On this page
Caput 16
Caput 16
An de absoluta potentia possit videri deus sine lumine gloriae
1. Prima opinio.— Haec quaestio breviter hoc loco tractanda, ne ad defendendam saniorem doctrinam praecedenti capite declarantam, putetur necessaria opinio eorum, qui dixerunt, esse adeo necessarium lumen gloriae, ut etiam de potentia absoluta non possit intellectus elevari ad videndum Deum sine tah tunine Quod docuit Cajetanus, 1 D. q. 12, art. 5. Ferrarius 2, contra Gentes, c. 54. Sotus, to q. 2, art. 4. Fandamentum eorum fuisse videtur, quia non potest aliquis videre Deum, nisi ipse efficiat visionem beatam, non potest autem effticere ipse, nisi recipiat principium agendi, quod est lumen gloriae : vel quamvis demus sine illo posse aliquo modo efticere, ad summum illud esset instrumentaliter ; ille autem modus agendi non satis est ad actum vitalem, de cujus ratione est, ut procedat a principio formali intrinseco et proportionato.
2. Rejicitur fundamentum. — Sed hoc fundamentum ex hactenus tractatis constat esse inefficax, quia ostensum est, etiam nunc de facto lumen gloriae non esse totale principium efficiendi visionem beatam. Item constat, visionem illam non habere, quod sit actus vitalis ex concursu luminis, sed ex influxu ipsius animae et intellectus. Denique etiam est ostensum, hunc influxum, prout est ab intellectu, etiam nunc de facto esse supra vires naturales ejus, atque adeo esse ab illo, ut a vitali instrumento elevato divina virtute, ac modo illo accommodato, idque satis esse ad rationem actus vitalis.
3. Secunda opinio. — Secunda ergo sententia distinguit de lumine gloriae, vel per modum habitus permanentis, vel per modum dispositionis transeuntis, dicitque, ad efficiendam visionem omnino necessariam esse aliquam qualitatem, quae sit per modum actus primi distincti a visione, et secundum potentiam ordinariam illam qualitatem debere esse lumen gloriae permanens per modum habitus: de potentia vero absoluta sufficere vel permanentem, vel transeuntem qualitatem, alterutram vero istarum necessariam esse. Haec videtur esse opinio Capreoli 4, d. 49, q. 4, ad. 3et 4, contra secundam conclusionem, et citat D. Thomam 22, q. 175, art. 7, ad 2, q. 2, de Veritate, art. 9 et q. 13, art. 2
4. Impugnatur. — Sed haec sententia vel coincidit cum praecedenti, vel est improbabilior illa. Nam illa distinctio quahitatis permanentis, vel transeuntis, sicut datur de lumine, ita potest dari de visione, nam etiam haec potest esse permanens, ut est in beatis et transiens, ut multi censent fuisse in D. Paulo. Si ergo sit sermo de visione permanente, qualis est beatifica, non potest ad illam requiri lumen, quin illud debeat esse permanens, quia idem lumen requiritur ad conservandam et efficiendam visionem. Si autem sit sermo de visione transeunte, ad illam sufficit lumen etiam transiens, nec potest requiri lumen permanens, etiam de potentia ordinaria. Rursus sicut visio durans multum, vel parum, non differt specie, ita etiam illa duo lumina non possunt specie distingui, si consequenter loquamur. Quia in hoc praecise distinguuntur, quod alterum permanenter, alterum transeunter datur, nam in aliis omnibus conveniunt, nimirum in objecto et in actu et in modo attingendi Deum, illa vero differentia non magis est intrinseca et essentialis in lumine, quam in visione et ratio utriusque est, quia non oritur ex intrin- seca natura talis luminis, nam illud, quod ad breve tempus datur, solum per voluntatem extrinseci agentis hoc habet, nam sicut durat per diem, posset durare per totam aeternitatem, quia de se incorruptibile est, non enim habet contrarium, nec causam aliquam, per cujus actionem expelli possit, nec etiam habet causam in se mutabilem, sed tantum libere agentem, quam etiam habet lumen permanens : est ergo illa differentia accidentalis in lumine: sicut in visione ipsa. Ergo necesse est, ut haec opinio coincidat cum priori, nam juxta illam ad visionem requiritur de potentia absoluta lumen tantum durans , quantum durat visio et non amplius, unde non potest habere aliud fundamentum.
5. Vera opinio. — Quapropter mihi probabilius est, Iumen gloriae non esse necessarium de potentia absoluta ad videndum Deum. Hanc sententiam tenet Paludanus 4, d. 49, qu. 1, art. 3, Argentina, quaest. 2, Major, quaest. 4 et moderni Thomistae, nec D. Thomas aliud unquam significavit, sed locutus est de potentia ordinaria , seu secundum connaturalem modum agendi. Probaturque primo ex dictis, quia contraria sententia non habet fundamentum, quo vel probabiliter ostendat implicationem contradictionis. Secundo, quia ostendi, lumen solum requiri, ut suppleat efficientiam, quae deest intellectui, sed hanc efficientiam potest Deus per se ipsum supplere, quia non est illa, quae praecise requiritur ad actum vitae et effectionem quasi formalem ejus, nam haec est illa, quae est per intrinsecum conatum et attentionem intellectus, quae semper manebit sive Deus per se ipsum, sive per lumen suppleat efficientiam, quae deest intellectui. Ex qua ratione colligitur, necessarium esse vel lumen vel majus quoddam auxilium Dei, quod suppleat efficientiam luminis. Quod etiam docent Scotus, loco citato, imo Durandus cui solet contrarium sine causa tribui.
6. Tertio, id probari potest, quia de facto actus fidei et charitatis interdum fit ex speciali auxilio sine efficientia habitus, quod auxilium non est qualitas distincta ab ipsomet actu, sed est ipsamet actio specialiori modo a Deo procedens. Assumptum patet in actibus, quibts disponimur ad habitus recipiendos, juxta sententiam, quam nos sequimur et probabiliorem reputamus. Unde Sotus supra non potuit aliter solvere hoc argumentum, nisi negando, actum fidei et charitatis esse supernaturalem quoad substantiam, quod de visione affirmat, sed illud etiam est plane falsum, nec fere est major ratio de charitate, quam de visione.
7. Objectio. — Responsum. — Dices. Si in via interdum fiunt hi actus sine concursu habituum, cur etiam quando primo infunditur Iumen, non ita fiet visio in Patria? Respondetur, quia in via proceditur ab imperfecto ad perfectum et ideo homo, qui caret habitibus est capax dispositionis, ideoque praeparari debet et disponi, ut obtineat habitus: non potest autem disponi per actum procedentem ab ipso habitu, quia talis dispositio omnino supponitur et ratione illius infunditur habitus. At vero in Patria, homo supponitur dispositus per gratiam et merita et a principio efficit illam visionem connaturali et perfecto modo, neque ad lumen recipiendum disponitur per visionem ipsam. Ex quo potest obiter sumi argumentum contra eos, qui dicunt primum actum, qui est dispositio ad habitum, procedere ab illo effective, sic enim dicere possent vel etiam deberent, visionem esse dispositionem ad lumen, licet ab illo procedat.