Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Unde proxime oriatur inaequalitas visionis in beatis

CAPUT XXI. UNDE PROXIME ORIATUR INAEQUALITAS VISIONIS IN BEATIS.

1. Duo nobis explicanda supersunt. Unum est, in quo posita sit haec inaequalitas visionum, alterum est, quae sit proxima ratio ejus. Primum longiorem disputationem requirit : secundum autem breviter expediri potest, et ideo in hoc capite illud expediemus , postea de alio dicere aggrediemur. Loquimur autem de ratione proxima , quam physicam etiam appellare possumus ; nam remota et moralis ratio est diversitas meritorum , et remotior est gratia et vocatio Dei et remotissima , et quasi primaria dici potest divina praedestinatio.

2. Sed de his non est hic dicendi locus. Agimus ergo de causa propria et physica, nam visio effectus quidam realis est, et inaequalitas ejus in ipsamet reali, ac physica perfectione intercedit ; ergo oportet, ut causa illius inaequalitatis ex causa proximaillius visionis oriatur, nam inaequalitas effectus ex causae inaequalitate oritur, maxime , ubi causa proxima non impediri potest.

3. Prima sententia. — Haec autem quaestio locum non habet in opinione eorum , qui dicunt visionem non fieri effective a vidente, sed a solo Deo infundi; nam tunc necessario dicendum est, inaequalitatem esse ex voluntate Dei volentis infundere uni majorem visionem, quam alteri, vel sine alia dispositione proxima praeter merita praecedentia, ut sentit Durandus in 4, dist. 49, q. 2, vel ad summum disponendo potentiam per intensius lumen, ut dixerunt Nominales. Et eadem ratione non habet locum quaestio in opinione Soti et aliorum , qui dixerunt totam activitatem esse a lumine; nam tunc etiam necesse est ab eodem esse inaequalitatem, sicut respondet Soto, utens exemplo aquae calidae, quod non est ad rem, ut supra dixi. Hae vero opiniones nituntur falsis fundamentis, ut supra ostensum est. Nos ergo supponimus intellectum et lumen et objectum effective concurrere ad illam visionem. Et ideo inquirimus, ex quo illorum oriatur, ut una visio sit perfectior alia, an ex omnibus illis, vel ex quolibet illorum, vel ex altero tantum. Et quoniam certum est , inaqualitatem lumi- visionem posse interdum provenire ex inaequanis posse ad hoc sufficere, si ex parte intellectuum sit aequalitas, quia species vel objectum ratione speciei accommodatur potentiae, ut dicemus, ideo tota quaestio ad hoc fere reducitur an inaequalitas intellectuum in naturali perfectione conferat aliquid ad visionis inaequaHtatem, caeteris paribus. ?

3. Prima ergo sententia est, perfectiorem Ii intellectu, etiam si in lumine glorise sit aequalitas. Ita sentit Scotus 3, dist. 12, q. 3, et - in 4, dist. 50, q. 6; Richardus, dist. 49, art. 9, qu. 8; Major, qu. 10; Durandus in 3, dist. 14, q. et Paludanus ibi, supplem.; Gabriel in 4, d. 49. qu. 2, art. 3; Cajetanus 3, q. 10, art. 4, qui in eamdem sententiam adducit D. Thomas ibi ad 2. Fundamentum est, quia utrumque principium habet activitatem circa visionem; ergo ex quocumque crescat activitas , crescet effectus . sed posita majori perfectione in quocumque principio erit magis activum, ergo satis est illud, ut erescat effectus. Confirmatur primo , quia quando totalis causa coalescit ex multis partialibus, aucta quacumque illarum, est causa totalis major, unde potest efticere majorem effectum, sed ita se habent illa principia in praesenti. Neque obstabit, etiam si intellectus dicatur esse causa instrumentaria, quia etiam solet crescere effectus ex perfectione instrumenti, ut artifex instrumento melius apto melius operatur, et idem oculus cum meliore specie melius videt. Confirmatur secundo, quia in via melior intellectus cum aequali auxilio, seu lumine fidei, melius operatur, etiam si actus fidei supernaturalis sit, ergo similiter in patria. D

4. Assertio. — Nihilominus assero, proximam causam et radicem inaequalitatis in visione positam esse in lumine gloriae. Itaque qui habuerit perfectius lumen, perfectius videbit, etiam si habeat intellectum minus perfectum. Ita D. Thomas, 1 p., q. 12, art. 6, in corpore, et ad 3, ubi ait: Attendendam esse diversam visionem secundum diversam facultatem intellectus, non naturalem, sed gloriosum. Idem tenet Ferrarius 3, contra Gentes, c. 55 et 58; Sotus in 4, d. 49, q. 3, art. 2; Medina 1-2, q. 3, art. 2; et recentiores Thomistae. Item Henricus, quodl. 12, q. 6, qui addit, quod licet perfectior intellectus non juvet ad perfectius videndum , juvat tamen ad empeditius. Quo verbo nescio quid significet , quia non potest dici actio fieri expeditius, nisi quia fit velocius, vel quia fit minori resistentia et difficultate : neutrum autem habet locum in visione, quia et a quocumque intellectu etiam imperfecto fit in instanti, et non habet contrarium, neque impedimentum in ea elicienda esse potest.

5. Responsum.— Enervatur. — Hac ergo limitatione omissa probatur assertio primo a posteriori, ratione theologica, quia qui habuerint aequalia merita, habent aequale lumen gloriae et si in intellectu sint inaequales, ergo elicient aequalem visionem, alio qui existentibus aequalibus meritis esset inaequalis visio, quod est absurdum , ergo melior intellectus cum aequali lumine non videt melius. Respondent aliqui, non esse inconveniens, ut qui habet aequalia merita perfectius videat ex perfectione et activitate sibi connaturali, quia gratia non destruit naturam, sed perficit ; si ergo natura cooperetur gratiae, nihil impedit quominus ex hac parte aliquam majorem perfectionem habeat in ipsa visione, ultra illam, quae debetur ex meritis. Sed haec responsio est parum consona principiis fidei, quia visio beatifica datur, ut merces filiorum Dei, et ideo fieri non potest ut aliquis absque pluribus meritis et majori gratia, perfectius videat. Item quia nihil perfectionis potest esse in illa visione quod non oriatur ex divina gratia, juxta id : Gratia Doai vita eeterna.

6. Alia evasio. — Rejicitur. — Secundo responderi potest, illos, qui sunt inaequales in perfectione naturae, aequales vero in meritis habere aequale lumen, tamen ne inaequaliter videant Deum, continere concursum suum et non relinquere intellectum, ut cum illo lumine quantum potest operetur , sed quantum est meritis proportionatum. Sed haec est fuga contra rationem, quia hoc ipso, quod causa secunda habet principium sufficiens ad aliquam operationem, vel ad tantam perfectionem ejus, est illi debitus concursus ad talem operationem, etiam si nulla merita intercedant , praesertim si homo non demeruit privari illo concursu, quod de beatis dici non potest. Item, quia illud esset perpetuum miraculum. Item, quia ex parte Dei est incredibile fieri, ut beatus non amet ipsum, quantum potest , ergo idem est de visione.

7. Tertia responsio. — Non admittitur. — Tertio, negari posset in eo casu dari aequalia lumina habentibus aequalia merita, sed dari in ea proportione, quae sufficiat, ut habeant aequales visiones. Quia proprium praemium meritorum est visio, lumen vero datur ut principium seu conditio necessaria ad visionem et ideo non tantum luminis uniquique datur, quantum visionis meruit, sed quantum est illi ne- cessarium ad eliciendam visionem proportionatam meritis. Haec responsio habet minora incommoda, videtur tamen mihi parum consentanea Concilio Viennensi dicenti, per Iumen gloriae elevari intellectum ad videndum. Nam hinc recte infertur ad melius videndum esse elevandum per melius lumen. Praeterea sequeretur, habitum charitatis infundi minus perfectum ei, qui habet perfectiorem naturam cum meritis aequalibus, ne magis amet in actu secundo. Quia si perfectior intellectus cum aequali Iumine perfectius videt, etiam perfecUuor voluntas cum aequali charitatis habitu perfectius amabit : illud autem consequens incredibile est, quia ex illo ulterius sequitur, etiam habitum gratiae esse minus perfectum, et intensum in habente aequalia merita, si habeat perfectiorem naturam ; nam gratia et charitas servant proportionem in perfectione et revera est eadem ratio de lumine, nam haec tria sibi respondent, sicut essentia animae, intellectus et voluntas. Tandem negari non potest, quin ipsummet lumen sit magna perfectio animae, nulla autem ratio ponitur, ut qui aqualiter meruit, minorem decorem, ac perfectionem supernaturalem accipiat, solum quia majori pollet ingenio, est ergo haec ratio a posteriori satis efficax.

8. Physica ratio. —Secunda vero et physica ratio est, quia ut dixi, intellectus non concurrit ad visionem virtute naturali, ut naturalis est, sed ut elevatus per ipsummet lumen, ad hanc autem elevationem tam est aptus imperfectus intellectus, sicut perfectissimus, ergo perfectio vel imperfectio naturae neque addit, neque tollit facultatem videndi, nihil ergo conferre potest ad perfectiorem visionem, si caetera sunt paria. Concurrit itaque intellectus ut instrumentum divinae gratiae per potentiam activam obedientialem , haec autem est aequalis in omnibus intellectibus, etiam si in perfectione naturae sint inaequales, quia omnes sunt aeque capaces divinae gratiae et aeque elevari possunt, unde major perfectio naturae, in hoc opere, in instrumento materialiter tantum se habet, talis autem major perfectio instrumenti nihil confert ad actionem.

9. Praeterea etiam si dicatur intellectus concurrere cum lumine virtute suae naturae, nihilominus non est dicendum solam majorem perfectionem intellectus sufficere ad meliorem visionem. Quia (juxta illam opinionem sano modo intellectam) dicendum consequenter est, intellectum ex se non habere completam virtutem ad visionem, neque ad aliquem gradum ejus, in quo multum differt illa virtus intellectus (si illam habet) a virtute circa actus naturales, ad quod habet completam virtutem requisitam ex parte potentiae, et ideo potest illos elicere sine illo habitu vel elevatione. Ad visionem vero et in universum ad actus supernaturales et ad minimum gradum eorum, non habet intellectus completam virtutem ex parte sua, nisi elevetur per gratiam, sed ad summum habet inchoatam, ergo non potest secundum virtutem naturalem operari, nisi quatenus per facultatem supernaturalem completur : haec autem facultas in praesenti est lumen ipsum, ergo.

10. Majorem difficultatem habet haec probatio in opinione eorum, qui dicunt, intellectum ex se habere totam activitatem naturalem, necessariam ex parte potentiae ad illum actum videndi Deum ; et lumen gloriae non deservire nisi ut speciem objecti, quia activitas potentiae multum confert ad perfectionem actus, caeteris paribus ex parte speciei intelligibilis. Nihilominus etiam in illa opinione dicunt qui illam defendunt, visionem non posse excedere perfectionem luminis. Quia licet potentia ex se conferat totam vim necessariam ad intelligendum ex parte potentiae, tota illa est incompleta respectu visionis, quia solum est ad visionemsecundum rationem genericam. Unde circa visionem, ut visio est, fatentur, non habere intellectum nativam virtutem, sed elevari ut instrumentum per ipsammet speciem, quam lumen appellant. Ex quo inferunt, perfectiorem intellectum non posse sufficere ad meliorem visionem, ut visio est, et consequenter, nec ad meliorem intellectionem, ut intellectio est, quia non potest actus produci perfectior secundum rationem genericam, nisi etiam fiat perfectior secundum specificam, at intellectus perfectior non potest hoc praestare circa visionem Dei, ergo nec illud prius.

11. Quae ratio et consecutio optima mihi videtur et ad defendendam veram doctrinam de supernaturalitate illius actus magis accommodata. Tamen non videtur satis consequens ad priora principia; tum quia si intellectus non habet innatam vim activam circa visionem, ut visio est, saltem hac ratione indigebit lumine distincto ab specie, quia species, ut sic, non dat hanc virtutem, sed solum determinationem ad tale objectum, concurrendo ad illam effective ex parte objecti; tum etiam quia potentiae cognoscitivae non habent virtutem naturalem ad suos actus tantum secundum rationem genericam, sed etiam secundum specificam, quia cum operantur, ita illos efficiunt, et tunc n accipiunt virtutem ab specie, quia propria ac tivitate distincta ab influxu speciei attingun differentiam specificam actus, seu actum, se. cundum rationem specificam. Item quia actus etiam ut talis est, intrinsece postulat fieri c principio vitali. Et e converso, species vin habet influendi etiam in actum, secundum rationem genericam. Non est ergo virtus innata ad rationem genericam et non Spocificam, sec est ad totum, non totaliter, sed incompleta quadam ratione. Unde in praesenti si intellectus habet innatam virtutem ad visionem Dei prout intellectio est, certe habebit etiam ut visio est; maxime quia etiam visio, ut visio, debet esse a principio vitali, ergo si de ratione principi vitalis est, ut operetur per virtutem innatam, id est, naturalem et principalem, hoc modo concurrit intellectus ad visionem, vel si id non est de ratione principii vitalis, non erit necessarium, ut ad visionem concurrat illo modo, etiam ut intellectio est. Et revera ita est, quia etiam ipsa ratio intellectionis in tali visione ad ordinem supernaturalem elevata est et ideo intellectus virtute naturali, ut naturalis est, nihil potest in illam visionem, etiam ut intellectio est, in re ipsa: effectio enim versatur circa rationes omnes reales, prout sunt in re, at in ipsa etiam illa ratio supernaturalis est. Igitur vera ratio est supra posita, quod virtus intellectus ad totum illum actum incompleta est, quia est imperfecta, non solum comparata ad concursum objecti, quod habet respectu cujuscumque intellectionis, sed etiam comparata ad virtutem intelligendi necessariam ex parte cognoscentis : completur autem per Iumen, et ideo nunquam potest visio excedere perfectionem luminis.

2. Ad argumenta. — Ad argumenta alterius u quidam distinguentes in actu visionis substantiam et modum et affirmantes, substantiam esse naturalem et modum supernaturalem , dicunt, intellectum sua virtute efficere substantiam actus et sic actum fore perfectiorem a perfectiori intellectu, lumen autem eflficere modum, et ideo modum - commensurari lumini et quia ex modo habet actus, quod sit visio, ideo in ratione visionis equalitatem , vel inaqualitatem perfectionis mensurari ex lumine. Sed hoc supra refutatum est, cum ostendimus, illum.actum esse supernaturalem quoad substantiam, et per se est intelligibilis illa responsio, nam si ibi sit actus aliquis perfectior in substantia a perfectiori intellectu, interrogo, cujus objecti? quam spe- ciem habeat? quia supponitur esse quasi objectum modi et ideo oportet, ut sit entitas in aliqua certa specie collocata. Quem etiam formalem effectum meliorem habet illa visio in perfectiori intellectu ratione suae substantiae? nam cum sit forma, aliquem formalem effectum habere debet, et cum sit perfectior, etiam i intellectus, aliquid melius percipiet per illam substantiam actus. Hoc autem inexplicabile est, quia totus ille actus non habet alium formalem effectum nisi videre Deum. Unde etiam econtrario de illo modo interrogari potest, an sit vitalis? nam si est, debet ab ipso intellectu fieri et redit difficultas; si vero non est vitalis, non constituet visionem, nec reddet videntem. Est ergo ille modus differentia specifica et connaturalis entitati illius actus, et ideo tota supernaturali principio commensuratur. Ad rationem ergo in contrarium respondetur, negando subsumptam propositionem ; nam ex sola perfectione naturali intellectus non crescit activitas principii proprii et completi illius visionis, propter rationem jam dictam, quia activitas, quam confert intellectus semper est commensurata elevationi, non perfectioni suse, quia est secundum rationem obedientialis potentiae, vel secundum quod completur in ratione potentiae per lumen.

13. Ad alteram confirmationem respondetur, principium illud de causis partialibus complentibus causam totalem, tantum esse verum, quando principium partiale augetur secundum propriam rationem causae, vel saltem secundum aliquam virtutem completam in suo genere. Hic autem cum intellectus augetur in perfecüone naturali, illud augmentum quasi materialiter se habet ad activitatem intellectus circa talem visionem, quia, ut dixi, tanta virtus activa obedientialis est in inferiori intellectu, sicut in perfectiori. Sicut capacitas obedientialis tanta est in uno, sicut in alio, neque augetur ex augmento naturalis perfectionis. Ita ergo in praesenti non augetur virtus causae, ut causa est. Vel (secundum alium dicendi modum) non augetur secundum completam activitatem necessariam ad visionem, et ideo inde non crescit effectus.

14. Ad exemplum. — Ad exemplum vero de instrumentis artis respondetur, ibi posse habere locum distinctionem de actione talis instrumenti aliquid, quod fit virtute propria instrument, scilicet modus localis, vel expulsio alterius corporis. Et haec est substantia actionis, ad quam multum confert dispositio instrumenti, quia in ea se habet ad modum causae principalis, seu proprii principii, virtute innata operantis. Est autem ulterius in illa actione artificiosus modus, qui est ab arte principaliter et ab instrumento instrumentaliter. Tamen hic modus et accommodatur saepe actioni substratae et ab illa pendet, et hinc provenit, ut instrumentum deserviens ad meliorem actionem, quo ad substantiam ejus, consequenter conferat ad melius artificium, etiam si ars sit aequalis, quia ineptum instrumentum impedit artem, quia impedit actionem substratam directioni artis. At in praesenti simplicissima est actio, nihilque est in illa, quodab intellectu fiat, ut proprio, ac principali principio operante, quoad actionem, quae fit, licet in ea actione reperiatur ratio communis cum actionibus naturalibus, quae juvare non potest, quia illa non est re distincta, nec per se fit, sed ut contracta ad talem speciem.

15. Ad aliud exemplum. — Ad aliud vero exemplum de oculo et specie respondetur, id esse verum, quando vis activa visus non adaequat activitatem speciei. Visus enim per se habet suam virtutem agendi completam in genere talis potentiae respicientis tales actus et species etiam habet activitatem suam necessariam ex parte objecti: interdum autem fieri potest ut visus impediatur, ne adaequate utatur tali specie secundum totam activitatem ejus, v. g., ex defectu attentionis et distractionis phantasise, alius vero operetur secundum totam activitatem speciei. Nunquam autem fieri potest, ut per aequalem speciem unus visus melius videat quam alius, si uterque utitur specie secundum totam activitatem illius. In praesenti autem quilibet intellectus quantumcumque imperfectus influit secundum totam activitatem luminis, et ideo non potest inaequalitas visionis ex naturali perfectione intellectus oriri.

16. Ad secundam confirmationem negatur assumptum, loquendo de proprio actu fidei. Quia assensus supernaturalis et certus, tantum est melior propter majus auxilium, vel perfectiorem habitum ; quia vero cognitio fidei in via applicatur naturali modo per species, apprehensiones et discursus naturales, ex hac parte potest perfectio intellectus conferre ad concipiendam perfectiorem fidem.

PrevBack to TopNext