Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum visio dei sit supernaturalis omni intellectui seu naturae intellectuali creabili

CAPUT IX. UTRUM VISIO DEI SIT SUPERNATURALIS OMNI INTELLECTUI SEU NATURAE INTELLECTUALI CREABILI.

1. Ratio dubitandi. — Haec quaestio necessaria est ad reddendam solidam rationem veritatis stabilitae capitulo precedenti : et ideo hoc loco illam ponimus, licet alias tractari soleat de lumine gloriae sub hoc titulo : 47 possit esse connaturale alicui creatura, et eadem tractari potest de gratia et charitate et de omnibus virtutibus per se infusis. Satis vero convenienter tractatur de actibus ; nam propter illos sunt habitus, eisque proportionantur et revera omnis illa quaestio pendet ex visione beata ; nam in genere finis est quasi prima radix totius ordinis gratiae omniumque supernaturalium donorum. hatio ergo dubitandi est, quia illa visio est limitatae perfectionis ergo nihil repugnet ; ut possit creatura fieri, cui talis visio sit connaturalis seu quae habeat virtutem suflicientem ad efficiendam illam. Atque idem argumentum fieri potest de lumine gloriae ; illud enim finitum est et, ut dicemus, est connaturale principium hujus visionis; quid ergo repugnat quod fiat aliquis intellectus tantae perfectionis, quantae est ipsum lumen gloriae et quod fiat aliqua spiritualis substantia, cui sit connaturalis talis intellectus ; ergo illi creaturae poterit esse naturalis visio DEI.

2. Assertio D. Thomae. — Ratio a posteriori. —bDicendum nihilominus est, visionem beatam esse simpliciter et absolute supernaturalem respectu omnis intellectus creabilis. Haec est sententia D. Thomae 1 part., quaest. 12, art. 3, quem fere omnes theologi sequuntur. Et sumitur ex D. Augustino lib. 12, de Civit., cap. 1, ubi agens de creatura intellectuali dicit, posse fieri beatam visione DEI, non quia creatura est, multae enim creaturae non sunt illius beatitudinis capaces, sed quia rationalis est: Quia vero creatura (inquit) est, hoc non ex se potest, quia ea nahàlo creata est, sed ea illo a quo creata est. Ergo secundum Augustinum impotentia creaturae, ut suis viribus videat DEUM, ex hoc praecise oritur, quod creatura est ex nihilo facta : quae ratio procedit in omni natura creabili. Deinde a posteriori est apud me valde probabile argumentum, quod de facto non est connaturals illa visio alicul creaturae intellectuah : ergo signum est hoc esse extra latitudinem earum perfectionum, quae possunt esse connaturales creaturae. Unde recte Scotus in 2, dist. 6, quaest. 9, dicit rationabile esse tribuere angelis omnem naturalem perfectionem intelligendi; nam si creatura aliqua naturalis hoc potest viribus suis, quae ratio reddit potest, cur inter angelos nullus sit qui hoc possit ? Praecipue quia videntur esse in primo gradu et ordine substantiarum creatarum possibilium, sunt enim in gradu intellectuali, in quo est DEUS ipse et confirmatur, quia ut dixit D. Thomas, 1 par., quaest. 50, art. 1, ad perfectionem universi pertinet ut constet omnium rerum gradibus et ordinibus; si autem esset possibilis creatura, quae tantam vim haberet intelligendi, ut suis viribus posset intueri DEUM, esset in altiori gradu et ordine rerum constituta quam sint creaturae intellectuales, quae nunc sunt, sicut ordo gratiae est alius a toto naturae ordine ; ergo pertinuisset ad universi complementum, quod in illo esset talis gradus vel ordo creaturarum: cum igitur hoc non sit valde probabile, signum est non esse possibilem ; non enim agimus de quacumque majori nobilitate specifica, sed de novo gradu et ordine rerum.

3. In reddenda ratione a priori est difficultas. — Ratio nominalium rejicitur. — At vero rationem a priori hujus veritatis reddere, difficile est et quoniam Scotus, Durandus et ali D. Thomae rationes impugnant, examinemus prius quas ipsi afferunt. Nominales non reddunt aliam, nisi quia illa visio a solo DEO fieri potest per creationem. Sed imprimis hoc sine probatione assumunt. Deinde in rigore falsum est, quia illa visio non a solo DEO fieri potest, sed etiam a lumine gloria et suo modo ab intellectu, ut infra dicetur ; nec fit per creationem, sed educitur de potentia obedientiali a qua in fieri pendet. Tandem male inferet, quia non omnis forma, quae a solo DEO per creationem fieri potest, supernaturalis est, ut patet de anima rationali et de scientia infusa angelorum, quae licet vere non fiat per creationem , concreari dicitur. Cur ergo haec visio non potest etiam concreari ? Nec potest hoc esse debitum creaturae alicui possibili, sicut illa scientia est debita angelo, vel sicut materiae sic dispositae est debita creatio seu infusio animae? Unde Major. 4, dist. 49, quaest. 4, in fine, videns rationis insufficientiam, dubitat non solum de natura creabili, sed etiam de angelis creatis, an possint per naturalem vim Deum videre, sed immerito de hac posteriori parte dubitat: habet enim firmius fundamentum quam sit humana ratio, scilicet di-- vinam revelationem. Unde licet occasionem habuerit dubitandi de posteriore, seu postrema dubitatione ; circa priorem, melius ex hujus certitudine intulisset, priorem etiam non esse in dubium revocandam.

4. Ratio Scoti. — Haec ratio non admittitur.—Secundo Scotus in 4, dist. 49, quaet. 11, licet disputet de intellectu humano, tamen idem significans de omni intellectu possibili, dicit non posse habere actum hujus visionis sibi connaturalem, quia ad eliciendam hujusmodi visionem, necessarium est habere DEUM praesentem in ratione objecti, vel aliud in quo Deus eminenter contineatur ; sed DEUS in nulla alia re potest eminenter contineri : nec etiam est sufficienter praesens, quia licet per illapsum sit intime in quolibet intellectu , tamen non est praesens in ratione objecti, nisi voluntarie se manifestet. Haec vero ratio parüm assumere falsum videtur, partim petere principium. Nam circa illam disjunctivam, quam m majori assumit, interrogo an fundetur in communi ratione visionis intuitivae ut sic, vel in speciali ratione visionis DEI ? Priori modo est falsa ; nam unus angelus videt intuitive alium, quamvis non habeat illum per se objective praesentem, nec per aliquid eminentius illo, sed solum per speciem quamdam intelligibilem, quae vim habet illum repraesentandi. Si vero dicatur secundum, hujus rei ratonem non reddi, hoc enim inquirimus quid sit speciale in illa visione, ut fieri non possit per speciem aliquam intelligibilem , quae sit connaturalis alicui intellectui creato. Quae difficultas maxime urget contra Scotum, qui admittit posse angelum quidditative cognoscere DEUM per speciem, quam dicit esse naturalem, licet a solo DEO infundi possit. Deinde inquiro quid sit DEUM esse praesentem objectione intellectui, aut quid addat haec praesentia objectiva ultra essentiam et illapsum intimum et indistantiam entitatum? Aut enim est sermo de praesentia quasi actuali et vitali, et loec fit per ipsam visionem, quia nihil aliud est habere rem in praesentia quam videre illam, quomodo dicitur DEUS esse in omnibus rebus per praesentiam : dicere ergo in hoc sensu DEUM non posse videri, quia non potest esse praesens, est petere principium. Aut per praesentiam intelligitur talis approximatio seu conjunctio objecti cum potentia, quae sufficiat ad videndum illud. Et in hoc sensu sine ulla probatione assumit Scotus DEUM non esse posse sic objective praesentem intellectui creato in actu primo, seu actum primum tah intellectui connaturalem; nam haec conjunctio sufficienter fit per speciem intelligibilem, ut ostendit tacta difficultas.

3. Ratio Durandi. — Non probat heec ratio. —Tertio Durandus in 4, dist. 49, quaest. 2, agens etiam de intellectu humano, similem fere habet discursum, alia quidem occasione, sed si legitimus est, hic locum habet. Quia intellectus humanus, inquit, non potest cognoscere DEUM nisi ex rebus sensatis ; tamen potest extendi ratio ad omnem intellectum creatum, quatenus nullus intellectus creatus potest connaturali modo cognoscere DEUM, nisi per aliquam essentiam et naturam inferioris ordinis ab ipso DEO. Per hujusmodi autem medium non potest videri DEUS prout in se est, ergo hoc impedimentum cognoscendi DEUM per hujusmodi medium non potest naturaliter amoveri et ideo nulla creatura potest naturaliter videre DEUM; sed solus DEUS (inquit) potest se facere immediate praesentem intellectui. Haec vero ratio, nisi aliquid ei additur ex ratione D. Thomae jamjam tractanda, nihil probat. Nam licet verum sit DEUM non posse videri, prout in se est, per medium cognitum inferioris ordinis, quia nullum est adaequate repraesentans perfectiones DEI: tamen quod creatura non possit naturaliter cognoscere DEUM nisi per hujusmodi medium cognitum, hoc non est evidens, nisi in nobis tantum pro hujus vitae statu et tamen sine probatione assumitur in dicta ratione. Interrogo enim (eodem fere modo, quo processi circa rationem Scoti) quod creatura non possit cognoscere DEUM nisi per medium cognitum, an oriatur ex generali ratione cognitionis, seu visionis creatae? Et hoc est aperte falsum: quia unus angelus aperte intuetur alium :ine medio cognito, per speciem intelligibilem ,.quae vocatur medium incognitum ; vel oriatur ex propria ratione talis objecti, scilicet DEI et hujus rationem quaerimus, quam Durandus non reddit.

6. Alii rationem reddunt ex eo quod nulla creatura fieri potest impeccabilis per naturam suam, ut est communis sententia theologorum et consentanea sanctis Patribus, ut traditur in materia de angelis et de gratia: at si esset creatura connaturaliter Deum videns, esset impeccabilis natura sua. Haec ratio probabilis est, tamen procedit magis ex creditis quam ex sola ratione. Imo cum ratione agitur ad probandum illud principium, recurritur ad id de quo modo agimus, quia re vera est unicum fundamentum illius veritatis, et praeterea intelligi posset visio DEI connaturalis alicui creaturae per speciem sibi connaturalem; et tamen quod talis species et visio non necessario darentur a principio creationis, sed juxta dispositionem auctoris naturae,et tunc posset creatura illa peccare illo tempore quo non daretur ei visio Dei.

7. Divi Thomee ratio. — Tandem D. Thomas ad hoc confirmandum varias rationes adducit 3, contra Gentes, cap. 52, ex quibus unam elegit 1 part. , quaest. 12, art. 4 et quaest. 5, articulo quinto, quae sic formari potest. Modus essendi DEI est altioris ordinis et rationis ab omni esse seu modo essendi omnis creaturae possibilis ; ergo intelligibilitas DEI est alterius rationis et ordinis ab omni modo cognoscendi connaturali cuicumque creaturae possibili, ergo a nulla videri potest per vires suae naturae. Primum antecedens probatur, quia Deus in suo esse est actus purissimus et simphcissimus ; omnis autem creatura habet aliquam compositionem et veluti materialtatem, si cum divina puritate comparetur. Prima vero consequentia probatur, quia modus cognoscendi est accommodatus modo essendi, et similiter cognoscibilitas seu intelligibilitas DEI est proportionata perfectioni ejus in genere entis; ergo quores habet in suo esse altiorem modum essendi, eo est intelligibilius altiori modo ; et e contrario quod habet inferiorem modum essendi, est cognoscitiva seu intellectiva minus profecto modo; ergo ex modo essendi diverso objecti intelligibilis et naturae intelligentis, recte colligitur eorum improportio, ut unum ab altero naturaliter cognosci non possit perfecte et prout in se est. Quam rationem confirmat D. Thomas inductione et discursu facto in omnibus naturis cognoscentibus et objectis earum, ut clare videri potest citatis locis.

8. Amplius confirmatur. — Confirmari praeterea potest ex principiis sumptis ex doctrina de anima. Unum est omnem cognitionem fieri per aliquam abstractionem, seu aliquo modo immateriali, seu intentionali ; et ideo etiam inter sensus ille est perfectior, qui habet modum operandi minus materialem. Alterum est intellectum, ut sit omnium cognoscitivus, requirere abstractionem in suo esse ab omni organo materiali et corporeo: ergo sine dubio virtus cognoscendi et modus ejus est accom- modatus modo essendi seu puritati et immaterialitati ipsius esse. Aliud principium est, objectum cognoscendum debere abstrahi aliquo modo a materia, et ideo res materiales dicuntur intelligibiles in potentia , res autem immateriales intelligibiles actu, ergo etiam intelligibilitas Dei oritur ex actualitate et puritate ejus ; ergo si modus existendi objecti cogniti seu cognoscibilis est diversus a modo essendi naturae cognoscentis, erit tale objectum tali potentiae improportionatum , ut in se et prout in se est, sine alio medio naturaliter videri possit. Confirmatur haec eadem illatio, quia ut objectum cognoscatur, debet uniri cognoscenti , aut per se ipsum, aut per aliquem alium actum ; quod autem in alio recipiatur, est in illo ad modum ejus , seu modo illi proportionato; ergo cognitio semper fit ad modum cognoscentis ; ergo si talis modus sit inferioris ordinis, non poterit perfecte attingere rem ordinis superioris.

9. Haec ratio divi Thome impugnatur ab S'coto. — Hanc rationem multis impugnant argumentis Scoti et alii, ut late referunt ac defendunt Cajetanus loco citato; Capreolus in 4, dist. 49, quaest. 4; Ferrarius 3, contraGentes cap. 53. Sotus, dist. 49, quaest 2, art. 2, summa omnium ad tria revocatur. Primum est, quia sequitur angelum inferiorem non posse videre superiorem prout in se est, quia superior habet perfectiorem modum essendi. Secundum est, quia sequitur nec lumen gloriae posse habere vim connaturalem ad efficiendam visionem DEI, quia non est actus purus , sicut DEUS. Tertium est, quia perfectio seu excellentia objecti cognoscibilis non potest esse ratio, ob quam perfecte non possit cognosci a potentia, sub cujus objecto comprehenditur , ut si lux solis comprehenditur sub objecto visus, sola eminentia et perfectio ejus lucis non potest esse ratio ob quam non possit videri a visu : quia cum ex ratione lucis sequatur ratio visibilis, potius per se loquendo, quo fuerit lux perfectior, eo erit visibilior. Unde, si interdum videri non potest, id non est per se ex parte objecti, sed per accidens, quia intervenit aliquod impedimentum , ut verbi gratia, quod praesentia talis lucis corrumpat organum sensus. At vero in praesenti DEUS comprehenditur sub objecto intellectus creati; ergo ex eo quod sit summe intelligibilis , ratione perfectissimi modi essendi non potest per se colligi, quod non possit perfecte intelligi a tal potentia ; ergo reduci debet ad aliquod impedimentum per accidens. Hoc autem non est quia in organo corporeo, quod laedi possit, nec ipsa in se est capax talis leesionis, neque objectum est effectivum ejus : ergo tota ratio hujus impedimenti est quia haec potentia non potest cognoscere illud objectum, nisi per medium -cognitum inferioris ordinis.

10. D. Thome approbatur ratio. — Nihilominus censeo rationem D. Thoma optimam esse, quantum pro capacitate materiae adduci potest, quae imprimis explicanda est in creaturis factis, et deinde facile intelligetur eodem modo procedere in creaturis possibilibus. Quod enim nunc angelus non possit intueri DEUM virtute naturali prout in se est, non potest aliunde oriri quam ex imperfectione angeli et perfectione DEI ; nam ex utroque capite inter se collato oritur improportio, nec alterum sine altero sufficere. Quod patet comparando angelum cum eadem imperfectione ad objectum minus perfectum, quale est alius angetus, vel comparando DEUM ad intellectum perfectum, qualis est divinus per essentiam vel per participationem divini ordinis : nam inter haec non invenitur improportio, oritur ergo impossibilitas ex imperfectione unius comparata ad perfectionem alterius. Non sufficit autem ad hanc improportionem quaecumque essentialis diversitas rerum , ut per se notum est in angelis: ergo oritur ex altiori modo essendi DEI in quo superat angelicam naturam : hic autem modus non potest esse alius nisi summa puritas et actualitas DEI comparata ad potentiahtatem angeli : nam inde oritur, ut quicquid angelus intelligit , concipiat ad modum quo ipse est. Sicut divus Thomas sumtit ex libro de causis, ratione 8, ubi dicitur quod intelligentia intelligit omnia ad modum suae substantiae, quia illa est osjectum proportionatissimum intellectui ejus, in quod primo et per se feratur ; unde fit ut aliarum rerum species intelligibiles recipiat juxta modum suum et sibi proportionatum. Atque hoc confirmari potest ex modo intelligendi hominis; nam omnia intelligit ad modum rerum materialium, quia per corpus species recipit.

11. Unde potest sumi confirmatio ; quia si verum est DEUM nullo modo posse videri per speciem creatam , sed solum per suam essentiam finitam per modum speciei, facile intelligitur talem quasi speciem et quasi actum primum non posse esse connaturalem alicui creaturae intellectuali, quia est actus alterius ordinis longeque elevatior, qui cum ex se non ordinetur ad actuandam aliquam potentiam, non potest esse debitus alicui intellectui creato, ut recte D. Thomas quaest. S8, de veritate, art. tertio. Et quamvis fortasse de potentia absoIuta non repugnet dari speciem creatam DEI, ut infra dicam, tamen ad vim hujus rationis satis esse videtur, quod talis visio ex natura sua non postulet aliam speciem praeter ipsam essentiam, ut intelligamus illam visionem non posse esse connaturalem illi intellectui, cui non est debita essentia divina per modum speciei. Praeterea , si admittamus dari talem speciem , quae possit repraesentare DEUM prout in se est, illa deberet esse proportionata perfectioni, immaterialitati ac subtilitati objecti repraesentati; et ideo repugnat actum, ad quem ordinatur talis species, simul esse proportionatum tah objecto et commensuratum tali subjecto, ut sit connaturahs ilh.

12. Ad objectiones Scoti. Ad primam. — Atque ex his facile est respondere ad objectiones. Ad primam negatur sequela : nam angeli licet differant in specie essentiali, tamen habent modum essendi et compositionis et immaterialitatis ejusdem ordinis ; nam in omnibus illis est aliqua compositio sive ex esse et essentia, sive ex natura et supposito, sive ex genere et differentia, sive ex subjecto et accidenti. Et ideo quamvis unusquisque angelus cognoscat alium juxta modum suum et per species sibi accommodatas , tamen potest illum clare et intuitive videre prout in se est. Sicut quamvis in ordine rerum materialium sit differentia majoris vel minoris perfectionis, nihilominus quia omnes conveniunt in eodem modo essendi, aeque omnes cadunt sub cognitionem intellectus humani, quantum spectat ad modum cognoscendi. Unde quia haec imperfectio, quae nunc est ih natura angelica, necessario esse debet in omni natura intellectiva creabili, ideo tam impossibile est hanc visionem esse connaturalem cuicumque substantiae creabili, quam naturae angelicae creatae : necesse est enim ut omnis creatura sit aliquo modo composita et potentialis et habeat alias imperfectiones , quarum ratio non sumitur in naturis angelicis ex eo quod tales sunt, sed ex eo praecise quod creatae et ex nihilo sunt.

13. Ad secundam. — Ad secundam objectionem de lumine multa dicenda sunt caput 12, nunc breviter negatur consequentia et similitudo. Et imprimis notari potest haec differentia, quod lumen gloria licet sit proximum principium visionis, non tamen integrum etiam ex parte potentiae cognoscentis ; indiget enim concursu intellectus et influxu animae vitalis, qui nunc est instrumentalis ; unde in illa ac- tione DEUS est principale operans, ut capite sequenti dicam. At vero si esset aliquis intellectus creatus ejusdem ordinis cum lumine gloriae vel esset substantia creata , vel facultas ab illa naturaliter manans, unde in ordine suo esset sufficiens et totale principium et ipsa substantia esset principium principale proximum talis visionis; et ideo magis repugnat dari tale lumen connaturale creaturae, quam desuper infusum. Deinde si lumen esset connaturale substantiae creatae, illi esset maxime proportionatum, eamque haberet pro objecto maxime proprio et quasi primario, id est, in quod per se primo tenderet, quia hoc est connaturale cuilibet intellectui respectu suae substantiae , ut ex dictis et inductione constat. At vero lumen superadditum naturae , quod non est commensuratum imperfectioni subjecti et naturae in qua recipitur, sed objecto et divino intellectui cujus est singularis participatio, altioris ordinis est et ideo habet pro objecto proprio et maxime proportionato ipsam essentiam DEI secundum se. Et propterea necesse est, ut tale lumen sit ultra debitum naturae creatae et non sit illi commensuratum, sed naturae increatae ad quam ordinatur.

14. Objectio. —RHesponsum aliquorum.— lEmpugnant. — Respondetur objectioni. — Dices: Fiat natura ipsa substantialis supernaturalis, ut simul possit lumen esse commensuratum illi objecto et utrique suo modo connaturale in suo ordine. hespondent aliqui non posse esse substantiam supernaturalem, quia non respicit subjectum, cui supernaturalis esse possit sicut accidens. Sed contra, quia potest esse supernaturalis ex contraria habitudine , scilicet, quia illi sunt connaturalia accidentia, quae aliis substantiis sunt supernaturalia vel potest dici supernaturalis, quia per suam substantiam participat modum operandi DEI, ita proprium illi, ut attingat DEUM ipsum, prout in se est. Sed nihil horum explicat, quomodo possit intelligi substantia supernaturalis. Nam ex eo quod assumitur in priori replica, potius destruitur ratio accidentis supernaturalis ex sua specie ; nam si alicui creatae substantiae est naturale, eo ipso supernaturale non est. Nam si sufficit, quod multis inferioribus substantiis non possit esse connaturale , omnia accidentia propria superiorum substantiarum erunt supernaturalia, quia inferioribus substantiis non possunt esse connaturalia. Quod vero secundo loco dicitur, non declarat cur illa substantia supernaturalis diceretur, vel respectu cujus, quia sola comparatio cum aliis substantiis in majori perfectione non satis est, ut constat. Et praeterea id quod ibi sumitur , impossibile est, ut ostendimus.

15. Unde ut esset substantia creata supernaturalis , deberet esse substantia quae esset purus actus, quia sine hac perfectione non posset connaturahter uniri DEO, prout in se est, in ratione objecti cognoscibilis. Sicut ergo repugnat , substantiam esse creatam et non habere eas imperfectiones potentialitatis et compositionis, ex quibus oriri diximus ut non possit idem lumen esse commensuratum tali substantiae ut subjecto et DEO, ut in sc est ut objecto : ita repugnat dari substantiam illo modo supernaturalem. Quia naturale esset illi substantiae habere lumen commensuratum sibi et ipsam respiciens ut objectum maxime proprium, et consequenter non posset simul respicere DEUM ipsum secundum se. Unde etiam reddi potest differentia ex proprio munere accidentis et substantiae ; nam substantia inferior non potest per ipsam participare id quod est proprium superioris : habere autem essentiam divinam pro objecto visibili maxime proprio et connaturali est proprium Dei, quatenus substantia ejus est intellectus ejus et ideo non potest convenire substantiae creatae ex vi suae naturalis virtutis. At vero accidentia sunt instituta ad perficiendas substantias et supplendum defectus earum, et ideo per accidentia superaddita participare potest inferior substantia aliquo modo id quod est proprium superioris. Eo vel maxime quod in unaquaque re primum fundamentum et quasi mensura omnium proprietatum connaturalium est propria substantia et ideo in ipsis terminis involvitur repugnantia, cum dicitur substantia supernaturalis. At vero accidentia adduntur substantiae ; et quando ab extrinseco veniunt, non est necesse ut omnino commensurentur imperfectioni ejus, in qua recipiuntur ; sed possunt esse participationes altioris naturae et ex objecto, vel aliunde habere perfectionem suam, non est igitur similis ratio.

16. Ad tertiam. — Ad tertiam respondet primo divus Thomas quaest. 8, de verit., art 3, ad. 5, improportionem et excellentiam objecti esse sufficientem causam, ut a potentia debiliori perfecte attingi non possit. Deinde concedimus Durando, in qualibet re creata possibili intervenire illud impedimentum , quod non potest attingere DEUM nisi per medium cognitum: tamen radix hujus impedimenti sumenda est ex eo quod omnis creatura cognoscit naturaliter juxta modum substantiae suae.

PrevBack to TopNext