On this page
Caput 20
Caput 20
An visio dei aequalis perfectionis sit in omnibus videntibus ipsum
1. Error haereticorum. —Ex resolutione superioris capitis constat, visiones esse aequales in perfectione essentiali, ideoque consequenter videndum est, an hac sufhiciat, ut simpliciter aequales censeantur. Fuit enim antiquus error affirmans aequales esse, cujus auctor fuit Jovinianus, qui dicebat (teste Hieronymo, lib. 2, contra illum) justos non operari, ut mereantur amplius, sed ne perdant quod acceperunt. Idem refert Hieronymus, epist. 17, ad Damasum. , tom. 7; significat Augustinus, haeres. 82; D. Thomas, opusc. 29, cap. 6. Hunc errorem secuti sunt Lutherus et sequaces , ut referunt et impugnant Hosius, in Confess, cap. 87; Vega, lib. 10, in Tridentinum per totum; Sotus 2, de Natura et Gratia, cap. 20, et in 4, d. 49, quaest. 3, art. 2. Et quod mirum est, Durandus, dist. 49, quaest. 2, dicit hanc sententiam esse probabilem, aliam vero huic oppositam dicit esse securiorem. Lutherani nituntur aliis erroribus, ut quod in nobis nulla sit vera justitia, nec meritum, sed sola impetratio justitiae Christi, qui aeque pro omnibus mortuus est : de quibus hic non est dicendum. Fundamentum Joviniani, ut refert Hieronymus, praecipue fuit sumptum ex parabola Matthaei 20, ubi, finito labore unius diei, idem denarius diurnus datur omnibus , qui in vinea laboraverant ; in quo significatur aequalitas praemii, ut indicatur illis verbis : Pares nobis illos fecisti, qui portavimus pondus diet et estus.
2. Secunda opinio. —Secunda sententia asserit, omnes homines futuros esse inaequales omnino in beatitudine, sic Paludanus in 4, dist. 4, quaest. 1. Et potest fundari primo in illo 1, ad Corinth. 15 : Sicut stella differt, etc. Ipse vero solum fundatur in quadam proportione inter angelos et homines. Nam, teste Gregorio, inquit, homines erunt aequales angelis in multitudine et perfectione, sed omnes angeli sunt inter se inaequales, ergo et omnes homines. Excipit tamen ab hac proportione Christum et Virginem, qui sine ulla comparatione perfectiores sunt omnibus angelis. Aliter sumi posset proportio, nam est multorum Patrum sententia, homines assumi ad reparandas sedes angelorum, sed si angeli, qui ceciderunt, stetissent, omnes fuissent inaequales in gloria, ergo et homines, etc.
3. Prima conclusio.—bicendum primo, non omnes videntes Deum futuros esse aequales in perfectione visionis, seu beatitudinis essentialis. Conclusio est de fide. Probatur primo ex Scriptura, in qua primum testimonium est illud Joannis 14: In domo Patris met mansiones multe sunt, quod Jovinianus exponebat de Ecclesia militante, et de variis ordinibus hierarchiae ejus, sed hoc evidenter impugnatur ex contextu ; nam aperte Christus loquitur de gloria coelesti, ad quam tendebat et de qua dixit: ado parare vobis locun. Ahter responderi posset, Christum dicere, esse multas mansiones, non vero inaquales. Tamen omnes sancti intelligunt dictas esse amultas, propter varietatem earum. Optime Augustinus, lib. de sancta Virginitate, cap. 26, et tract. 67, in Joannem ; Cyrillus ibi, lib. 9, cap. 31; Nazianzenus, orat. 16, Cyprianus, lib. de habitu Virginis, in fine, ubi notat, Christum dixisse, esse varias mansiones, ut nos excitet ad procurandas meliores ; Idem, lib. de Laude martyrii ; Ambrosius, lib. de Bona morte, cap. 12; Tertullianus, lib. contra Gnosticos, cap. 6, et lib. de Monogam., cap. 10; Gregorius 35 Moral., cap. 14, alias 24 et lib. 4, Dialog., cap. 26 ; Theodoretus, lib. 3, in Cantic. ; D. Thomas, opusc. 3, contra errores Graecorum, cap. 9.
4. Secundum testimonium est illud citatum ex 1, ad Corint. 15 : Sicut stella differt ab stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum. In quo constat, non comparare apostolum corpora beatorum ad alia corpora non hu-. mana ; hoc enim comprehenderat jam illis verbis: Alia celestium gloria, alia terrestrium ; comparat ergo ipsa beata corporea inter se et dicit fere inaequalia in perfectionibus gloriae. Unde etiam colligitur, gloriam animae futuram inaequalem : nam illa proportionatur huic et ex illa nascitur. Sic intellexerunt hunc locum citati Patres et expositores ibi, praesertim Ambrosius et Beda, Chrysostomus, Theodoretus et alii Graeci, et Hilarius, Psalm. 46, circa id: Beatus, quem eligisti, etc. ; Basilius, lib. de Spiritu sancto, cap. 16. Tertullianus, lib. de Resurrect. carn., cap. 52; Augustinus, libr. de sanct. Virgin. cap. 26, et optime Bernardus, in Apolog. ad Guillielmum, fere a principio. Ac denique Hierony mus, lib.2, contra Jovin., ubi expendit etiam alia verba illius capitis: nam cum dixisset Paulus, omnes fore in Christo vivificandos , subdit : Unusquisque autem in suo ordine, id est, in suo gradu et perfectione, loquitur enim de ordine dignitatis, ut omnes exponunt. Et licet praecipue constituat ordinem in generali inter Christum et bonos, ac malos ; tamen etiam indicat ordinem personarum. Nam Martyr resurget in ordine Martyrum, Virgo in ordine Virginum, ut ibi dicunt D. Thomas et Anselmus qui etiam exponit in suo ordine, in suorum meritorum dignitate.
5. Tertio congeri possunt testimonia , in quibus pro ratione virtutis et meriti promittitur praemium, ut est parabola de fructu trigesimo, sexagesimo et centesimo, Matth. 13 et Matth. 10: Si vis ad vitam ingredi , serva mandata. Si vis perfectus esse , vade, etc. Et habebis Thesaurum in caelis. Ubi etiam est illud : n qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Est etiam evidens illud 1, Corint. 13: Unusquisque proprium mercedem accipiet secundwm swum laborem. Et illud 2, Corint. 9: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, et cap. 5: Omnes nos manifestari oportet, etc. Unde formari potest duplex ratio, prima, quia beatitudo datur hominibus ut corona et merces ; servatur ergo ratio justitiae distributivae in ea conferenda. De quo legi possunt Parabolae, Matth. 25, et Luc. 19. Secunda ratio est, quia non omnes mali aequales erunt in poena, ut clare dicitur Apoc. 18; ergo nec boni in praemio, quia non est Deus minus justus inpraemiando, quam in puniendo, imo magis est pronus ad benefaciendum.
6. Tandem diffinita est haec veritas in Concilio Florentino in htterr. union. refertur etiam Concilium Telense sub Siricio Papa: tamen in eo Concilio Telensi, quod 1 tom. conciliorum habetur, nihil de hac causa tractatur. Ponitur autem ibi epistola quaedam Concilii ad Siricium, in qua damnatur error Joviniani, qui diversos gradus abrogabat meritorum. Sed illa Epistola non fuit Concilii Telensis, sed est Ambrosii, cum alns Episcopis suae dioecesis, estque 81, inter Ambrosii epistolas. Et probabilius est illud Concilium Telense non fuisse Italicum, sed Africanum et in illo non prafuisse Ambrosium, sed Donatianum; ut in praemio ejus dicitur. Et non fuisse celebratum tempore Siricii, sed Zozimi, ut dicit Baronius tom. 5, Annal., anno 418, n. 31.Qui etiam ait, nihil in eo Concilio de rebus fidei actum esse, sed tantum ibi fuisse lectam Epistolam. Siricii Papae ad Episcopos Africae, quae est 4 Sirici, et in eodem Concilio nunc legitur. Unde Epistola Ambrosii quae ibi subjungitur, non est responsio ad 4 Epist. Siricii, sed ad 2, quae ad Mediolanensem Eecclesiam scripta fuerat, in qua epistola non fit mentio dicti erroris Joviniani in particulari, sed generatim dicitur, eum in multis errasse.
7. Secunda conclusio. — Dicendum secundo: non est necesse, omnes homines esse inaequales in visione Dei. Veritas hujus conclusionis evidentius patet in infantibus, qui cum codem genere remedii decedunt, illi enim secundum legem ordinariam decedunt aequales in gratia, erunt ergo aequales in visione. Hujusmodi sunt omnes circumcisi inter se et baptizati et forte omnes Martyres innocentes. Nam baptismus aequalem effectum habet in aeque disposito, nec potest afferri in his fundamentum probabile inaequalitatis. De adultis vero inter se nihil certum affirmari potest : tamen nulIum est inconveniens , quod multi sint aequales. Paulus enim non dicit, omnes stellas esse inaequales in claritate et probabile est multas esse aequales. Quod vero Paludanus ait, de omnimoda proportione hominum et angelorum in habenda gloria in gradibus diversis et inaequalibus, et gratia dictum est, et de ipsis angelis etiam incertum est, aninter se sint omnes in visione inaequales. Neque etiam existimo, ! homines assumi ad illam beatitudinem solum quasi per accidens occasione peccati angelorum, sed per se primo ex primaria Dei intentione et praedestinatione, ut infra tractandi de Preedestinatione dicam.
8. Varie expositiones. — Solum superest, ut de parabola vineae Matth. 20, a Christo proposita, pauca dicamus , quia et antiquorum haereticorum fundamentum fuit et novi haeretici ex illa colligunt , visionem beatam non dari ut mercedem justitiae, sed pro Dei voluntate omnibus aequaliter dari per Christum. Omnes autem hoeeretici inde argwmentantur , quod omnibus in vinea laborantibus, datus est denarius diurnus. Variae autem sunt Catholicorum expositiones, ad quas intelligendas oportet exponere sensum illorum verborum CHRISTI, quae habentur in fine, c. 19, Matthei: Erunt primi novissimi et novissimi primi. Quae verba repetit in fine Parabola Matthei 20. Unde hecet colligere, hanc esse quasi conclusionem parabolae, ad quam probandam et declarandam parabola adducta est. Primo ergo quidam exponunt, primos vocari, qui salvantur, novissimos qui damnantur. lta ut sensus sit, multi, qui videntur electi et multum in vinea Dei laborasse, reprobi fiunt et multi, qui videntur reprobati et parum, aut nihil boni habere, salvi fient. Hanc expositionem indicat Basilius in regulis brevior. in 255. Et potest suaderi ex verbis, quae statim Christus adjungit in fine Parabolae : Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quibus verbis reddit rationem, cur novissimi sint primi, scilicet quia electi et quomodo primi sint novissimi, scilicet quia non erant electi. Unde Luc. 13, novissimi dicuntur, qui ejiciuntur a regno, primi autem, qui accumbunt in regno Dei.
9. Secunda expositio. — Alii exponunt primos et novissimos dici in vocatione et praemio, quia multi, qui sunt primi in vocatione, sunt novissimi in praemio recipiendo et e converso, qui sunt novissimi in vocatione, sunt primi in praemio. Quae videtur simplicissima expositio, tum quia verba ipsa proprie hoc significant, tum etiam, quia hoc ipsum exercetur in tota parabola, alii neque citius, alii tardius vocantur et postea, qui postremi vocati fuerant, primi accipiunt praemium et ipse Paterfamilias videtur hoc modo voces illas exposuisse, dicens procuratori suo: Da illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos, vocat ergo novissimos ultimo loco vocatos et facit illos primos in ordine recipiendi praemium. Deinde alii non ita fiunt novissimi ut damnentur , nam illi etiam recipiunt praemium : et ita omnes Patres exponunt ibi fieri comparationem inter eos, qui salvantur, non inter reprobos et electos, ut mox videbimus. Nec alia verba: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, contrarium suadent, quia non afferuntur a Christo tanquam aequivalentia prioribus, sed ut ab eis sumatur argumentum a quasi fortiori: nam si multi sunt vocati, qui non salvantur, quid mirum, quod multi sint prius vocati, qui non sint in praemio primi, etiam si aliquod consequantur.
10. Juxta priorem ergo expositionem illorum verborum intentio Christi est, ostendere per illam Parabolam , negotium salutis non pendere praecipue ex labore et industria humana, sed ex gratia et electione divina et id ostendi, quia multi, qui videntur maxime laborare , etiam ex divina vocatione , tandem damnantur ; alii vero, qui nihil facere videntur, salvantur: unde murmuratio operariorum , qui plus laborarunt, non repraesentat murmurationem salvandorum : haec enim nulla erit, sed indicat indignationem reproborum eo quod Deus non eos elegerit, nec suam gratiam ita communicaverit, nec laborum ipsorum rationem habuerit. Et hoc indicat responsio Patrisfamilias : Amice non facio tibi injuriam, an non licet mihi,quod volo facere? etc., unde quod ait : Tolle quod tuwwm est et vade, non intelligitur juxta hanc sententiam de praemio vitae aeternae, sed vel aliquo temporali praemio hujus vitae, ut exponit Basilius, vel ut quidam exponunt: Tolle quod tuum est, id est peccatum et praemium ejus.
11. Impugnatur prima eawpositio.—MHaec expositio in primis est contra communem sententiam Patrum, ut statim allegabo. Deinde a principio Parabolae usque ad finem violentiam quamdam infert verbis. Quomodo enim dixit Paterfamilias procuratori: Voca operarios et redde illis mercedem, si non omnes fuerunt illa digni? vel quae est illa merces? aut quomodo recte applicatur illud : Volo Intic novissimo dare sicut et tibi; si nullum praemium commune omnibus fuit. Denique solum potest accommo- dari parabola per quamdam generalem analogiam, seu proportionem, non vero sententias ejus accommodando, vel fere nullam ; quod valde violentum est. Praeterea enervatur haec Parabola, ut ex ea colligi non possint, vel justorum merita, vel retributio ex justitia, quod plane est contra vim verborum ejus, ut bene Maldonatus ponderat et omnes qui de meritis justorum hoc tempore scribunt.
12. Juxta aliam vero expositionem illorum verborum de novissimis et primis intentio Christi in parabola est, ostendere non semper praemium gloriae mensurari antiquitate vocationis, nec diuturnitate laboris, sed habere apud Deum aliam rationem altiorem, fundatam quidem in voluntate sua et dominio; salva tamen semper ratione justitiae in redditione praemii. Haec expositio est consentanea patribus omnibus, qui parabolam illam intelligunt de denario mercedis vitae aeternae, ut constat ex Gregorio, homil. 16, in Ezechiel, et Nazianzeno, oration. 40., Augustino, supra et hom. 59, de Verbis Domini, Tertulliano, libro de Monogam., cap. 13. Hieronymo, dic. lib. 2 contra Jovin., et in Matth.. ubi etiam Anselmus et Chrysostomus cum Graecis. Ad hanc etiam Christi intentionem optime accommodantur omnia verba parabola et nihil est in ea difficultatis praeter illam, quae posita est de denario diurno et de querimonia operariorum.
13. Ad priorem autem respondent Augustinus. Hieronymus ac fere alii patres citati et Gregorius 4 Moral., cap. 31, alias 43, quos explicant et sequuntur D. Thomas, 1 part., quaest. 12, art. 6 et 1. 2. quaest. 5, art. 3et alii theologi in 4, d. 49. Respondent (inquam) illum denarium esse divinam essentiam, ut est beatitudo objectiva sanctorum, in qua omnes sunt aequales, licet in visione ipsa, quae est formalis beatitudo, aequales non sint. Sed contra, quia vel in hac inaequalitate praelati sunt, qui prius vocati sunt et plus laboraverunt et sic destruitur parabola, falso enim tales operarii dixissent : Pares illos nobis fecisti, vel praelati sunt novissimi etiam in formali praemio et sic sequitur, magis augeri difficultatem, quia non solum aequales, sed etiam excellentiores erunt in gloria, qui in meritis et laboribus fuerunt inferiores, unde non dicerent alii: Pares illos nobis fecisti, sed majores.
14. Respondent aliqui, praemium gloriae non solum explere merita, sed etiam dari ultra debitum et in hoc excessu posse fieri aequalitem pro Dei voluntate, vel dando omnibus aequalem superabundantiam, etiam si inae- qualiter laboraverint. Sed hoc falsum omnino est, primo quia non consonat Scripturis dicentibus, quod recipiet unusquisque secundum suum laborem et prout gessit. Secundo quia inde facile inferri potest error de aequalite visionis in omnibus beatis: nam hcet habeant inaequalia merita et unusquisque in primis accipiat condignum praemium, postea per voluntariam donationem Dei omnes possunt fieri aequales, et supposita illa doctrina, nulla rada illis mercedem, et ex hoc ipso orta est murmuratio. Dicendum ergo est, illam inaequalitatem omnino esse juxta proportionem meritoaequale praemium receperunt cum primis, habuisse aequalia, vel majora merita.
15. Objectio. —ices, ergo operarii illi, qui primo vocati sunt, nullam habuerunt murmurandi occasionem, quia ipsis condigna merces data est et aliis non est data ultra condignum, item cur respondisset Paterfamilias: lVon licet mihi quod volo facere? Et non potius servatam se cum omnibus aequitatem et justam distributionem, seu compensationem. Denique si praemium re vera inaequale est, cur tanquam aequale ibi proponitur, quia denarius nobis promissus non est Deus ipse secundum se, sed ut visus, atque adeo proxime ipsa visio, quae est tota merces, ut saepe Augustinus dicit.
16. Responsum. — Ad primum respondeo, verum quidem esse, operarios illos non habuisse veram occasionem, vel rationem querimoniae, tamen habuisse apparentem , quod ad parabolam satis est ; nec enim in divino judicio futura est murmuratio, vel querimonia inter eos, qui praemium recipiunt, sed repraesentatur per modum querelae ad explicandum mysterium divinae gratiae , a cujus efficacia et abundantia magis pendet qualitas meritorum, quam ex temporis diuturnitate et humano labore. Et inde maxime oritur admiratio quaedam , quia haec ipsa gratia abundantius saepe confertur his, qui novissime vocantur et parvo tempore consummantur et brevi spatio explent tempora multa. Haec ergo admiratio per illam murmurationem repraesentata est, et quia admiratio provenit ex ignorantia, ideo introducuntur illi primi operarii tanquam ignorantes vim meriti aliorum-et illud ex solo tempore pensantes, unde recte Nazianzenus et Chrysostomus supra dicunt, per novissimos intelligi eos , qui in hac vita minus laborasse videntur, quod ultimo vitae tempore vocati sunt, cum tamen re vera non minus, quam mali meruerint.
17. Ad secundam interrogationem eleganter ibi Maldonatus respondet , Patremfamilias ita respondisse , quia voluit personae decorum servare, et facti sui rationem vili operario non eddere , illum docens, pro ratione satis esse suam voluntatem. Addo, Christum inducere Patremfamilias ita respondentem ad instructionem nostram. hespexit ergo ad radicem gratiee, a qua provenit, ut brevi tempore aliiquis habeat majora merita, quia Deus sua voluntate praevenit majori , et abundantiori gratia, quos vult. Potuisset ergo respondere Paterfamilias justitiam esse servatam, tamen quia posset in gratiae distributione servatam non esse, ideo radicitus omnes rationes querimoniae evellit et gratiam suam ac liberalem donationem commendat.
18. Ad tertiam interrogationem respondetur, ad intentionem parabolae solum spectasse ostendere in reddendo illo praemio non haberi rationem antiquitatis , vocationis nec diuturnitatis temporis, quod eodem modo ostenditur, sive praemium detur majus, sive aequale, nam in hoc ipso videtur fieri inaequalitas, quod primis et magis laborantibus non datur majus. Et ideo non curasse Christum de distinctione praemiorum, sed generatim de mercede, vel denario locutum esse. In eo etiam. quod novissime vocatis praecipitur primo loco dari praemium, declaratur inaequalitas per se intenta in parabola, reliqua accidentaria sunt, in quibus locum habet regula Chrysostomi, in parabolis non oportere singula verba ad aliquid significandum applicare.
19. Atque haec, ut existimo, est vera expositio, et responsio ad haereticos, juxta quam, non solum ex illa parabola non colligitur beatorum aequalitas in visione Dei, sed potius colligi potest inaequalitas fundata in gratia, quia proxime dandum est illud praemium, ut merces meritorum. Addendum vero occurrit. quoties Christus Dominus profert illam sententiam : Erunt pruni novissimi, et novissimi primi, principahter videri loqui de adventu suo et de vocatione hominum ad legem gratiae et ad vocationem , ac bona gratiae, quae in illa communicantur. Et hoc modo videtur vocare , primos, Judaeos , novissimos, autem, gentiles, vel primos omnes, qui ante suum adventum ad Ecclesiam vocati sunt. aovissimos , quos ipse vocabat et postea vocandi erant. Quod videtur probari ex illo loco Lucae 13: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacobet omnes Prophetas in reguo DEI : vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno DEHT, et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. Ubi aperte loquitur CHRISTUS de Israelitis ante vocatis, quos primos vocat, et de vocandis ex universo orbe ad Ecclesiam suam, quos vocat novissimos. Deinde Matthaei 19 et Marci 10, postquam Christus declaravit excellentiam vocationis, ad perfectionem evangelicam et magnum praemium ejus, dicens : Sà vis perfectus esse, vade, et vende omnia, quee habes, etc. Et infra: Vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis, sedebitis et vos etc., concludendo sermonem adjungit : Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi, significans, eos esse novissimos, qui ab ipso vocantur, et futuros esse primos dignitate et excellentia praemiorum, quia altiori vocatione et gratia trahendi sunt , et praeferendi illis, qui videbantur esse primi, quos proinde dicit novissimos futuros.
20. Hoc ergo sensu vocat CHRISTUS primos et novissimos, licet non semper eodem modo de eorum permutatione loquatur. Nam Lucae 13, aperte significat, tam magnam futuram esse inter eos permutationem , ut primi non solum inferiores fiant, sed etiam expellantur a regno (quod non de omnibus dictum est, sed pro majori parte, vel fortasse pro omnibus illis, qui etiam post adventum suum sequi volunt antiquam vocationem et institutionem, ut sunt perfidi Judaei ) Novissimos autem dicit esse sessuros cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum ; quod etiam regulariter intelligendum est et sub conditione, si cooperentur vocationi. At vero apud Matthaeum solum fit comparatio inter justos et inter vocationem ipsam quasi ex genere suo. Novissimi enim licet tardius videantur vocari, ad eadem, vel excellentiora bona vocantur et ad hoc declarandum subjungit Christus statim dictam parabolam. Quae subinde potest recte intelligi de vocatione ad diversa bona gratiae in hac vita, ut Jansenius sensit. Tamen quia haec differentia in donis gratiae est principaliter ex gratia, et non ex meritis; et Christus aperte loquitur in parabola, de mercede, ejusque retributione, ne cogamur haec improprie interpretari : recte dicimus, intentionem quidem Christi Domini fuisse peculiarem gratiam suae vocationis et legis commendare ; eam vero explicuisse in ordine ad praemium, quia potens est facere, ut brevissimo tempore et labore aliquis consequatur, quod prius vix multo tempore et la- bore obtinebatur, et ita revolvimur in datam interpretationem communem , quae sine dubio solida est.