On this page
Caput 5
Caput 5
An deus sit omnino incomprehensibilis
1. Hoc loco incipit explicari. — Duples comprehensio. — Attributa, quae hactenus explicuimus, removent a Deo imperfectiones convenientes creaturis absolute et secundum se spectatis, sine ordine ad cognitionem vel locutionem hominum vel angelorum. Tria vero, quae explicanda supersunt in hoc libro, removent imperfectiones, quae intelliguntur in creaturis per quamdam habitudinem objectivam, seu per denominationem a virtute cognoscendi vel loquendi creata. Dicitur enim res comprehensibilis vel visibilis, quatenus cognosci potest ab alio tali vel tali modo, qui in re ipsa sie cognoscibili aliquam imperfectionem supponit; et ideo ad explicanda haec attributa, necesse est simul exponere quomodo Deus possit comprehendi vel videri, et quaenam sit imperfectio quae supponitur in re, quae dicitur comprehensibilis vel visibilis, quam excludere a Deo necesse sit. Primo ergo agimus de comprehensione, quia plus requirit quam visio vel cognitio, magisque repugnat Deo. Supponimus autem vulgarem distinctionem de comprehensione. Dupliciter enim sumitur; primo ut solum terminum viae seu insecutionis , prout beati dicuntur comprehensores juxta illud Corinthiorum nono : Sic currite ut comprehendatis ; ad Philippenses tertio : Sequor, si quo amodo comprehendam. Et hoc modo sumpserunt comprehensionem Nazianzenus oratione trigesima quarta, et Augustinus sermone trigesimo octavo, de verbis Domini, cum dixerunt Deum non posse in via comprehendi, sed in Patria. Unde constat non dici Deum incomprehensibilem comparatione hujus comprehensionis. Secundo ergo sumitur ut significat adaequatam rci cognitionem, qua,. scilicet; res cognoscitur gnantum cognoscibilis est, sicut Augustinus dixit 12, de Civitate, capite 18 et libro octuaginta trium quaestion., quaest. 14 dicit: Illud comprehendi, quod videntis cognitione finitur. Et huic comprehensioni opponitur incomprehensibilitas, de qua nunc tractamus.
2. Ab intellectu creato Deum esse incomprehensibilem est de fide. — De qua imprimis supponendum est, Deum esse incomprehensibilem ab intellectu creato. Hanc assertionem sic absolute propositam censeo absolute de fide. Quia sub his terminis traditur in Concilio Lateranensi in capite Firmiter. De veritate ergo ipsa dubitandum non est quin sit de fide, licet in modo explicandi varietas possit intercedere, ut dicemus. Cum autem dicitur Deus incomprehensibilis, non fit comparatio ad cognitionem, quam Deus de se ipso habet ; nam certum est Deum hoc modo se ipsum comprehendere, ut per se notum est et ex discursu fiet manifestum. Et ratio est, quia cum dicitur Deus incomprehensibilis, illa negatio solum excludit comprehensionem illam, quae possit in Deo arguere imperfectionem : at quod Deus se ipsum comprehendat, non est imperfectio in ipso, imo esset magna imperfectio se non comprehendere. Aliter etiam potest hoc ostendi seu declarari, quia comprehensio proprie non est ejusdem ad se ipsum, ubi cognoscens est suamet cognitio per essentiam ; solum ergo per comparationem nostri intellectus imperfecte concipientis Deum, dicitur Deus comprehendere se, meliusque diceretur esse suum perfectum intelligere per essentiam. Unde divus Thomas, 1 p.. quaestione decima quarta, articulo tertio, ad primum, recte docet, cum Deus dicitur comprehendi a se, negative potius quam positive explicandum esse, quia ita se cognoscit, ut nihil ipsum lateat de ipso: per quam negationem Augustinus definivit comprehensionem epistola 12, cap. 9. Quando ergo Deus dicitur incomprebensibilis, negatio illa intelligitur in ordine ad comprehensionem, quae possit cum illo habere realem comparationem et habitudinem, atque adeo distinctionem in re ipsa. Sic ergo dicitur Deus incomprehensibilis ab alio, qui Deus non sit; et hoc significat Scriptura, quoties de incomprehensibilitate Dei loquitur, ut latius expendi 1 tomo, 3 part., disp. 26, sect. 1, ubi quaestionem hanc ex professo tractavi ; quamobrem hoc loco non repetam ea quae ibi ex Patribus adduxi.
3. Solum adverto veritatem hanc in eo sensu dici esse de fide, in quo per eam affirmatur Deum in rigorosa significatione illius vocis esse incomprehensibilem, vel aliter, esse aliquam propriam vocis illius significationem, in qua hoc vere et singulariter Deo tribuitur. An vero in aliquo alio sensu huic non contrario possit dici Deus comprehensibilis, non arbitror esse definitum de fide, quia nulla est de tali controversia definitio Ecclesiae ; nec ex Scriptura, vel Patribus possumus id satis colligerc. Igitur dicimus esse de fide Deum esse incomprehensibilem aliquo modo peculiari, qui Dei infinitatem in ordine ad cognitionem creaturae declarat : quis autem ille modus sit, postea videbimus. Quod vero in eo sensu de fide sit, Deum esse incomprehensibilem mihi persuasum habeo; primo ex modo loquendi Scripturae, et Patrum de altitudine, immensitate et infinitate Dei, cui eodem modo conjungunt incomprehensibilitatem, ut in allegatis dicto loco videre licet, et praeterea in Theophilo Antiocho, lib. 1, ad Autholycum dicente: Nec ma gwuitudo ejus comprehendi, nec altitudo mente valet capi. Fortitudine nemini est conferendus, ejusque sapientia plane censetur incomprehensibDilis. Tertullianus in Apologete, cap. 17: Znvisibilis est, ait, licet videatur ; incomprehensibilis, etiam si per gratiam repraeesentetur. Quae verba notanda sunt. Minutius Felix in Octavio incomprehensibilem axt esse Dewn, quia infinitus est et immensus ; et subdit : S'ibi solus tantus, quantus est, notus est. Quomodo dixit Augustinus 4. Genes. ad Lit., capit. 7.: NVeque angelis ipsis motam esse divinam substantiam, sicut ipsa est sibi. Denique alii passim simpliciter incomprehensibilem vocant, hanc ponentes inter singulares excellentias ejus.
4. In quo sita sit difficultas. — Prima opinio. — Difficultas vero est in explicando vero et certo modo, quo Deus praedicetur incomprehensibilis. Quidam dicunt Deum esse incomprehensibilem, quia ab hominibus in hac vita cognosci non potest sicut est. Et hoc sensu conantur exponere omnes Patres de incomprehensibilitate Dei loquentes, imo et Concilium Lateranense. Quia Patres fere semper loquuntur contra Anomaeos, qui jactabant se comprehendere posse Deum in hac vita. Sed imprimis licet verum sit illos haereticos in eo errasse, quod asseruerint in hac vita videri Deum, sed tamen non in hoc solum, sed etiam quia dixerunt, ita cognosci, ut nihil de ipso ignoretur. Imo aiebant se tam perfecte cognoscere Deum, sicut ipse se ipsum cognoscit, et in hoc principalitter arguuntur, et reprehenduntur a sanctis, ut videre licet in Theodoro, lib. 4, haeret. fabul., in Eunom. et Actio, et Basilio libro primo contra Eunomium et epistola 168, et Chrysostomo in homiliis de incomprehensibili Dei natura. Deinde Concilium Lateranense cum Deum dixit esse incomprehensibilem, non agebat contra Anomaeos, sed absolute veram de Deo fidem et professionem docebat. Et eodem modo loquuntur multi ex aliis Patribus, et interdum addunt etiam angelis esse incomprehensibilem. Denique esse incomprehensibilem illo tantum modo, nihil aut parum excellentiam Dei commendat: nam angeli sunt illo modo a nobis incomprehensibiles, et animae nostra et multae res aliae. At Patres aliquid singulare Deo attribuere volunt per illud attributum in Dei excellentia fundatum.
5. Secunda opinio. —BAddunt ergo alii Deum dici in comprehensibilem, quia per vires propriae naturae a nulla creatura cognosci potest, sicut est, seu clare videri, non vero quia per supernaturales vires non possit comprehendi.Quia Patres cum Deum vocant incomprehensibilem, semper loquuntur in ordine ad viatores, vel ad summum in ordine ad naturales intellectus secundum se, non vero tractant de beatis. Haec vero declaratio et limitatio duobus modis potest intelligi. Primo de potentia seu lege ordinaria: ita ut diei sine errore possit, beatos de facto comprehendere Deum. Secundo de potentia absoluta. Priorem sensum censeo omnino falsum et erroneum. Primo, quia, ut infra videbimus, longe aliter dicitur Deus incomprehensibilis quam invisibilis ; est enim invisibilis naturali modo, licet videri possit per gratiam: incomprehensibilis a strictiori modo, nimirum, quia lege ordinaria non potest comprehendi etiam per illam gratiam, et ita plane loquitur Chrysostomus supra et alii, quos capite sequenti referam. Secundo, quia Concilium Basiliense, sess.22.contra quemdam Augustinum de Roma, docet etiam Christi animam non comprehendere Deum : cum tamen certum sit illam sanctissimam animam perfectissimam habere de Deo cognitionem, quae secundum potentiam Dei ordinariam haberi potest. Et quamvis Concilium illud non faciat certam fidem, ostendit tamen multum communem Ecclesiae sensum. Tertio est simile argumentum, quod Patres pro comperto habent angelos etiam videntes Dcum non comprehendere Dcum; at si comprchensibilis esset Deus per gratiam secundum potentiam ordinariam, non esset fundamentum ad id negandum de angelis beatis, nedum ad id docendum tanquam certum. Idemque argumentum sumitur ex communi consensu scholasticorum , qui ut certum supponunt beatos de facto non comprehendere Deum, in quo omnes sine controversia conveniunt, quod est signum certissimi dogmatis: ita D. Thomas, 1 part., qu. 1.2, art. 7 et 3p., quaest. 10. art. 6; Alensius, 1 parte, qu. 1, in 1; Damascenus, Richardus, Durandus, Gabrivius, Almainus et Paludanus, in 3, d. 14; Ochamus, in 4, q. 15; Scotus, d. 39, quaestione 1. Ubi dixit Scotus, in 4, dist. 49, quaest. 3, artic. 1, esse de fide Deum non comprehendi a beatis; et eodem modo loquuntur multi alii, praesertim ex recentioribus, licet in modo explicandi et ratione reddenda differant, quod non refert. At certe si a beatis non comprehenditur Deus, de lege ordinaria nequit comprehendi.
6. Fera explanatio. — Prima ratio. — Ahio ergo modo intelligi potest illa limitatio in ordine ad absolutam potentiam, ita ut dicatur incomprehensibilis Deus, quia secundum legem et potentiam ordinariam comprehendi non potest, licet per potentiam absolutam non repugnet ipsummet Deum facere, ut ab aliquo intellectu creato comprehendatur. Et in hoc sensu res non videtur adeo certa. Ego vero existimo dogma fidei esse aliquem modum incomprehensibilitatis convenire Deo in ordine ad omnem intellectum creatum, quantumcumque elevatum per gratiam ad cognoscendum Deum, et in ordine ad omnem actum intelligendi creatum quantumcumque perfectum. Non assero hanc meam censuram esse de fide, de hoc enim aliis judicium relinquo; sed explico modum quo intelligo dogma fidei. Putoque sensum esse satis certum. Primo, quia ita videntur sensisse omnes scholastici; nisi enim intellexissent hoc modo Deum esse incomprehensibilem, non tanta consensione et diligentia studuissent defendere et explicare Deum non comprehendi a beatis. Si enim hoc creaturae non repugnat, unde constat beatis non esse concessum? Maximeque urget hoc argumentum in Christi anima, cui Deus dona gratiae ac gloriae cumulatissime concessit.
7. Secunda ratio. — Secundo sumi potest non leve argumentum ex eo quod Patres ostendunt divinitatem Spiritus sancti, quia comprehendit divinam naturam. Quod argumentum non esset efficax, si comprehendi posset Deus a persona alienae naturae. Ita argumenta- - tur Athanasius in disputatione cum Ario in Concilio Niceno, in fine. Et ex vi ejusdem argumenti colligunt Patres Spiritum sanctum esse Deum ex illo 1 Corinthiorum 2: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.Et ex illo: Que sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei, qui in ipso est. Wud enim scrutari et noscere, est comprehendere, ut notavit Basilius, lib. 5 contra Enunomium. Et Idacius clarius libro contra Varimandum Arianum, et D. Thomas in Paulum: adjungitque illud Sapientiae septimo, ubide Spiritu sancto dicitur: Omnia prospiciens. Qui enim Deum comprehendit, omnia prospicit. espondebit forsan aliquis Spiritum sanctum virtute sibi connaturali comprehendere Deum, et inde recte colligi divinitatem ejus, et hoc non esse communicabile creaturae, inde tamen non sequi non esse communicabile per gratiam. Sed hoc enervat argumentum Patrum. Tum quia Paulus non dicit Spiritum scrutari virtute naturali, vel gratis donata ei, sed simpliciter loquitur ; unde possent haeretici respondere Spiritum sanctum habere illam specialem gratiam , quia est excellentissima creatura, sicut in multis aliis de Verbo dicebant. Ergo ut argumentum sit efficax, oportet ut ex ipsa ratione comprehensionis simpliciter spectata sumatur, sicut Paulus loquitur et Patres argumentantur. Tum etiam quia illo modo et cum illo addito, etiam ex simplici visione Dei potest colligi aliquem esse Deum, si virtute naturali Deum videat ; at sancti non ita loquuntur, sed specialem vim faciunt in comprehensione.
8. Tertia ratio. — Tertio est hoc valde consentaneum rationi, quia nullus intellectus creatus, quantumvis elevetur supernaturaliter ad intelligendum, accipere potest virtutem intelligendi, nisi finitam simphlrciter, nec videre aut intelligere potest, nisi per intellectionem creatam, ut infra dicemus, quae subinde erit etiam perfectionis et repraesentationis simpliciter finitae: ergo impossibile est ut comprehendat rem intelligibilem simphciter infinitam, ut est Deus. Patet consequentia, quia comprehensio requirit adaequationem quamdam inter capacitatem intelligentis, intellectionem et intelligibile, quam adaequationem impossibile est intervenire inter finitum et infinitum. Ait enim Augustinus dicto libro 12, de Civitat., capit. 18, quod comprehenditur finiri a comprehendente: impossibile autem est infinitum totaliter finiri a finito. Habet nihilominus haec ratio, ipsamet assertione-in hoc sensu intellecta, non parum difficultatis, tota vero oritur ex visione Dei clara, cur non sit comprehensio Dei, vel saltem cur esse non possit. Et ideo post explicatam visionem illam et objectum ejus, difficultas haec commodius tractabitur. Et inde etiam explicabitur an et quomodo sit proprium Dei hoc attributum, ita ut esse incomprehensibilem soli conveniat Deo ratione suae infinitatis, sicut nunc supponimus.