On this page
Caput 17
Caput 17
An visio dei sit connaturalis intellectui lumine gloriae informato
1. Duplici modo dicitur actio naturalis. — Quoniam ratio ponendi lumen gloriae praecipue sumpta videtur ex connaturalitate actionis et modi operandi, ideo principium hoc amplius declarare necesse est, simulque aliam proprietatem illius visionis exponemus. Duobus enim modis dici potest actio naturalis. Uno modo, quatenus naturalis actio distinguitur a supernaturali : altero modo, quatenus distinguitur a libera et idem est, quod necessaria actio et de utroque sensu dicendum est breviter.
9. Cajetani opinio. —Circa priorem partem Thomistae dissentiunt inter se, Cajetanus, 1 p., quaest. 12, art. 5, dicit intellectui illuminato non esse supernaturale, sed naturale videre Deum, atque idem fere docet Ferrarius 3, contra Gentes, cap. 54. Addit vero limitationem nimirum esse naturalem intellectui non simpliciter, sed quatenus informato lumine, sicut aquae simpliciter non est naturale calefacere, tamen aquae calidae, ut informatae calore, naturale est calefacere. Et ratio est, quia intellectus ut illuminatus jam habet principium connaturale illius actionis : nam lumen est principium connaturale visionis beatificae. Confirmatur, nam praecipua ratio ponendi lu- men est, ut actus sit connaturalis operanti.
3. Fera assertio. — Nihilominus Sotus in 4. d. 49., q. 2, art. 4. negat visionem esse dicendam naturalem etiam respectu beati habentis lumen gloriae, quia illa visio in se et absolute est supernaturalis. Scotus etiam et Durandus citati, cap. 15., inconveniens reputant, quod illa visio sit naturalis intellectui, qualibet in eo supposita perfectione per modum actus primi, ipsi enim ex hoc principio impugnant lumen gloriae, quia non potest intellectus cum lumine habere magis connaturalem ordinem ad visionem, quam secundum se. Sed licet in hoc faveant huic sententiae, in alio favent priori, in eo scilicet, quod posito lumine existimant sequi, actum debere esse naturalem, licet hoc reputent inconveniens.
4. Verumtamen resolutio facilis est ex his, quae diximus, et ideo breviter respondetur, aliud esse loqui de illa visione absolute et secundum se, aliud respective seu comparative. Priori modo constat ex dictis, visionem illam esse absolute supernaturalem actum, sive fiat per lumen, sive non, quia est talis ex vi suae est substantiae et naturae, quam semper obtinet eamdem. Item quia semper est talis, ut nulli substantiae creatae possit esse connaturalis et hoc est esse simpliciter et absolute supernaturalem. Posteriori autem modo potest illa visio comparari vel ad lumen, vel ad intellectum, vel ad totum compositum, scilicet intellectum informatum lumine, vel simpliciter ad hominem, vel angelum. Respectu luminis connaturalis est visio, ut patet ex dictis, et hoc probant fundamenta primae sententiae. hespectu vero intellectus semper est visio supernaturalis, etiam si in illo supponatur lumen et sive comparatio fiat ad intellectum ut principium agens, sive ut recipiens. Primum patet, quia dictum est, intellectum , etiam quando cum lumine concurrit , operari ultra naturalem virtutem, per potentiam obedientialem activam et instrumentum Dei, in quo differt haec actio a calefactione procedente ab aqua calida, quia tota est a calore, ut principio connaturali. Secundo probatur ex parte principii passivi, nam (ut dictum est) visio fit et educitur de sola potentia obedientiali intellectus. At vero si comparatio fiat cum toto composito: vix potest simpliciter responderi , sed sub distinctione : nam illud compositum mixtum est, seu constans ex re naturali et supernaturali. Placet tamen modus respondendi Cajetani , quod ratione luminis ille actus dicatur connaturalis, quia lumen est veluti ultima forma consti- tuens intellectum in actu primo et ratione illius formae debitum est, ipsi intellectui, ut elevetur ad modum agendi et recipiendi necessarium ad hujusmodi actum et ideo intellectul sic elevato simpliciter est connaturalis ille actus. Homini autem vel angelo simpliciter est dicendus supernaturalis, quia comparatur ad substantiam, cui absolute est supernaturalis, quia est supra omne debitum illius.
5. Circa posteriorem sensum, ille actus intellectus dicitur naturalis, qui non pendet a voIuntate, vel quoad specificationem, vel quoad exercitium, sed naturaliter manat, positis principiis ejus. Et quidem de specificatione nulla potest esse quaestio; nam cum ille actus sit clarus et evidens, non potest aliter esse quam sit, unde clarum est in illo esse necessitatem quoad specificationem. Tamen de necessitate quoad exercitium videtur esse posse aliqua ratio dubitandi. Quia intellectus natura sua pendet a voluntate in agendo, saltem quoad applicationem et exercitium, sed in illa visione nulla intercedit specialis ratio, ob quam hic naturalis ordo mutetur, ergo. Confirmatur, quia intellectus non concurrit ad illum actum per facultatem naturalem, ut naturalis est, ergo ex parte intellectus et naturae ejus, non potest actus ille habere necessitatem: nec vero ex parte Dei, qui est principale agens elevans intellectum, quia Deus secundum se libere agit, et quando elevat causam secundam ad agendum, accommodat se naturae ejus.
6. Assertio D. Thomae. — Nihilominus dicendum est, illam visionem esse naturalem, id est, necessariam, etiam quoad exercitium. Sumitur ex D. Thoma, 1 part., quaest. 10, artic. 5, ad 1, ubi ait illam visionem mensurari aeternitate participata, quia est immutabilis ab intrinseco. Quod ibi Cajetanus et omnes Thomistae sequuntur, et in 1, 2, quaest. 5, art. 4. Nec dissentiunt alii theologi, qui communiter docent visionem illam mensurari vel aeternitate, vel aevo. Est etiam valde consentaneum illi visioni, ut beatitudo perfecta est, quia beatitudo perfecta debet esse immutabilis. Potestque a fortiori suaderi ex voluntate, quia charitate informata necessario amat Deum clare visum, ergo multo magis intellectusinformatus lumine necessitatur ad videndum. Probatur consequentia, quia non minori impetu naturae fertur intellectus in objectum et finem suum quam voIuntas in suum, et alioqui intellectus non est potentia formaliter libera sicut voluntas.
7. Secundo sic potest declarari, quia intellectus in primo actu suo non pendet a volun- tate, quia voluntas necessario supponit objectum cognitum et ideo primus actus intellectus semper est naturalis, vel per se, si talis actus ex natura sua et per se sit primus, vel ex accidenti, si tantum per accidens hic et nunc sit primus. At vero illa visio, per se et natura sua, est in suo ordine primus actus, et ideo cum primum elicitur, non potest pendere ab applicatione voluntatis, volentis videre DEUM, quia illa visio per se nihil supponit, quod excitet voluntatem ad hujusmodi actum; ergo signum est intellectum informatum lumine, ex se, esse determinatum ad talem actum, et ideo non pendere ex applicatione voluntatis. Exemplum item esse potest in angelo cognoscente se ipsum; namquiaille actus, natura sua, est primus in illo ordine, est etiam quasi fundamentum omnium aliorum, imo etiam omnium actuum voluntatis angelicae, et ideo est ab intrinseco necessarius et independens a voluntate angeli, ut est communuior opinio in prima parte, quaest. 58. Ad eumdem ergo modum comparatur visio Dei ad beatos seu ad gratiam perfecto modo operantem.
8. Unde etiam potest ultimo declarari, quia lumen intellectuale naturaliter determinatur ad suum primarium et connaturale objectum et maxime proprium, et ideo quilibet angelus naturaliter intuetur se et DEUS primario ac per se necessario videt se ipsum, lumen autem gloriae habet pro objecto maxime connaturali, et primario essentiam Dei, naturaliter ergo determinatur ad visionem ejus, et in hoc assimilatur lumini divino per essentiam, cujus est altissima participatio. Ex quibus expedita est ratio dubitandi, quia neque omnis actus intellectus pendet ab applicatione voluntatis, neque necesse est ut Deus elevet intellectum ad hunc actum cum dependentia a voluntate, sed juxta exigentiam et naturam talis luminis, quod in hoc multum differt a lumine fidei, quod est obscurum et a pia affectione pendens.