Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

An deus sit invisibilis per naturales vires cujuscumque creaturae et consequenter nonnisi supernaturaliter videatur

CAPUT VII. AN DEUS SIT INVISIBILIS PER NATURALES VIRES CUJUSCUMQUE CREATURAE ET CONSEQUENTER NONNISI SUPERNATURALITER VIDEATUR.

1. Frror aliquorum. — Cum dictum sit, DEUM non esse omnino invisibilem creaturae intellectuali, oportet exponere an aliquo saltem modo illi invisibilis sit et non tantum incomprehensibilis, et consequenter explicare oportet quomodo videri possit, vel quomodo non possit. In puncto ergo proposito fuit haeresis begardorum asserentium, quamlibet naturam intellectualem per se ipsam posse fieri beatam, neque indigere lumine gloriae ad videndum DEUM, qui error refertur et damnatur in Concilio Viennensi sub Clemente: et habetur in Clementina Ad nostrum, de haeret. Et ante hos haereticos fuerunt alii dicti Anomaei, quorum auctor fuit Eunomius seu Acedius, qui dixerunt posse hominem in hac vita comprehendere DEUM et aliqui dicunt, fuisse locutos de cognitione per vires naturae. Sed id nec colligi potest ex Chrysostomo in homiliis de incomprehensibili DEI nat., quas contra illos scripsit, nec ex Theodoreto, aut aliis illum errorem referentibus. Imo Hieronymus Matthaei 11, in id: Nemo novit Filium nisi Pater, indicat Eunomium fuisse locutum de cognitione per revelationem.

2. Fundamentum erroris. — Fundamentum hujus erroris non refertur a dictis auctoribus; videtur autem esse potuisse, quia si intellectus creatus non posset videre DEUM per suas naturales vires, nullo modo posset ad illum actum elevari, quia potentia praesertim vitalis non potest elevari ultra suam sphaeram. Sed ohoc fundamentum partim solutum est in capite praecedenti ; partim tractandum est in iis, quae dicemus de principiis visionis beatae. Adverto hic etiam, quod licet non inveniatur hic error inter errores Pelagii numeratus , tamen si consequenter locutus est, non potuit non in eo versari, cum dixerit omnia media ad hunc finem consequendum viribus naturae perfici posse et vitam aeternam, quae non est aliud, quam illa visio DEL sine gratia DEI posse comparari. Unde, ut Augustinus refert 1. de Peccator. merit. et remissione, cap. 30, parvulis non baptizatis promittebat vitam aeternam, utique tanquam sibi nataraliter possibilem vel etiam debitam. Tamen quia ille distinguebat vitam aeternam a regno coelorum, ut ibidem ait Augustinus et non declaravit, quid per vitam aeternam intelhgeret et quomodo illam a regno DEI distingueret, ideo certo dicere non possumus, quid de visioneDei clara senserit. :

3. Sententia Durandi — Sententia Scoti. — Reoejicitur opinionem S'coti. — Secundo solet hic referri sententia Durandi in 4, distinct. 49, quaest. 2, num. 24, ubi ait intellectum de se aptum esse ad videndum Deum clare, remotis impedimentis : et sine ulla supernaturali virtute supera addita videre illum, per hoc solum quod DEUS sit illi praesens. Verumtamen quia expresse dicit illud non fieri secundum naturae ordinem, sed gratiae, et nunquam dicit, DEUM fieri praesentem per actum naturasem : ideo illa sententia non pertinet ad hunc locum, sed infra tractanda est disputando de necessitate luminis gloriae et de modo quo noster intellectus ad illam visionem concurrit. Solet etiam hicreferri sententia Scoti 2. dist. 3, quaest. 9, ubi docet posse angelum per virtutem naturalem quidditative cognoscere essentiam DEL prout in se est, per speciem sibi inditam repreesentantem DEUM abstracLive sicuti est, quam speciem dicit esse naturalem angelo. Quam opinionem sequitur Gabriel ibi, quaest. 2; differt tamen in modo loquendi, negat enim illam cognitionem posse naturaliter haberi, nisi oriatur e intuitiva, ut latius tractat quaest. 1, prolog. 1, art. 2. Tamen quia Scotus fatetur expresse visionem intuitivam DEL esse supernaturalem et illam, de qua loquitur esse tantum abstractivam, ideo illa etiam opinio ad hunc locum non spectat, sed tractatibur in fine lib. 1, de Trinitate. Displicet autem illa opinio Scoti in duobus. Primo, quia in visione clara essentiae divinae prout in se est, distinguit visionem intuitivam ab abstractiva. Secundo, quia gratis nullaque reddita ratione concedit, posse angelos habere speciem naturalem, qua DEUM, sicuti est, abstractive cognoscant, et negant posse habere speciem, quae sit visionis intuitivae principium. Quia non minus est possibilis haec, quam illa, ut infra ostendam et videtur admittere ipse Scotus in 4, dist. 49, quaest. 11. Quod si utraque est possibilis, cur magis dicitur una naturalis angelo quam alia, cum utriusque sit capax capacitate passiva et neutram habere possit, nisi a solo DEO. Imo ut infra videbimus, impossibilis est species, quae repraesentet Deum, prout in se est, non repraesentando illum intuitive.

4. Tertia sententia. — Tertio referri hic potest opinio dicens, illam visionem esse quidem supernaturalem quoad consecutionem seu effectionem, tamen esse naturalem in ratione beatitudinis, quia est finis naturalis hominis, ad quem naturae pondere fertur. Quae duo mihi videntur repugnantia, sed de hoc disputandum est in prima secundae. Nunc ego suppono non dari in nobis appetitum innatum ad visionem claram DEI, ideoque non posse hoc titulo dici naturalem. Denique posset aliquis opinari, illam visionem esse supernaturalem quoad modum, non tamen quoad substantiam suam: quia cum sit actus elicitus a naturali potentia, necessario esse debet in substantia naturalis, sicut sunt alii actus supernaturales, per quos illa visio comparatur. Hujus opinionis auctorem non invenio, tamen qui negant actum charitatis esse supernaturalem quoad substantiam, possent consequenter hoc modo opinari.

5. Assertio. — Dicendum primo illam visionem esse supernaturalem cuilibet intellectui creato. Ita censeo esse certum de fide. Probatur ex sacris literis ad Romanos 6: Habetis frucLn vestrum in sanctificatione, finem vero vitam cternam. Ubi nomine vite eternee significatur beatitudo, quae in visionc DEI praecipue consistit, ut constat ex usu et communi sensu omnium. De hac autem vita aeterna statim subdit: Stipendium peccati mors, gratia DEI cita eterna. Ubi omnes interpretes notant diversitatem locutionis; nam licet homo suis operibus mercatur et poenam et praemium, tamen PauIus poenam vocat Stipendium, quia ex toto rigore justitiae debetur; vitam autem aeternam, quae est praemium meritorum, vocat Gratiam, quia est supernaturale donum, quod quamvis debeatur meritis, illud est ratione gratiae, ut late Augustinus Epist. 105, ad Sixtum, et libro de Gratia et libero arbitr., cap. 8, et in Enchirid. cap. 107; Chrysostomus in Hom. 12, ad Roman. et omnes expositores. Et huic consonat illud Psalm. 83: Gratiam et gloriam dabit Dominus, quia nimirum sunt dona supernaturalia et ejusdem ordinis. Imo praecipuum fundamentum necessitatis gratiae per se loquendo est supernaturalitas illius visionis. Quia enim illa supernaturalis est, ideo necessaria est gratia et opera illius ad illam obtinendam. Et ideo haec visio specialiter promittitur in Scriptura sacra tanquam proprium praemium supernaturalium operum, ut Joannis XIV: Qui diligit me, manifestabo ei meipsum, utibi Augustinus tract. 86. Denique facit illud Matthaei 11: IVemo novit Filiun, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Nam licet hic locus possit exponi de cognitione fidei, quam habemus in hac vita, tamen et CHRISTUS Dominus absolute loquitur de cognitione Patris et Filii, et praeterea inde sumitur argumentum apertum : nam si fides DEI est supernaturalis actus, multo magis visio. De illa etiam reete intelligitur illud Isaiae 64 et 1, ad Cor. 2: Oculus non vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascendit que preparavit DEUS diligentibus se, ut notat ibi Hieronymus et aln et Ambrosius in 2. praeparat. ad Missam.

6. Quae testimonia videntur suflicienter de hominibus probare, de angelis vero non videntur expressa. Nihilominus omnes theologi ita illa intelligunt, et ideo cum eadem certitudine affirmant conclusionem positam respectu omnis intellectus creati. Et Augustinus 12, de Civitate, cap. 9, aperte docet : Quee in Scriptura sacra dicuntur de charitate, gratia et gloria, quod sint supernaturalia dona DET, non minus de angelis vera esse quam de hominibus. Praeterea verba illa: Gratia DET, vita eterna et gratiam et gloriam dabit Dominus : absoluta sunt et non tantum dicuntur respectu hominum. Unde idem Augustinus lib. 11, de Civit., c. 9: Lumen (inquit) verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundwm, illumanat etiam omnem angelum, ut sit luz non in se ipso, sed iun DEO. Et lib. 10, cap. 2, dicit, etiam quosdam antiquos philosophos intellexisse, angelos fieri beatos participatione divini luminis ; et supra cap. 7, diximus ex sententia quorumdam Patrum, DEUM interdum vocari invisibilem in Scriptura sacra, quia per vires naturae creatae videri non potest. Sic docet divus Augustinus in dicta Epist. 112, cap. 9; et hoc sensu dicunt Patres DEUM esse invisibilem natura, visibilem voluntate et dignitate sua, juxta illud: Nemo novit Filium nisi Pater - neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Matthae 11, ut notat Damascenus lib. 1,cap.1; Epiphanius haeres. 70; et Ambrosius lib. 1, in Lucam, cap. de Apparitione angeli: Cujus natura (inquit) est non videri, voluntatis videri. Sic denique dicitur 1, ad Timoth. 6: Qui lucem habitat inaccessibilem : utique per naturales vires creatas, sicut statim subditur: Quem nemo hominum videt, sed nec videre potest, per naturam ; non enim excluditur quin per gratiam possit, ut ibi divus Thomas notavit. Ratio hujus veritatis est, quia in creatura non est principium sufficiens ad illam visionem propter eminentiam DEI. Verumtamen explicatio hujus rationis ex dicendis capite sequenti pendet.

7. Secunda assertio.—bico secundo: Visio illa beatifica supernaturalis est quoad substantiam suam omni naturae intellectuah creatae. Suppono autem primo, visionem illam creatam esse, quia per visionem increatam nullus intellectus creatus potest formaliter videre, ut de intellectu etiam animae Christi ostendi 1 tom., 3 part., disput. 23, et in 12, quaest. 3, generatim ostenditur de formal beatitudine. Suppono etiam, sermonem esse de naturis jam creatis; nam de possibilibus dicemus capite sequenti. Assertionem ergo positam attigit in propris terminis Cajetanus 22, quaest. 171, art. 2, exphicans solutionem ad 3. D. Thomae, quae difficilis est, ejus tamen difficultas contra hanc conclusionem non procedit : nam ibi docet cognoscere occulta divinae sapientiae esse actum supernaturalem quoad substantiam ; ergo a fortiori id doceret de visione beatifica, qua manifestatur id quod est in DEO oecultissimum, scilicet, substantia ejus et voluntas. Unde Sotus in 4, dist. 49, quaest. 2, art. 4, ita sentit de visione beata, quamvis de actibus theologicis viae contrarium sentiat. Atque idem sumitur ex divo Thoma 12, quaest. 5, art. 5, ad tertium, ubi dicit hanc operationem differre specie ab omni operatione imperfecta, quam homo suis viribus facere potest.

8. Quod sit actus naturalis vel supernaturalis, quoad substantiam. — Ut autem ratione hoc probemus, oportet prius supponere quid sit, actum esse naturalem vel supernaturalem quoad substantiam. Nam si quis contendat omnem actum, qui in genere scientiae vel intellectionis convenit cum actibus naturalibus, hoc ipso appellari naturalem quoad substantiam intellectionis vel etiam dici sic naturalem ex eo solum quod potest quacumque ratione elici ab intellectu et in eo recipi, sive intellectus sit sufficiens virtus naturalis, sive non ad Allum faciendum, qui hoc modo usus fuerit haec voce, revocabit totam rem ad quaestionem de modo loquendi et impropriissime loquetur, quia nulla res habet rationem suam ex genericatantum ratione, sed ex specifica et propria: ergo substantia actus non est pensanda ex genere intellectionis, quod abstrahere potest a naturali et supernaturahl specie, sed ex ratione specifica, nam differentia specifica contrahit genus et trahit illud ad suum ordinem. Sicut habitus per se infusus est simphciter naturals, quamvis conveniat in genere habitus cum naturalibus. Atque eadem ratione non satis est, ut actus dicatur naturalis quoad substantiam, quod recipiatur in potentia, quae secundum suam entitatem est naturalis, quia potest recipi secundum capacitatem obedientialem, ut gratia et alii habitus per se infusi. Ac denique propter eamdem causam non est satis, quod fiat ab ipsa sententia ; tum quia hinc solum sumi potest ratio communis intellectionis ; tum maxime quia fieri potest ut potentia non concurrat vi naturah, sed ut elevata et ut instrumentum divinae potentiae, ut infra videbimus. Ergo ille actus dicitur a nobis supernaturahs in substantia, cujus entitas talis est secundum suam specificam et specialem rationem , ut fieri non possit per naturalem potentiam creaturae, cum generah concursu DEI sibi debito. Quod sumitur ex Cajetano 1 par., qu. 12, art. 5, circa solutionem ad 3 sentit enim ; illam formam esse in sua entitate supernaturalem, quae nulli substantiae debetur ex principiis naturae, neque habet modum affliciendi connaturalem alicui substantiae creatae. Unde cum actus vitalis necessario manare debeat a potentia vitali, ille est supernaturalis quoad substantiam, qui ex naturali virtute createe substantiae vel facultatis ejus oriri non potest. Unde ctiam consequens erit, ut excellentiori modo illam afficiat quam ejus naturae debeatur.

9. Hoc ergo supposito, facile probatur visionem beatificam esse supernaturalem in substantia, quia entitas illius actus talis est, ut a nullo intellectu creato operante per vires suae naturae fieri possit : quia si posset fieri, per illam entitatem videret quis Deum naturaliter. Item si entitas non est in se supernaturalis, unde habet quod sit supernaturalis ? Dices, habere ex modo supernaturali habito. Sed con- tra, ergo posset intellectus elicere talem entitatem sine illo modo; ergo per illam videret DEUN naturaliter, quia ille actus esset intellectio ; ergo vel esset ejusdem speciei cum visione DEI, et sic constitueret videntem, vel esset alterius speciei et sic non esset eadem entitas secundum substantiam. Denique interrogo quis sit ille modus, qui additur illi entitati, ut faciat videre DEUM, qui nullo modo explicari potest, nisi sit differentia specifica actus et hanc differentiam dicimus dare actui substantiam ejus.

10. Posset autem aliquis dicere, unum et idem in substantia et entitate esse lumen fidei et glorias, quod tamen differt in modo claritatis vel obscuritatis, qui modi sunt accidentales illi entitati. Atque pari modo eumdem actum secundum substantiam, qui in via est obscurus et fidei, posse transire in visionem per adjectionem claritatis, quae sit accidentalis modus illius actus. Quod si huic dicendi modo quis addat actum fidei in via esse naturalem quoad substantiam, intelligi poterit hoc modo, entitatem unionis esse naturalem et non constitui in esse visionis per specificam differentiam et essentialem, sed per accidentalem modum superadditum. ;

11. Haec vero dicendi ratio imprimis supponit unum falsum, scilicet actum fidei esse naturalem in substantia ; imo inde potest retorqueri argumentum, quia juxta sanam doctrinam actus theologicarum virtutum, qui sunt via ad illam visionem consequendam, sunt supernaturales quoad substantiam alias explicari non potest, quomodo sit gratia necessaria simpliciter ad singulos actus tales, ergo multo magis visio. Deinde absurdissimum est dicere, fidem et visionem esse accidentales modos actus intelligendi, quia nulla major diversitas inter actus intellectus inveniri potest, cum unus nitatur auctoritate dicentis, alius evidentia ipsius rei; unus repraesentet DEUM sicuti est, et sit quidditativa et intuitiva cognitio illius, alius vero minime, sed solum obscura quaedam credulitas ex obedientia et affectione voluntatis. Ac praeterea si illae essent differentiae aecidentales, oporteret unam speciem substantialem actus illis subesse ; haec autem est inexplicabilis, ut latius in materia de gratia tractandum est. Dicendum ergo est, actum illum videndi DEUM ex vi suae differentiae specificae et essentialis esse visionem DEL; ergo sicuti non potest creatura per vires naturae videre DEUM, ita neque efficere illum actum secundum speciem essentialem ejus ; ergo secundum illam est supernaturalis, et hoc est esse supernaturale quoad substantiam. Neque contra hoc occurrit difficultas alicujus momenti ; quomodo enim actus sie supernaturalis possit elici ab intellectu, dicam infra.

PrevBack to TopNext