On this page
Caput 13
Caput 13
An de potentia absoluta possit videri deus, prout est in se, per speciem creatam impressam ejusdem dei, ab eodem infusam
CAPUT XII. AN DE POTENTIA ABSOLUTA POSSIT VIDERI DEUS, PROUT EST IN SE, PER SPECIEM CREATAM IMPRESSAM EJUSDEM DEI, AB EODEM INFUSAM.
1. Triplex similitudo impressa, enpressa et objectiva. — Multi senserunt implicare contradictionem , dari talem speciem ; et in hoc fundarunt resolutionem capitis praecedentis , ut ibi adnotavi. Hujus opinionis videtur fuisse D. Thomae 1 p., q. 12, art. 2, ubi licet non loquatur expresse de specie intelligibile impressa, negat tamen absolute , Deum videri posse per similitudinem creatam, quod generalius est, et ideo inter ipsosmet Thomistas est varietas in sensu D. Thomae explicando, quem hoc loco breviter declarare, non erit inutile : nam ad rem ipsam magis declarandam etiam confert. Triplex ergo similitudo potest in mente intelligi, per quam possit fieri cognitio alicujus rei, quas nominare possumus, impressam, expressam et objectivam , seu per modum actus primi, vel per modum actus secundi vel per modum objecti, seu repraesentantem eftiective formaliter vel objective. Exemplum sensibile esse potest in visu ; datur enim species impressa , datur etiam actus videndi, qui censetur etiam esse similitudo intentionalis et dicitur formaliter repraesentare , quia informando potentiam facit illi praesens objectum et ideo dicitur etiam repraesentare in actu secundo , in quo differt ab specie impressa, quae tantum effective et de se in actu primo repraesentat. Conveniunt vero inter se, quod ipsa per se loquendo et in cognitione directa, non videntur, quando per eas videtur objectum, quia non terminant visionem, sed altera est principium ejus, altera est ipsa visio. Praeter has vero dari potest similitudo objectiva, ut in visu esse potest imago amici exterius proposita ad intuendum in illa amicum. Quae differt a praecedentibus, tum in genere repraesentationis et similitudinis , quia est per realem et naturalem convenientiam cum objecto remoto , quod non habent aliae, tum etiam, quia ipsa est immediate objectum quod videtur et ideo dici solet medium cognitum, nam duae priores similitudines incognitae dicuntur, quia per illum actum non proprie cognoscuntur. Haec igitur triplex similitudo potest in intellectu cogitari, nam species intelligibilis et actus etiam ibi necessaria sunt, ut suppono. Similitudo autem objectiva adhiberi etiam aliquando potest , licet per se non semper necessaria sit. Addere item possumus quartum genus similitudinis, quod dici potest per participationem et convenientiam in virtute intelligendi, cujus etiam meminit D. Thomas in illo articulo secundo et docet, hanc similitudinem creatam intercedere in visione, eamque vocat lumen gloriae. Sed nunc non agimus de hoc genere similitudinis per participationem luminis, quia non est similitudo repraesentativa, de qua nunc agimus et de illa dicemus capite sequenti.
2. Interpretatio aliquorum. — Dicunt ergo aliqui, D. Thomam in illo articulo tantum voluisse excludere similitudinem objectivam a visione Dei, non vero impressam vel expressam. Et potest hoc suaderi primo, quia solum excludit similitudinem ex parte rei visae et admittit illam ex parte potentiae videntis. Secundo, ac praecipue, qui a rationes, quas ad- ducit, sunt efficaces ad excludendam objectivam similitudinem : ad probandum autem esse impossibilem speciem impressam, parum valent ut videbimus. Tertio, quia in argumento sed contra adducit locum Augustini 15, de Trinitate, capite nono, in quo aperte loquitur de similitudine objectiva, qualis illa est, quae fit per speculum in eaenigmate, de hac enim cognitione loquebatur ibi Augustinus. Quarto, quia artic. 4, ad 1, aperte loquitur de similitudine objectiva, negando posse videri Deum per similitudinem et refert ad art. 2, et simile argumentum sumitur ex art. 11.
3. Impugnatio praedicta interpretationis. — Haec vero sententia difficillime defendi potest. Primo, quia statim in principio articuli supponit divus Thomas, ad visionem intellectualem duo requiri, scilicet virtutem visivam et unionem cum re visa. At haec unio cum re visa non fit per similitudinem objectivam, quae per se necessaria non est, sed ex accidenti in visione quadam imperfecta aliquando intervenit. Secundo, quia statim hoc declarat exemplo visionis corporalis : S'icut similitudo, inquit, lagüdis est in oculo, per quam fit visio in actu. Constat autem , lapidem non esse in oculo per similitudinem objectivam , quae ad visionem per se necessaria non est, sed per speciem visibilem , quae est medium incognitum per se necessarium ad videndum. Tertio, quia deinde distinguit lumen necessarium ad videndum ex parte potentiae (quod vocat similitudinem, quarto modo supra declarato) ab unione cum re visa, necessaria ad videndum et hanc vult non fieri per similitudinem Dei in ejus visione, sicut solet fieri in aliis cognitionibus intellectualibus : constat autem solere fieri per similitudinem impressam, non per objectivam. Quarto, quia in nullo alio loco primo, partüs disputavit D. Thomae de specie, per quam videtur Deus, neque unquam illius mentionem fecit, quia profecto putavit illam non dari, quod alibi non probat nisi in illo articulo (loquor in partibus) nam alia loca statim referemus, quae hanc ejus mentem satis declarant. Ac denique si soIum ageret de similitudine objectiva , actum ageret , quia in articulo primo, id satis probatum erat, nullus enim cogitavit , Deum videri per talem similitudinem, nisi qui fuerunt in errore Armenorum. Unde tam est certum non videri Deum per talem similitudinem, quam est certum videri in se. Quia quod per talem similitudinem videtur, non videtur in se, sed in alio; et praesertim Deus, cujus non potest dari talis similitudo perfecta extra suam essentiam, quia (ut dixi) haec similitudo objectiva est per realem convenientiam inter imaginem et prototypum, haec autem convenientia non potest esse univoca, nec perfecta inter Deum et quacumque creaturam. Quare licet lumen gloriae dicatur esse similitudo divini luminis per eminentem quamdam participationem superioris ordinis , nihilominus in illo lumine objective cognito non videretur clare Deus. Unde lumen illud potest deservire ad videndum clare per modum virtutis activae intelligendi, ut postea dicemus, non vero per modum similitudinis objectivae, quia hoc non modo potest referre Deum prout est in se, quia non habet cum illo convenientiam perfectam.
4. Fundamentum hujus sententice. — Alu interpretati sunt, D. Thomas locutum esse de similitudine formali seu expressa, quae dicitur verbum mentis, quia putant D. Thomam sensisse verbum mentis non tantum esse similitudinem informantem intellectum, sed etiam concurrere ut similitudinem objectivam , seu ut medium cognitum et ideo excludendo similitudinem objectivam hanc praecipue voluisse excludere : et suaderi hoc potest, primo argumentis factis pro priori opinione et praesertim ex aliis locis D. Thomas ubi docendo, Deum non videri clare per similitudinem , allegat illum articulum secundum ; ergo explicat, se loqui de similitudine expressa, quatenus oportet esse cognitam a vidente. Secundo, quia alis locis sentit verbum esse intentionem cognitam , ut allegavi supra, cap. 11. Tertio, quia rationes D. Thomae ad hoc videntur tendere et ita sunt efficaces et non aliter , ut patet ex dist., art 2 et latius 3, contra Gentes, cap. 49. Quarto, maxime movere potest, quod D. Thomam, quaest. S, de Verit., art. 1; aperte docere videtur, non videri Deum per verbum creatum.
5. Hujus interpretationis auctores, ut non habeant D. Thomae sibi contrarium in opinione de specie impressa, quam de facto etiam beatis attribuunt , non solum magnam vim inferunt verbis ejus, sed etiam opiniones alias longe minus probabiles D. Thoma tribuunt. Primo ergo D. Thomas cum in illo articulo secundo, praemittit, ad visionem intellectualem duo requiri, virtutem visivam et unionem cum re visa, aperte loquitur de unione, quaefieri solet per speciem impressam, sicut constat in exemplo oculi corporalis, quod statim adducit. Sed respondent , etiam ibi loqui D. Thomam de unione objecti cum potentia per ipsummet actum et speciem expressam. At hoc incredibile est, tum quia D. Thomas ait ad visionem requiri virtutem videndi et unionem rei visae : non diceret autem ad visionem requiri visionem, alias nihil diceret, non loquitur ergo de unione, quam formaliter facit ipsa visio. Tum etiam quia infra ait similitudinem lapidis esse in oculo, per quam fit visio, at visio non fit per visionem, sed per speciem, nec illud, per, dicit ibi causam formalem, sed principium agendi, alias non diceret visionem fieri per similitudinem sed esse similitudinem , per quam videns videt. Secundo, quia ahlis locis vocat D. Thomam similitudinem (de qua in illo articulo et in aliis locis loquitur ) speciem intelligibilem , ut 3, contra Gentes, cap. 49, ratione 4; et d. quaest. 12, art. 9, ubi quarit: An res in Deo videantur per similitudinem. In argumento sed contra, argumentatur, quia per unam speciem videtur speculum et ea, que in speculo appurent : ubi clare loquitur de specie impressa et subsumit : Sed Deus non videtur per similitudinem, sed per suam essentiam ; e concludit : Ergo nec ea, qua in ipso videntur , per aliquam similitudinem, sive speciem videntur. Satis ergo declarat, has similitudines esse species, unde in articulo respondet : Za, que Deati vident in essentia Dei, nom videre per aliquam speciem, sed per ipsam divinam essentiam intellectui eorum unitam. Idem aperte confirmat quaest. 58, artic. 2. Tertio, juxta illam interpretationem necesse est dicere, divum Thomam negasse, beatum videre Deum per actum intelligendi creatum, quod , ut verum fatear, non parum indicat D. Thomas in unico loco (scilicet in dicto art. 1, quaest. 8. de Verit.) tamen incredibile est, D. Thomam fuisse in ea sententia, cum passim de visione beatorum loquatur, ut de forma creata et in 1, 2, quaest. 3, art. 1, expresse doceat, beatitudinem formalem, quam ipse ponit in visione, esse quid creatum et art. 2, docet, illud creatum esse operationem vitalem , quae dicitur vita aeterna, ut ibi dicit ad 1, adducens illud Joannes 17 : Haec est vita eterna, ut cognoscant te, etc. Non ergo intendit D. Thomas in illo articulo secundo, nec in alis locis, praesertim in partibus, vel libris contra Gentes , au in 4, excludere a beatis actum creatum , quo vident Deum, ergo nec speciem expressam potuit excludere.
6. Dicetur, admisisse quidem actum visionis creatum, sed non talem, qui sit similitudo. Sed hoc dici non potest consequenter juxta illam interpretationem : Nam divus Thomas in illo articulo secundo, dicit, non fieri visionem in actu, nisi per hoc quod res visa est in viden- te, sicut lapis est in oculis per similitudinem lapidis, quod ipsi exponunt de similitudine expressa. At haec similitudo in oculo non est nisi actus videndi, ergo similiter visio intellectualis debet esse similitudo expressa, ergo si divus Thomas non excludit visionem, nec similitudinem expressam potest excludere. Dicent forsan, divum Thomam posuisse in intellectu actum et similitudinem expressam, ut duas res et similitudinem comparari ad actum, ut proximum objectum ejus et banc similitudinem voluisse auferre a beatis, non actum ipsum. Sed nunquam ostendere possunt, rales duas res in actuali intellectione distinxisse divum Thomam : et in illomet articulo secundo in hoc servat proportionem inter visum corporeum et spiritualem. At nec divus Thomas nec quispiam alius unquam dixit, in visu corporeo praeter speciem impressam requiri actum videndi et rem aliam distinctam, quae sit similitudo expressa et objectum proximum visionis , sed solam actionem videndi , cum suo termino intrinseco, qui est similitudo expressa, quae constituit formaliter videntem, si ergo beati habent actionem creatam vivendi, illa necessario habet suum intrinsecum terminum, qui est etiam verbum et similitudo expressa, ut supra ostensum est capite undecimo. Non ergo potuit divus Thomas negare expressam similitudinem in beatis, nisi excludendo ab illis visionem creatam : quod ex dicendis amplius confirmabitur. Et quamvis interdum divus Thomas vocet verbum mentis intentionem intellectam ut supra allegavi, cap. 11 et praesertim quaestione 9, de Potentia dicat, illud esse primum intellectum : nunquam dicit rem ipsam repraesentatam per verbum in illo tantum cognosci tanquam in objecto immediato, sed ad summum indicat similitudinem illam ita repraesentare rem, ut etiam se ipsam manifestet , ut probabile est , nunc beatos videndo Deum, simul et eodem actu videre suam visionem et verbum , quod de Deo formant, non quia Deum videant in illa imagine creata, sed quia ita per illam vident ipsam essentiam , ut ob excellentiam et subtilitatem illius visionis, illam etiam reflexe videant, participando perfectionem illam , qua Deus videndo se, videt scientiam , quam de se habet. Quicquid ergo sit, an species expressa sit cognita per seipsam, hoc non tollit, quin repraesentet rem, prout est in se, ergo ob hanc causam non oportuit excludere similitudinem formalem et expressam a beatis. Eo vel maxime, quia idem divus Thomas 4, contra Gentes, capite 11, declarat, verbum non cognosci proprie et ut quod, per cognitionem directam objecti, sed per reflexam.
7. Denique divus Thomas in 4, distinct. 49, qu. 2 art. 1, ad. 15, attingens distinctionem quamdam de triplici medio, similitudine, docet, in visione beata non inveniri medium , quod sit forma seu species, nec medium per modum, objecti proximi, in quo fiat visio sed inveniri medium sub quo fit visio, quod est lumen, verbum autem si visionem non numerat, quia solum agit de mediis, per quae ila fieri solet. Idem sumitur ex eodem divo Thoma 1; contra Gentes, cap. 53, lib. 3, cap. 49 et 51. Quodlibet 6, art. 1. Censeo igitur negari non posse quod D. Thomas docuerit , ubique Deum non videri de facto per speciem creatam impressam et ad hoc persuadendum dixerit, esse impossibile videri Deum per talem speciem: et hanc fuisse illius sententiam in dicto articulo secundo. Quod si alibi, ubi negat similitudinem objectivam, citat illum articulum est quasi per argumentum a fortiori, quia si impressa similitudo non suflicit ad videndum Deum, prout est in se, multo minus sufliciet objectiva. Unde potius dicerem, ubicumque D. Thomas docet non videri Deum per sumilitudinem , omnem similitudinem repraesentativam excludere praeter illam, quam vocamus expressam. Quia de hac non movet aliam quaestionem , praeter illam, an videatur Deus in se, postea vero supposita visione beata , quae non potest non formaliter repraesentare, quaerit modum vel principia ejus et sic excludit similitudinem creatam, per quam Deus uniatur intellectui per modum objecti in actu primo et hanc dicit esse impossibilem. Quod ejus discipuli intellicunt de impossibili simpliciter , quod implicat contradictionem. Et in hoc sensu sententiam hanc docent Capreolus 4, d. 49, quaest. 5; Sotus q. 2, art. 3; Cajetanus et Ferrarius, locis citatis, et reliqui Thomistae, idem sentit Durandus 4, d. 49, q. 2, n. 13; 4Egidius, Opusc. de Divina influentia in beatis, cap. 1; Marsilius in 3, q. 10, art. 3; Henricus Quodlb. 3, qu. 1, Quodlib. 4, quaest. 7 et in summa, art. 33, quaest. 2, inclinare videtur Paludanus, dicta dist. 49, q. 1, art. 2, licet potius de facto, quam de possibili loqui videatur.
8. Fundamentum hujus sententiae.— Fundamenta hujus sententiae multa sunt. Primum quia species intelligibilis, ut faciat videre rem, prout in se est, debet esse propria et perfecta similitudo ejus; repugnat autem dari hujusmodi similitudinem creatam divinae essentiae, quia non potest res finita esse perfecte similis rei infinitae, quia res infinita consistit in omni perfectione, forma autem finita est limitata ad certum perfectionis genus. Unde fieri potest illa deductio, quia ad repraesentandum objectum tantae perfectionis requiritur species proportionatae perfectionis, ergo ad perfectius objectum perfectior species, ergo repraesentatio cujuscumque finitae speciei semper habere potest objectum adaequatum proprium finitum, ergo non potest repraesentare objectum infinitum nisi sit infinita.
9. Secundo, quia Deus esse suum est et actus purissimus, species autem creata necessario esse debet valde materialis et composita, quia recipi debet in subjecto creato et proportionari illi, ergo non potest natura sua assimilari per se divino esse. Unde argumentor tertio, quia species intelligibilis esse debet vel immaterialior, vel aeque immaterialis, ac objectum repraesentatum, quia debet illud continere in esse repraesentativo, seu intelligibili et hac ratione non potest materialis species repraesentare angelum, prout in se est, sed nulla species creata potest esse tam immaterialis, sicut Deus, imo magis ab illo distat, quam species corporea ab angelo, ergo. Quarto species intelligibihs et objectum sunt ejusdem rationis saltem in esse repraesentativo, ut patet de albedine et de specie ejus, nam propter hanc causam potest species propriam cognitionem objecti generare, sed nulla res creata potest sub aliqua ratione esse ejusdem speciei cum Deo, seu (ut Cajetanus ait) non potest esse suum esse, etiam in esse repraesentativo, quia etiam ut sic est quid creatum, ergo.
10. Quinto argumentantur alii ex D. Thomae 3, contra Gentes, capite 49, quia talis species esset comprehensiva Dei. Probatur sequela, quia species procedit ab objecto naturalter, tanquam naturalis similitudo ejus, ergo repraesentat, quantum est de se, objectum adaequate, ergo comprehensive. Nec refert, si dicas hanc speciem procedere a Deo libere: tum quia libera emanatio videtur repugnare cum naturali repraesentatione, tum maxime, quia quamvis demus libere fieri a Deo, tamen necesse est, ut talis fiat, qualis esset si naturaliter procederet, ut possit naturaliter repraesentare. Sexto, talis species ex natura sua esset sufficiens principium ad beatificandum hominem, hoc autem videtur repugnare creaturae, quia nihil potest beatificare hominem, nisi Deus ipse. Adduntur denique alia leviora argumenta, quale est illud, quod species de se est indifferens ad repraesentandam rem praesentem vel absentem. Et illud, quod talis species, cum esset finita, posset ee connaturalis angelo, vel etiam posset esse substantia, quia non est verisimile aliquod accidens posse esse similius Deo, quam sit substantia. Alioqui illa species esset perfectior imago Dei, quam angelus, vel anima rationalis.
11. Vera conclusio. —Nihilominus dicendum censeo, posse Deum efficere speciem intelligibilem, per quam intellectus creatus possit illum clare videre. Ita opinantur omnes, qui tenent dari beatis nunc hujusmodi speciem, ut retuli capite praecedenti. Praesertim Scotus 4. dist. 49, qu. 11; Aureolus apud Capreolum ibi qu. 5; Richardus ibi art. 3, q. 1 et in 3, dist. 14, art. 1, quaest. 3. Ratio hujus assertionis est, quia nulla contradictionis implicatio, vel repugnanüia in hoc invenitur, quod ita ostendo. Quia vel hoc repugnat propter repraesentationem, seu similitudinem vel propter efficientiam : neutrum dici potest, neque radix repugnantiae hactenus inventa est, nec videtur facile excogitari posse; ergo ex nullo capite repugnat. Circa majorem propositionem divisi sunt Thomistae. Quidam enim ponunt totam repugnantiam in efficientia, quia existimant non repugnare qualitatem creatam esse formalem similitudinem, seu imaginem intentionalem Dei, prout in se est. Alii vero repugnantiam ponunt in similitudine. Probatur ergo prior pars de similitudine, quia de facto datur in beatis expressa similitudo Dei, quae est verbum, ut capite praecedenti ostensum est. Ergo ex parte similitudinis non potest repugnare species impressa.
12. Responsio. — Refellitur. — Respondent aliqui, in hoc esse majorem repugnantiam in specie intelligibili quam in verbo, vel actu, quia si species intelligibilis repraesentaret objectum, deberet repraesentare adaequate, atque adeo comprehensive, quia manaret immediate ab illo: actus autem, seu verbum non est necesse, ut adaequate repraesentet, quia manat immediate a potentia et lumine. Sed haec ratio nullius momenti est, quia imprimis haec species non manaret ab objecto, ut ab agente naturali, sed ut ab agente libero, ergo non oportet esse adaequatum objecto, sed actui, propter quem datur, juxta sapientem dispositionem liberi agentis infundentis illam. Exemplum evidens supra positum est de specie infusa inferiori angelo ad videndum superiorem, quam non oportet esse comprehensivam, quia Deus qui illam infundit, dat illam. proportionatam virtuti intelligentis. Unde talis species naturaliter repraesentat objectum, quamvis libere procedat ab agente, quid enim repugnat naturalem si- militudinem, cujuscumque ordinis vel similitudinis sit, libere ab agente imprimi vel fieri? Nam imago facta ab artifice repraesentat naturaliter, seu per naturalem similitudinem, licet libere facta sit.
13. Effugium. — Enervatur. — Respondent vero aliqui ad exemplum adductum speciem superioris angeli existentem in inferiori de se esse comprehensivam objecti, licet angelus habens illam non possit illa uti secundum totam repraesentationem ejus, ex defectu virtutis suae. At hoc sine fundamento dictum est, nam species datur commensurata virtuti intelligendi et actui, al quem ordinatur, ergo non est, cur angelo inferioris virtutis detur species sufficiens ad actum impossibilem tal virtuti. Item cur magis repugnat, dari speciem repraesentantem naturaliter et non comprehensive, quam dari actum, visionem seu verbum eodem modo repraesentans objectum, prout in se est et non comprehensive? Nam ex parte agentis non potest assignari repugnantia, ut dictum est. Quinimo quamvis objectum imprimens speciem naturaliter ageret, non esset necessarium ut imprimeret illam adaequatam et comprehensivam, sed juxta recipientis capacitatem seu dispositionem, nam actio agentis saepe limitatur ac definitur ex dispositione recipientis et objecta etiam sensibilia fortius et efficacius imprimunt speciem in potentiam melius dispositam, igitur ex hac parte nulla est repugnantia.
14. Alia evasio.— Unde tandem aliqui negant, dari posse qualitatem repraesentantem Deum, prout est in se. Et consequenter negant visionem beatificam esse hujusmodi similitudinem, nec talem similitudinem expressam esse necessariam ad cognoscendum. Sed contra hos imprimis faciunt omnia, quibus supra probavimus dari verbum in beatis et de ratione notitiae seu cognitionis esse, ut repraesentet. Deinde insto interrogando, de qua similitudine loquantur, an de propria similitudine pertinente ad propriam relationem , quae fundatur in unitate ejusdem formae vel de similitudine repraesentationis quae magis pertinet ad relationem mensurati et mensurae. Si de priori sermo sii, verum est inveniri non posse in re creata respectu Dei, unde tam repugnat speciei impressae, quam expressae. Imo in universum falsum est, vel speciem intelligibilem , vel verbum aut actum cognoscendi esse hoc modo similitudinem objecti, ut per se notum est, quia species, quas habet unus angelus de aliis, non conveniunt cum illis in formali natura, ut possint cum illis habere relationem similitudinis in unitate fun- datam, idemque fere est de omnibus aliis speciebus intentionalibus, ut statim dicemus. Si vero sit sermo de similitudine posteriori, scilicet solius repraesentationis , falsum est non reperiri hanc in actu cognoscendi multo magis, quam in specie, ut supra probatum est. Et sine ulla causa diceremus, necessarium esse, ut species impressa repraesentet effective, nisi in ipsa expressar epraesentatura esset formaliter, quia et ipsa species non est nisi propter actum et non aliunde colligimus hanc repraesentationem nisi ex his quae in ipsis actibus cognoscendi experimur. Quod recte explicavit Anselmus in Monologio, cap. 31, dicens: Cum cogito notum mihi bominem absentem, formatur acies cogitationis mec in talem imaginem ejus, qualem illam per viswn oculorum in memoriam attraai, qua imago in cognitione verbum est. Ex similitudine ergo repraesentativa actualis cognitionis intelligimus speciem impressam suo modo esse imaginem: Ergo ex hoc capite non potest repugnantia assignari.
15. Responsum Soti. — BRefutatur. — Venio ad aliud membrum de efficientia. Nam imprimis Sotus supra docet, quamvis dari possit similitudo, quae formaliter beatificet, non tamen quae effective: quia similitudo effectiva essedebet immaterialior objecto, non tamen id necesse est dicere de similitudine expressa seu forma beatificante. Sed hoc mere gratis dictum est. Primo, quia nulla ratio est, ob quam similitudo impressa debeat esse immaterialior quam expressa : quia tota perfectio et ratio similitudinis impressae est propter expressam, ergo satis est, quod sit illi proportionata. item, cur magis species impressa debet superare vel adeequare objectum in immaterialitate, quam expressa, cum non minus repraesentet objectum verbum ipsum quam species? Deinde simpliciter falsum est, speciem intentionalem necessario esse debere immateriahiorem in entitate sua quam objectum, ut manifeste constat in specie, quam inferior angelus habet de superiori, per quam illum intuitive et quidditative cognoscit, prout in se est, et tamen illa species non est immaterialior objecto suo. Quod probatur, quia species illa recipitur in angelo inferiori, ergo commensuratur ei in subtilitate et immaterialitate, quia quod recipitur, ad modum recipientis recipitur et proprietas est accommodata naturae, cui inest, sed angelus inferior non est immaterialior superiori, imo est imperfectior, ergo. Quocirca, quamvis respectu materialium objectorum species intelligibilis semper sit immaterialior, quia talia objecta in se solum sunt intelligibilia in potentia et per species fiunt intelligibilia in actu: respectu tamen objectorum spiritualium quae ex se sunt actu intelhgibilia, non oportet species intelhgibiles esse immaterialiores, quia non dantur ad elevandum objecta ad superiorem ordinem, sed solum ut suppleant vicem illorum vel reddant illa accommodata personis intelligentibus.
16. Torres alia responsio.—Non admittitur. —Aliter respondet Torres, 1 p., qu. 39, art. 4, circa finem. Sicut dari potest qualitas creata sanctificans hominem formaliter, nontamen effective, quia hoc est proprium Dei, ita posse dari qualitatem beatificantem hominem formahter, non tamen effective, efficientia propria et connaturali, de hac enim est sermo. Et hinc concludit, posse dari similitudinem formalem Dei, non tamen impressam, quia illa tantum beatificat formaliter, haec autem beatificaret effective. Sed haec responsio imprimis non ostendit rationem repugnantiae, neque exemplum, quod adducit, est ad rem. Si enim aliquid valeret, etiam probaret non posse dari lumen gloriae, quod sit principium connaturale efficiens visionem beatam, quia non potest dari simile principium efficiens gratiam sanctificatam. Et idem argumentum fieri potest de actu et habitu charitatis, qui suo modo sanctificant et beatificant. Differentia ergo solum est, quod respectu actus secundi, qui ex natura sua pendet effective a potentia creata, potest dari aliquod principium connaturale per modum actus primi. At vero respectu ipsiusmet actus primi per se infusi non datur aliud principium, quia neque est alius actus prior illo, a quo manet, neque etiam potest fieri a suo simili, quia nullus habitus est effectivus alterius habitus similis, nec denique fieri potest per actus ab ipso manantes, ut latius in materia de Gratia tractatur. Denique retorqueri potest argumentum, quia eo modo, quo sanctificatio nostra fieri potest per actus secundos, dari potest principium creatum efficiens nostram sanctificationem.
17. Evasio Ferrarii. — Aliter vero respondet Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 53, dicens, posse quidem dari qualitatem creatam quae sit formalis similitudo Dei, tamen necessarium esse ut hujusmodi similitudo immediate procedat ab ipsa essentia Dei, quia nulla res creata potest conferre propriam similitudinem Dei, nisi Deus ipsc. Et ideo potest dari species expressa Dei, manans ab ipsamet essentia Dei unita per modum speciei, non tamen manans ab specie creata. Quod si dicas, etiam speciem creatam esse immediate a Deo. Respondet non satis esse, quia illa posita oporteret speciem expressam non esse immediate a Deo, sed ab hac specie creata: et haec, inquit, est repugnantia.
18. Rejicitur.—Sed si quis recte consideret, haec solum est petitio principii et repetitio quaedam propriae assertionis, quia in eo, quod sumitur,ut impossibile, nec ostenditur, nec potest ostendi aliqua ratio repugnantiae. Quia si non repugnat, dari creatam similitudinem Dei ex parte formalis repraesentationis seu assimulationis, cur repugnabit hujusmodi similitudinem immediate procedere ab alia sibi proportionata et ejusdem ordinis, tanquam a principio proximo cum concursu proportionato Dei et aliorum principiorum. Respondet Ferrarius ex specie impressa et expressa compleri perfectam repraesentationem et ideo non posse utramque simul esse creatam. Sed hoc frivolum est. Quia illae species non componunt unam formam vel repraesentationem, sed sunt diversarum rationum una in habitu seu actu primo, altera in actu secundo et ideo ex utraque non sit una perfectior repraesentatio, quae excedat repraesentationem solius speciei expressae intensive (ut ita dicam). Nulla ergo est illa repugnantia, neque, ut existimo, assignari potest. Et ideo divus Thomas nunquam illam posuit in efficientia neque in emanatione unius similitudinis ab alia, sed in hoc quod non potest dari qualitas creata, quae sit propria similitudo Dei. Unde generaliter contra hanc sententiam sic possumus concludere, quia visio, lumen et species servant inter se proportionem, ergo sicut datur lumen superioris ordinis, quod ex parte potentiae potest esse principium visionis, ita potest dari species quae ex parte objecti sit principium ejusdem visionis ejusdem ordinis cum illa et commensurata illi.
19. Ad argumenta. — Praeterea ex argumentorum solutionibus clarius constabit nullam in hoc negotio esse repugnantiam. Ad primum de infinitate Dei respondetur, sicut potest dari lumen et visio Dei infiniti, non tamen infinite visi, ita posse dari speciem ad videndum Deum infinitum, non tamen infinite et ideo non esse necessarium ut talis species sit infinita magis quam visio vel lumen: nam haec tria servant inter se proportionem. Neque ex deductione ibi facta colligitur infinitas, nisi tantum secundum quid et objectiva, vel ad summum quod talis species sit altioris ordinis, sicut dictum est de visione et dicetur de lumine.
20. Ad secundum respondetur, rem, quae est suum esse per essentiam, repraesentari posse per formam, quae in ratione entis non habeat essentialiter existere : aliud enim est esse suum esse; aliud repraesentare, ut patet aperte in ipsa visione beata, quae non essentialiter existit et tamen repraesentat eum, qui essentialiter existit. Ad tertium cum infertur, quod talis species esset immaterialior Deo, negatur consequentia, quia sufficere posset species ordinis divini, talem autem dari non esset inconveniens, sicut non est hoc inconveniens in visione et lumine : nam satis est, quod species sit ejusdem ordinis et immaterialitatis , cujus est lumen et visio, quia (ut dixi) illis debet proportionari. Et sic respondetur ad exemplum ibi adductum de specie materiali, quae non potest repraesentare angelum. Nam si quid valeret, eodem modo procederet de actu et lumine, quia per actum materialem non potest videri angelus, prout in se est et tamen minus videtur distare in perfectione actus materialis ab angelo, quam actus creatus a Deo. Sicut ergo hic respondemus, magis distare in perfectione entis, non tamen in latitudine objecti et actus seu potentiae, quia objectum spirituale omnino est extra latitudinem potentiarum et actum materialium, non vero extra latitudinem objecti potentiae creatae spiritualis et actum ejus, ita cum proportione dicendum est de specie intelligibili, quia haec commensuratur actui et potentiae et respicit idem objectum.
21. Ad quartum negatur, speciem et objectum esse ejusdem rationis specificae , vel univoce in aliquo esse reali , sed tantum convenire in virtute agendi, quatenus species datur, ut loco objecti efficiat et in ratione repraesentandi, quatenus repraesentat rem , prout est: ostensum est autem, ex hoc capite non repugnare dari speciem Dei. Ad quintum de comprehensione negatur sequela, de qua jam satis dictum est. Ad sextum, jam ostendi, nulIum esse inconveniens, quod detur homini aliquod principium creatum beatificans illum effective, quamvis solus Deus beatificet objective et effective, etiam ut primus auctor et praeeipua causa boatitudinis.
22. Reliqua argumenta nulltus momenti sunt : nam licet in objectis, quae non includunt essentialiter existentiam, species, quae est principium cognoscendi illa quidditative, abstrahat a praesentia et absentia, seu cognitione abstractiva et intuitiva : tamen in specie Dei non esset hoc necessarium, quia existere est de essentia Dei et ideo talis species necessario esset principium visionis intuitivae. Nec sequitur, quod possit esse connaturalis angelo, quia licet esset finitae perfectionis, tamen esset altioris ordinis, sicut dictum est de visione et Iumine. Et ideo etiam non sequitur, posse talem speciem esse substantiam. Quin potius nec respectu objecti creati sequitur, quod una substantia possit esse species ad repraesentandam alteram, ut constat ex materia de angelis. Denique non sequitur, talem speciem esse perfectius ad imaginem Dei, quam animam rationalem, vel angelum , quia haec ratio imaginis attenditur secundum formalem et essentialem convenientiam in forma , seu natura, anima autem et angelus conveniunt cum Deo in gradu substantiae intellectualis, quam convenientiam non haberet illa species, sed solam vim effectivam repraesentandi intentionaliter. Nulla est ergo sufliciens ratio, quae ostendat hanc implicationem contradictionis, cum omnes adductae facile solvantur. Et eodem modo solvi possunt aliae quae circumferuntur , quia omnes possunt applicari ad lumen et visionem et in eis deficere invenientur.