On this page
Caput 14
Caput 14
Utrum infundatur lumen gloriae videntibus deum
1. Ratio dubitandi oritur ex dictis, nam ad efficiendam visionem sufhcit intellectus cum specie, seu objecto : sed ostensum est , intellectum habere efficientiam et Deum concurrere per se ipsum, ergo nihil aliud est necessarium. Probatur major, quia in intellectione duo sunt, scilicet quod sit inteliectio : et hoc habet ex eo, quod est a potentia intellectiva: et quae sit talis intellectio ; et hoc habet ab objecto, ergo haec duo sufficiunt, quia non est in effectu tertia aliqua ratio, ob quam requiratur tertium aliud principium, quod vocetur Iumen. Et confirmatur, quia posito quocumque lumine tam improportionata manet potentia ad videndum sicut sine illo, quia tam distat infinite a Deo, ergo superflue ponitur.
2. Prior sententia. — Suppono, per lumen gloria nos intelligere qualitatem creatam et habitum, ac virtutem intellectualem supernaturalem, et per se infusam intellectui, qua reddatur proxime potens et habilis ad videndum Deum. Quo sensu non defuerunt theologi, qui negarent hujusmodi lumen de facto infundi beatis. Quam sententiam plane docere videtur Durandus 4, d. 49, qu. 2, et Aureolus, quem ibi refert Capreolus, quaestione 4, et in eam propensus est Scotus in 3, d. 14, quaestione 2, et in 4, d. 49, quaestione 11, quia sentit, visionem beatam non esse effective ab intellectu. Unde idem solet tribui mominalibus , quia eodem modo sentiunt visionem a solo Deo fieri. Nam ad solam receptionem visionis non videtur esse necessarium lumen , quanquam in hoc aliter sentiunt Gabriel, Richardus et Marsilius, ut capite sequenti dicamus. Alter negant alii necessitatem hujus luminis, existimant enim praeter speciem objecti et potentiam non esse necessariam aliam qualitatem, et ideo dicunt ipsam speciem debere intelligi nomine luminis, quatenus manifestat objectum. Nec desunt, qui hanc sententiam tribuant D. Thomae, 1 parte, quaestione 12, articulo 2 et 5, quatenus dicit, lumen gloria requiri ad videndum Deum tanquam similitudinem quamdam objecti visi, nam species intelligibilis nihil aliud est, quam similitudo objecti. Vera tamen et communis sententia est, dari in beatis hujusmodi lumen prout a nobis est ratio ejus explicata. Circa quam sententiam tria breviter videnda sunt. Primum, an sit hoc lumen gloriae ; secundum, quod sit munus ejus seu utilitas ; tertium, quanta sit necessitas ejus.
3. Assertio. — Circa primum dicendum est, dari in beatis Iumen gloriae, quo eorum intellectus elevatur ad videndum Deum. Sic divus Thomas, supra et 3, contra Gentes, capite 53, et illis locis Cajetanus et Ferrarius, Capreolus, Paludanus, Sotus 4, dist. 49, Bonaventura 3, d.14, art. 1. qu. 3, ad ult. et art.2. qu.1, ad 3, Major ibi qu. 2, Argentina 4, d. 49, q.2, art. 1 et ibi RHichardus, art. 3, q. 2 et in 3, d. 14, art. 3, qu. 1, Marsilius, qu. 10, art. 2, Henricus quodab. 8, qu. 3 et quodlib. 4, qu. 6, et in hujus confirmationem solent adduci ex Scripturis illud Psalm. 55 : In lumine tuo videbimus, lumen et Mud 1, Joannes 3 : S'imiles ei erimus , scilicet in participatione luminis ad videndum ipsum, et Isai. 60 : Non erit ibi amplius Sol ad Iucendum per diem , nec splendor Lune ilhuninabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Quase verba quasi exponens Joannes Apocalyp. 21 et 22, inquit : Civitas non eget Sole , neque Luna , ut luceant in ea: nanm claritas Dei illuninabit eamm. Quomodo etiam ait Nazianzenus, oratione 10: Magno Regi stans hinc atque illinc magno lumine impletur, et fere similia habet orat. 11 et 18, et similes locutiones reperiuntur passim in Patribus, quae sunt accommodatae ad rem explicandam, sed non satis cogunt.
4. Praecipue ergo fundatur haec sententia in Clementina Ad nostrum, de Haeret. Ubi inter errores Begardorum et Biguinorum damnatur : Quod anima non indiget lumine glorie ipsam elevante ad Deum videndum.Propter quod testimonium Capreolus, Cajetanus, Ferrarius, Sotus et nonnulli alii existimant hanc sententiam esse de fide, sed quamvis absolute loquendo de lumine gloriae certissimum sit dari beatis ad videndum Deum, tamen loquendo de lumine sub ratione a nobis explicata , non videtur de fide ex vi illius definitionis. Quod ut declaremus, verum sensum Concilii aperire necesse est.
5. Prima interpretatio Concilii.—RBejicitur. — Primo ergo quidaminterpretantur illud Concilium de lumine gloriae increato. Nam Concilium non dicit esse necessarium lumen gloriae creatum, sed simpliciter lumen gloriae elevans intellectum: potest autem elevari ipso increato Iumine, aliquo modo sibi unito et confortante ipsum ad videndum. Haec vero interpretatio ab omnibus rejicitur, quia Concilium loquitur de lumine gloriae eo modo, quo theologi loqui solent : omnes autem per lumen gloriae intelligunt aliquid creatum. Deinde quia lumen gloriae increatum non proprie elevat hominis intellectum, nisi quatenus aliquid in ipso intellectu Deus operatur supra naturam ejus: nam ipsum lumen increatum per se ipsum non unitur formaliter intellectui; sicut voluntas non elevatur ad amandum per ipsam charitatem increatam et per essentiam, Dei sed quatenus in voluntate aliquid infundit.
6. Secunda interpretatio. — Non admittitur. — Secundo , ut Capreolus supra refert , aliqui dixerunt , per lumen gloriae intelligi posse ipsam visionem, Deum mannmfestat et ut sic dicitur lumen. Nam Concilium solum intendit docere contra illos haereticos, visionem illam esse supernaturalem et hoc sensu dicit, esse necessarium lumen : ergo si quis docet illam visionem necessario infundi a Deo, et illam vocet Iumen gloriae infusum, satisfacit intentioni Concilii. Sed haec fuga etiam rejicitur, tum propter rationem supra factam ex communi significatione vocis : tum etiam quia Concilium dicit requiri lumen elevans ad videndum : ergo distinguit lumen a visione : visio enim non proprie elevat ad videndum, sed constituit formaliter videntem. Item contra hanc expositionem faciunt, quae dicemus contrasequentem.
7. Tertium interpretatio. — Non probatur. — Tertio, aliqui dixerunt, per lumen gloriae intelligi auxilium supernaturale necessarium ad eliciendam visionem, sive per modum habitus, sive per modum actionis, et sive sit res distincta a visione, sive non. Ita refert Sotus, quaestione 2, articulo 4. Et nonnullis recentioribus theologis placet expositio : tamen non est probanda. Primo propter rationem factam , quia in propria significatione et communi illius vocis, lumen non significat concursum, sed qualitatem aliquam et non licet improprie Concilium interpretari, alias nihil est certum. Deinde quia Concilium distincte damnat duos errores: primus erat visionem illam esse naturalem, contra quem definit esse supernaturalem et in hoc continetur, quod est necessarium auxilium supernaturale ad efficiendam illam : alter error erat, quod lumen non sit necessarium et hoc distincte et per se damnat : ergo aliquid in hoc docet , quod in altero non continebatur.
8. Quarta interpretatio. — Non placet. — Quarto alii per lumen intelligunt qualitatem infusam distinctam a visione, tamen dicunt, illam esse solum speciem quamdam intelligibilem objecti. Sed hoc etiam displicet. Primo, quia non solet species significari nomine luminis, nisi valde metaphorice ; secundo, quia in eo sensu nulla fuisset ratio illius detinitionis nist juxta opinionem dicentem, dari hujusmodi speciem creatam essentiae divinae : quam esse contra D. Thomam et theologos communiter , imo et falsam esse ostendimus. Probatur sequela , quia illa opinio supponit , solam efficientiam objecti cum intellectu sufficere, ergo si essentia divina per se dat efficientiam objecti, non est necessarium aliud principium et consequenter neque lumen; ergo oportet rejicere opinionem , quae ipsi divinae essentiae tribuit objecti efficientiam. Atque ita juxta illam expositionem hanc solam sententiam damnasset Concilium et contrariam approbasset, quod dicere absurdum est. Tertio, quia species objecti ex natura sua non requiritur ad elevandam potentiam, sed ad conjungendum objectum potentiae, quae necessitas reperitur etiam in actibus naturalibus ad quos potentia non elevatur ; ergo cum Concilium loquatur de lumine necessario ad elevandam potentiam, non loquitur de sola specie, neque enim ex sola necessitate speciei posset colligi, visionem esse supernaturalem. Loquitur ergo Concilium de lumine , quod sit virtus elevans potentiam ex parte ejus.
9. Quocirca licet haec definitio non sit aperta, multum favet huic sententiae : et confirmari potest ex alia generali doctrina de habitibus infusis ad supernaturales actus eliciendos. Nam est eadem, vel major ratio de hoc lumine, quia ctiam illud ponitur, ut quaedam virtus infusa, cujus actus non minus supernaturalis est, quam actus aliarum virtutum infusarum , ut ex supra dictis constat. Ergo non videtur minus certum, dari hujusmodi lumen ad videndum quam charitatem ad amandum et alias virtutes ad actus suos et hoc magis constabit ex dicendis in secundo puncto. Ubi ratio hujus veritatis reddetur. Et contrarium opinantibus satis fiet.