter formam corpoream et spiritum non potest talis similitudo mente concipi, quia forma corporea non est sine extensione et delineamentis , et ideo non potest illi similis forma respondere in re spirituali. Verumtamen etiam si supponamus visionem non esse hujusmodi similitudinem sed intentionalem, adhuc intelligi non potest quomodo visio corporalis repraesentare possit hoc modo rem omnino spiritualem, cum sit illi omnino improportionata : tum quia qualitas corporea non potest nisi corporeo modo repraesentari , tum etiam quia debet repraesentari potentiae corporali, quae de se est limitata ad objectum corporale.

6. Evasio.—Diluitur.— Dicunt vero aliqui hanc rationem optime probare de visu corporeo et potentia sensitiva , quae de facto habent pro objecto adaequato corpora seu corporum accidentia ; non tamen probare, quin possit Deus facere sensus aut visum corporeum, qui objectum universalius habeat, ideoque possit ad immaterialia videnda, ac subinde ad Deum ipsum intuendum elevari. Verumtamen disputatio Sanctum Patrum fuit de sensibus et oculis humanis, vel qui esse possint in corpore humano vero et naturali quoad substantiam ejus, quantumvis per gloriam vel supernaturalia dona perfecto. Fingere autem nunc quaestionem de novo ordine sensuum possibilium inutile est et praeter humanam cognitionem. Existimo autem chimericum esse cogitare potentiam sensitivam et corpoream, et de se universalem et capacem objectorum spiritualium , ut talia sunt, id est, prout in se sunt. Quia hoc est confundere intellectum cum sensu, imo est praecludere omnem viam ad distinguendum intellectum a sensu, et probandum intellectum in se esse spiritualem facultatem. Nam si excogitari potest virtus cognoscitiva habens pro objecto res spirituales, seu aliquid universale comprehendens illas, quomodo convinci poterit, qui dixerit talem potentiam esse intellectum nostrum ? Rationes ergo factae probant materialem et corpoream facultatem natura sua esse limitatam ad corporale objectum, ac proinde extra illud elevari non posse ad rem spiritualem intuendam, prout in se est, et maxime ad Deum, qui purissimus spiritus est.

7. Exponuntur duo testimonia Job. — Quoties ergo scriptura significat Deum esse visum ab hominibus oculis corporeis, non loquitur de visione divinae substantiae in se ipsa, sed in aliquo corpore repraesentante ipsam, ut docent Patres supra citati, praesertim Epiphanus, Augustinus et Ambrosius. Item Gregorius, 18 Moral., cap. 36; et Hyeronimus Epist. 142, ad Damasum, et in c. 64Isaiae, et bene Augustinus, 10, de Civit., c. 13. Interdum vero est sermo de visione imaginaria, vel intellectuali proportionata juxta loci exigentiam. In priori ergo loco Job supra citato, sermo est de visione Dei intellectuali, quam homines habebunt post resurrectionem in corporibus suis, ut D. Thomas in dicto art. 3, ad 1, exponit. Unde (ut etiam Augustinus notat) non dicit Job: Videbo Dewmn per carnem meam, sed àm carne mea. Potest autem instari, quia statim addit Job: Quem oculi mei conspecturi sunt. Dicendum vero est hoc etiam referri ad oculos mentis, licet probabile sit, ibi etiam significare voluisse spem et fidem, quam habebat in Christum, cujus conspectum etiam corporeum secundum humanitatem sperabat. Alium vero locum exponit D. Thomas de oculo cordis ; non autem exponit quomodo Job de praesenti dicat: Oculus meus videt te, et distinguat visionem illam a cognitione per auditum. Existimo tamen illam visionem significare quamdam cognitionem aliquo modo evidentem per sapientiam infusam, distinguiqueab alia cognitione, quae est per meram fidem. Nam quae credimus simpliciter, per merum auditum recipimus; postquam autem spiritualia degustare et experimento cognoscere incipimus, tunc quodammodo per eadem videmus. Ita fere Gregorius l. 35, Moral., c. 2.

8. Ad argumentum. — Ad rationes autem, quae in contrarium fiebant, respondetur contradictionem esse, quod potentia vitalis extra objectum adaequatum feratur, et quod forma informet potentiam, ad quam non habet habitudinem nec proportionem. Ád argumentum vero proportionale respondetur non esse eamdem rationem, quia licet in perfectione entis plus distet intellectus hominis a Deo, quam visus corporalis ab angelo, quia illa distantia est infinita, haec finita: nihilominus in proportione objecti et potentiae plus distare angelos a visu quam Deum ab intellectu, quia, angelus extra totam latitudinem objecti visus constituitur, Deus autem non est extra objectum adaequatum intellectus, ut in sequentibus capitibus magis explicabitur.

PrevBack to TopNext