On this page
Caput 23
Caput 23
Utrum necesse sit, beatos videntes divinam essentiam videre simul tres personas; ac subinde etiam in hoc visiones omnes sint aequales
CAPUT XXII. UTRUM NECESSE SIT, BEATOS VIDENTES DIVINAM ESSENTIAM VIDERE SIMUL TRES PERSONAS; AC SUBINDE ETIAM IN HOC VISIONES OMNES SINT AEQUALES.
1. Prima opinio Scoti. — Fundamentum primun.—Prima sententia est Scoti in 1, dist. 1, quaest. 2, qui de potentia absoluta affirmat, posse videri Deum essentialiter subsistentem in divinitate, non visis relativis subsistentiis, et consequenter affirmat , posse videri duas personas inter se relatas, ut Patrem et Filium, non visa tertia, ad quam per illas relationes duas non referuntur. Negat tamen posse videri unam personam , non visa alia, ad quam refertur, quia relativa sunt simul cognitione : non autem explicat Scotus an e converso videri possint spiratio activa et processio non visis Paternitate et Filiatione. Fundamenta illius sunt. Primum, quia relationes non sunt de essentiali ratione objecti beatifici. Sed hoc fundamentum non refert ad praesentem quaestionem, quia esto verum assumat, nihilominus in ordine ad visionem , ut cognitio quadam est, possunt habere relationes necessariam connexionem cum essentia. Atque eadem ratione non est necessarium fundamentum , quod Cajetanus et alii Thomistae in praesenti quaestione sumunt contra Scotum, scilicet, quia sola essentia visa sine relationibus non satiaret appetitum hominis ; tum quia hoc in rigore falsum est : nam essentia,seu hic Deus essentialiter subsistens, est summum bonum et infinitum simpliciter et eminenter continens omnia etiam relationes. Tum etiam quia licet id esset verum, adhuc superesset locus praesenti quaestioni: an possit scilicet dari visio essentiae, quae non attingat relationes in se ipsis, sive illa visio satiet, aut beatificet, sive non.
2. Fundamentum secundum. — Secundum fundamentum est, quia respectu visionis ; essentia divina est objectum primarium : relationes autem secundarium: quando vero actus habet duplex objectum hujusmodi, potest manere circa primarium, quamvis non attingat secundarium. Hoc etiam fundamentum non est efficax, quia si per objectum secundarium intelligat illud, a quo non pendet essentialiter actus, seu cum quo non habet necessariam connexionem, petit principium, dum assumit relationes pertinere ad objectum secundarium. Si vero per secundarium objectum intelligat, id quod per se, seu in se cognoscitur, sed per aliud re vel ratione distinctum, sic est falsa minor. Sape enim objectum secundarium, hoc modo, est ita conjunctum cum primario, ut non possit unum sine alio cognosci. Ut patet exemplo ab eodem concesso, nam quando cognoscitur relatio cum ordine ad terminum respectu talis cognitionis, relatio est objectum primarium et terminus secundarium, et tamen non possunt illa duo objecta in cognitione disjungi. Denique in illo fundamento supponit Scotus, posse fieri ut eadem visione, qua nunc primario attingitur essentia, et consequenter relationes , videatur essentia, et non relationes, quod est evidenter falsum, ut infra ostendam.
3. Tertium fundamentum. — Tertium fundamentum est, quia relationes et essentia distinguuntur formaliter. Sed hoc etiam sumit falsum, si sit sermo de distinctione actuali, quae in re existat, si autem sit sermo de qualibet alia, illatio non est formalis, at patet ex his, quae dixi de attributis. Unde Thomistae potissimam vim argumenti contra Scotum ponunt in identitate essentiae et relationum.
4. Quartum fundamentum. — Quartum fundamentum esse potest, quia ex hoc, quod videatur essentia sine relationibus, nulla sequitur implicatio contradictionis, etiamsi inter essentiam et relationes non sit actualis disünctio in re. Probatur, quia si aliqua est implicatio , maxime , quia si relatio et essentia sunt omnino idem a parte rei, videre unam sine alia esset videre et non videre eamdem rem, quia et videtur, nam hoc supponitur et non videtur , quia id, quod est idem cum ipsa, non videtur. Quae implicatio variis modis explicatur. Primo quia impossibile est videre Petrum, non viso Petro, sed tam idem est Paternitas cum essentia, sicut Petrus secum. Secundo, non potest videri Paternitas, non visa Paternitate, ergo nec non visa essentia, quia tam idem est cum essentia, quam secum. Tertio, si in Deo esset una persona, non posset videri divina natura sine persona, sicut nunc etiam de facto constat ex dictis capite praecedenti, non posse videri divinitatem sine substantia absoluta : sed tam idem est Deitas cum tribus personis, sicut tunc esset cum una, ergo. Quarto, quia esse trinum est ita intrinsecum Deo et de ratione ejus, sicut est intrinsecum homini esse rationale : sicut ergo implicat videri hominem, non viso rationali, ita videre de non videndo trinum.
5. At vero haec argumenta, quae sunt potis- sima in hac materia, non ostendunt con dictionem, quia non obstante hac identitate inter relationem et essentiam, Pater aeternus communicat Filio suam essentiam et non relationem suam. Propter quod probabile est, posse essentialem subsistentiam uniri hypostatice naturae creatae, non unitis relationibus secundum se. Ex quo sic etiam conficio argumentum: nam essentia divina potest uniri intellectui per modum speciei intelligibihs, non unitis relationibus, ut patet ex dicto exemplo, et quia in praesenti videtur esse major ratio: nam haec unio per modum speciei, est ad efficiendum : efficientia autem convenit essentiae independenter a relationibus per se loquendo, sed id, quod praecise unitur per modunt speciei, potest etiam videri praecise , cum ratio videndi sit species, ergo potest hoc fieri non obstante identitate.
6. Et ratio adjungi potest, quia licet essentia et relatio sint idem, non tamen sunt adaequate idem, quia non cum quocumque identificatur essentia, identificatur relatio, in quo deficiunt omnia argumenta et exempla, quae abducuntur. Petrus enim est idem secum adaequate et similiter Paternitas secum, et si in Deo tantum esset una persona , esset natura tam incommunicabilis , sicut persona, atque ita essent adaequate idem. Unde etiam fit, ut non obstante id entitate, quae nunc est inter relationes et essentiam, relationes non sint de essentia divinitatis, seu Dei ut sic, in quo est magnum discrimen inter illas et subsistentiam essentialem. Et ideo non est simile de rationali, quod in argumento quarto sumebatur: quin potius potest retorqueri argumentum , quia non implicat contradictionem videre aliquam naturam quidditative videndo ea, quae sunt de essentia praecise, et non videndo haec, quae sunt extra essentiam, sed relationes sunt extra essentiam Dei. Unde Pater communicat Filio totam essentiam Dei, non communicando relationem, nec dando illi, quod sit trinus. Sicut ergo identitas non impedit, ut unum sit de essentia et non aliud, vel unum communicatur et non aliud, ita non obstat quod unum videatur et non aliud. Neque sequitur videri et non videri, sicut non sequitur communicari et non communicari.
7. Tandem ex eo, quod ilJa visio sit intuitiva et quod terminetur ad Deum, sicut est, non recte inferri videtur, quod sicut Deus in se est trinus, ita necessario debet videri trinus, quia non est de ratione visionis intuitivae ut videatur omnis modus, quem res habet a parte rei: nam doemon intuitive videt Christi humanitatem, non videt modum unionis, quem habet in Verbo: unde non licet colligere ; videt illam humanitatem, prout est in se, sed in se est unita Verbo, ergo videt unitatem. Cum enim dicitur res videri, prout in se est, dupliciter id potest intelligi, primo ut videatur secundum omnem modum, quem in re habet, secundo, ut secundum id, quod videtur, ita sit hoc est, ut existat a parte rei, sicut videtur, seu a contrario, ut per visionem ita repraesentetur clare, sicut inre ipsa existit. Ad visionem ergo intuitivam satis est, quod videatur res, prout in se est in hoc posteriori sensu, ut patet ex adducto exemplo et quia nihil aliud videtur posse colligi ex ratione intuitionis. Atque haec videtur esse tota vis et probabilitas hujus opinionis.
8. Secunda opinio.—Secunda opinio distinguit inter notitiam apprehensivam et judicativam et de apprehensiva intuitiva negat posse videri essentiam sine personis propter rationes supra dictas inter referendam Scoti opinionem. De judicativa vero dicit fieri posse, ut cognoscatur essentia sine personis, quia potest beatus judicare, Deum esse unum non advertendo , nec judicando, quomodo generet, et Deus potest concurrere ad unum, non concurrendo ad aliud. Ita Sotus in 4, d. 49, p. 3, art. 3, conc. 2. Nonnulli Thomistae, licet non defendant hanc opinionem, dicunt esse probabilem. At profecto, si Sotus intelligeret illa duo posse separari in ipsa visione beatifica, improbabilis esset opinio, quia visio intrinsece est judicium de omnibus, quae videntur, ut supra ostensum est, et Sotus ipse fatetur ibidem, dicens, per visionem beatam necessario fieri judicium de personis simul cum essentia. Ergo in assertione necesse est, ut loquatur de judicio per aliam cognitionem extra essentiam: et sic vera est sententia. Tamen distinctio etiam est impertinens, quia hoc modo potest dari notitia apprehensiva essentiae solius, sine personis, ut statim ipse docet.
9. Dicit ergo tertia opinio, necessarium omnino esse, ut visa essentia, videantur personae omnes, eodem modo, quo videtur essentia. Haec censetur opinio divi Thomae, 1 p., q. 12, art. 1 ad 2 et 3, quamvis ibi solum loquatur de facto et absolute de Deo, quem dicit totum videri, si videtur. At 3 p., q. 3, art. 3, dicit, de eo, qui cognoscit Deum sicuti est, nom posse circumscribere aliquid a Deo et loquitur de abstractione essentiae a personis, quamvis probabile sit, ibi loqui de abstractione negativa et in sensu conditionato, ut ibi latius dixi. Clarius 2. 2, q. 2, art. 8, ad. 3, dicit non posse videri essentiam sine personis. Ubi Cajetanus late disputat contra Scotum. Eamdem opinionem sequitur Gabriel in 1, d. 1, q. 5, ubi refert Nominales: item Henricus quodlibet 2, q. 7, et quodlibet 3, q. 1, reliqui Scholastici in 3, d. 14, et in 4, d. 49, potius supponunt, quam disputent hanc sententiam, quae ut opinor, vera est.
10. Prima conclusio. — Dico ergo primo. De facto certum est omnes beatos videre Deum trinum et unum, prout in se est. Haec est certa conclusio de fide, sub his enim terminis traditur in Concilio Florentino in Liter. union. Et colligitur ex Scriptura et patribus, quos statim referam. Nunc sufficiat illud 1, ad Corint. 13: Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Ex quibus verbis intelligitur, visionem respondere fidei et ea esse clare videnda de Deo, quae in hac vita creduntur. Sicut ergo credimus distincte mysterium Trinitatis, ita videbimus, unde est illud Joan. 17: Hoc est vita eterna, ut cognoscant te solum Dewn verum et quem misisti JesumChristum, juxta probabilem expositionem aliquorum. Unde Nazianzenus, orat. 20, circa finem, Bbeataum, inquit, Trinitatem pwrius, pleniusque cernentes , etc., et orat. 23, cum processionem personarum explicuisset subdit: Quod si modum queeris, quid his relicturus es, quos solos amutuo se cognoscere atque cognosci, Scriptura sacra testatur , aut his etiam qui postea divinitus illuminabuntur ? fucprius opera eorwmn, ac tunc tantum cognosces, quantum hi mntuo a se ipsis cognoscuntur . Idem Athanasius, libro de JEterna substantia Patris et Filii contra Gregales Sabellii, et orat. contra Arianos, et in expositione fidei.
11. Secunda conclusio.—bico secundo: Visio intuitiva essentiee divinee natura sua, et seclusis miraculis, necessario etiam est visio personarum. Hanc conclusionem non negat Scotus, sed eam potius supponit in dicta q. 2, S Quantum ad tertium ; potestque probari vulgari testimonio Joannis 14, ubi Philippo petenti : Ostende nobis Patrem, respondit Christus, tanto tempore voliscum sum et non cognovistis me * Plalippe qui videt me, videt et Patrem meum. Non credis quia ego in Patre et Pater in me est ? Quae verba aliqui exponunt de visione corporali , qua videbatur Christus in humanitate sua , quae per communicationem idiomatum erat visio Dei. Quae expositio mihi probari non potest : nam licet de ea visione potuisset dicere Christus, Qui videt me, videt Deum , non tamen proprie dicere : Videt et Patrem , quia ea quae per communicationem idiomatum tribuuntur Deoratione humanitatis assumptae, non possunt vere de Patre praedicari : sicut esset falsa haec locutio. Qui Christum interficit, interficit et Patrem.
12. Secunda expositio. — Secunda expositio est, ut intelligatur de visione per fidem, quia qui credit in Christum, necesse est, ut credat in Patrem. Hanc significat Tertullianus, libro contra Praceam, capite tertio decimo, ubi sic expontt : Qui videt me, et verba et opera et preecepta credit, necesse est, ut videndo me, id est, divinitatem meam, per fidem, videat etiam et Patrem, quia Pater in ne manens ipse facit opera. À qua expositione non multum discrepant Cyrillus, lib. 9 in Joann., cap. 38 et 39, Chrysostomus, homil. 73, in Joann. Estque probabilis expositio, sed per illam non excluditur sequens expositio, cum et verba et ratio Christi proprissime illi accommodentur et contextus non repugnet.
13. Tertia expositio. — Tertia ergo expositio est de clara visione intellectuali. Tamen, inquit Scotus, illis verbis solum affirmari non posse unam personam videri sine sua correlativa, quod ipse non negat, sed animadvertere oportet ad rationem, quam Christus subdit, non enim fundat illam comitantiam personarum respectu visionis in oppositione relativa, sed in unitate essentiae, hoc enim significant illa verba: IVon credis, quia ego in Patre et Pater in me est? Ex quibus aequalitatem personarum simul cum earum distinctione colligunt, Athanasius, Chrysostomus, Cyrillus et Tertullianus, locis ctatis, et alii, quos referam ; ergo docuit Christus ex unitate essentiae necessario sequi, ut videantur personae.
14. Sed aiunt quidam, ex dictis verbis, etiam de visione clara intellectis, solum colligi, quod visa essentia videantur Pater et Filius, ut sunt unus Deus, non vero secundum proprietates, in quibus distinguuntur. Sed haec expositio non consonat verbis Christi, nec sanctorum interpretationi, qui ex hoc loco colligunt distinctionem personarum. Nam qui videret hunc Deum ut subsistentem in Deitate praecise et non videret proprietates relativas, ut sic, revera nec Patrem, nec Filium videret, nam qui non videt formam constituentem, neque constitutum videre potest : Christus autem loquitur de visione Patris et Filii ; Nam Philippus propriam personam Patris videre cupiebat. Sensus ergo verborum Christi est : Qui videt me se- cundum divinitatem meam, videt et Patrem, quia licet 1 ipse sit a me distinctus, tamen ego in ipso, et ipse in me est per naturae identitatem.
15. Sed objicitur, quia Philippus non petebat visionem divinitatis, imo nihil aliud, quamm divisione corporali cogitabat: sicut enim videbat Christum, ita Patrem videre cupiebat; nam si visionem divinitatis desideraret, potius diceret: Ostende nobis te. Tamen de Christi visione non erat sollicitus, quia jam illum satis videbat, oculis scilicet corporeis; ergo eodem modo volebat videre Patrem, vel quia de illo etiam corporaliter cogitabat, vel certe quia in specie aliqua visibili illum cognoscere cupiebat, vel, ad summum, petebat dari sibi aliquam notitiam Patris, quia quis esset non sciebat. Et hoc modo interpretantur Patres illam Philippi petitionem. Ergo nec Christus in sua responsione de visione beatifica tractat, sed de cognitione per doctrinam suam et fidem; nam ex doctrina, et operibus ejus cognoscere jam poterat Philippus ipsum esse Deum , et non alium, quam Deum, Patrem suum vocare, quia est ejusdem naturae cum ipso. Et hoc est quod Christus subdit: Non credis, quia ego in Patre et Pater in me est.
16. Enodaiur objectio. — Ego admitto et quidem verisimilius esse credo , Philippum non cogitasse de visione divinitatis , atque beata, sed solum desiderasse majorem notitiam de Patre, quia non intelligebat, quisnam esset ille Pater, de quo Christus loquebatur, ut Augustinus notat, epistola 112, cap. 6, et aliis locis statim citandis : nihilominus tamen nego, Christum non fuisse locutum de omni propria et distincta cognitione Patris et Filii, sive per fidem, sive per speciem , ut attigit Maldonatus , qui hunc locum magna cum brevitate subtiliter et utiliter tractat. Solet enim Christus occasione arrepta ex rudi alterius interrogatione, magna fidei mysteria declarare. Atque ita locum illum exposuerunt communiter Patres, Chrysostomus, Cyrillus, locis citatis, et latius Hilarius 7, de Trinitate, circa finem, sic etiam Nazianzenus, orat. 49, de fide, Von immerito, inquit, qui Filium videt, videt et Patrem, quia unitate substantiee et majestate divinitatis umun sunt, Augustinus, tractatu 70, in Joan., ad Philippum inquit, cu inseparabiles separatim desideras nosse? Et 1 de Trinitate, cap. S, dicit, quod Philippus nondum intellexerat, sicut dixit : Ostende nobis Patrem et sufficit nobis, ita potuisse dicere, ostende nobis te et sufficit nobis, ut enim hoc intelligeret, responsum ei a Domino est. Tanto tempore vobiscum sum, et cetera. Idem in enarratione Ps. 84, circa illud : Ostende nobis, JADomdüine, anisericordiam tuam et in Ps. 85, circa illud : Aespice in me, ubi hunc locum tractans, et illam Joannis 17: Howec est vita eeterna, et ccetera, coneludit : Patris et Filii separari non i potest visio, ubi non separatur natura et substantia. Idem, epist.112, cap. 4, ubi dicit, Christum dixisse illa verba, propter unitatem Dei Patris et Filii, ac denique, libro Quaestionum novi Testamenti, quaest. 43, Per id, inquit, quod wunwn in substantia sunt, qui unwm videt, ambos videt.
17. Ratione probatur conclusio. — Secundo principaliter probatur ratione conclusio, et imprimis contemnenda non sunt omnia, quae insinuata sunt, referendo opinionemScoti. Primo quidem, quia negari non potest, quin natura visionis intuitive sit, ut per eam videatur res, quomodo est, et secundum conditiones existentiae, quas a parte rei habet, ut sit in creaturis, considerata natura visionis intuitive, et seclusis miraculis : sed illa visio Dei est perfecte intuitiva, et modus existendi divinitatis est in tribus personis; ergo ex natura talis visionis non impeditae, necesse est haec omnia videri. Secundo etiam hoc persuadet ratio illa de identitate, nam per sese est valde verisimile, ea, quae in re non distinguuntur, neque ex natura rei, simul necessario videri, quando videntur, prout in se sunt. Potestque in hunc modum urgeri, nam qui concipit rem, prout in se est, concipit illam secundum propriam rationem formalem, quam in re habet, ergo si in illa ratione formali essentia et relatio sunt idem, necesse est ex natura rei, ut visa una videatur alia.
18. Tertio addi potest, quod essentia et relatio non solum sunt idem, sed ita sunt inter se connexae, ut essentia ex vi suae rationis essentialis petat terminari per relationes; ergo non potest videri essentia secundum omnia praedicata essentialia, quin simul videantur relationes. Explicatur consequentia, quia unum ex his praedicatis essentialibus est, quod illa essenuia sit infinita et ita fecunda, ut postulet communicari tribus : unde sicut non potest videri persona, quin videatur incommunicabilis, ita e contrario, non potest videri illa natura, quin videatur communicabilis tribus personis, et in particulari his tribus, quia natura sua non est aliis communicabilis; illa autem communicabilitas est omnino actualis in tali natura; ergo cum visione talis naturae necessario est conjuncta visio trium personarum, quia illa communicabilitas non potest concipi sine suo termino.
19. Tertia conclusio. —Dico tertio fieri non posse, etiam per potentiam Dei absolutam ut videatur clare et intuitive divina essentia, non visis eodem modo dirvinis relationibus. Ratio hujus assertionis communiter assignatur ex sola identitate inter essentiam et relationes, quia impossibile est videre aliquid prout est in se et non videre, quidquid est idem cum illo. Quia si essentia divina videtur, prout est in se, ergo non aliter apparet in mente beati quam sit in se, sed in se non distinguitur a personis, ergo necesse est, ut videatur non distincta a personis : nam si cognosceretur, ut distincta, jam non proprio conceptu, nec prout in seest, cognosceretur. Sed hoc non videtur cogere, tum quia licet videretur essentia non visis personis, non videretur aliter quam sit, sed solum non videretur omni modo quo est, quod est longe diversum. Tum etiam quia licet videretur essentia sine personis, non videretur, ut distincta, quia aliud est videre praescindendo in mente, aliud distinguendo : qui ergo sic videret, non judicaret essentiam et relationes esse distinctas, sed solum videret essentiam et ibi sisteret, nihil de identitate, vel distinctione judicando. Igitur licet ex identitate adaequata optimum fiat argumentum, tamen supposito Trinitatis mysterio, et quod non obstante illa identitate essentia ut est in se, datur Filio a Patre, non data relatione, non videtur satis convincens argumentum ex sola identitate quasi in adaequata inter essentiam et relationem, nisi ex peculari ratione visionis intuitivae magis explicetur ratio.
20. Explicatur.—Ad hoc ergo explicandum hoc utor discursu, quia si videri posset essentia sine relationibus, aut illud esset per eamdem visionem, quam beati nunc habent, faciente Deo, ut repraesentet essentiam et non personas, vel per aliam visionem distinctam ab ea, quae nunc est. Neutrum autem dici potest, ut ostendam. Priorem itaque modum videtur insinuasse Scotus in secunda ratione sua. Sed apparet plane impossibile, quod illa visio sit, quin formaliter faciat videre omnia, quae nunc repraesentat. Quia in illa nihil aliud est repraesentare, quam esse quamdam formam et actum ultimum, qui formaliter facit rem cognoscere, prout in se est; ergo si illa visio ex natura sua habet conferre hunc effectum formalem, qui est repraesentare essentiam et personas, impossibile est, quod illa visio maneat in intellectu, et informet illum, quin ei con ferat hunc formalem effectum. Quia impossibile. est impedire effectum formalem formae actu inhaerentis et informantis, sicut in eadem visione impossibile esset, manere in intellectu, et per illam nihil videre.
21. Objectio. — Enervatur. — Dices, fieri posse, ut maneat illa visio, non in totum in se immnutata, sed ex parte diminuta, et ideo manere posse repraesentando essentiam et non personas, quia potest ab illa auferri id, quo repraesentabat personas, et relinqui id quo repraesentabat essentiam. Sed hoc non recte dicitur, quia illa visio per eamdem entitatem omnino indivisibiliter repraesentat essentiam, et personas ex natura sua, et ideo non potest unum auferri, manente alio, quia in ipso actu sunt omnino et adaequate idem. Et hoc probant rationes facti in praecedentae conclusione. Et explicatur amplius, quia si in actu visionis aliud est, quo repraesentatur natura et aliud, quo repraesentatur relatio, ita ut illa duo sint separabilia a parte rei et possit unum manere, alio destructo, necesse est, ut in re distinguantur aliquo modo; ergo vel comparabuntur ad actum ut duo gradus intentionis, vel ut duae entitates partiales, integrantes eumdem actum per modum extensionis in ordine ad objectum. (Hanc enim compositionem multi ponunt in actibus intellectus et voluntatis). Nec praeter hos modos hactenus excogitatum est aliud genus compositionis, vel additionis entitativae in actibus vel habitibus.
22. Si ergo dicatur primum, sequitur visionem intuitivam essentiee et personarum ita esse a nobis concipiendam, quod visio remissa, v. g., ut quatuor, sufficiat ad videndam essentiam praecise, non personas, addito vero uno gradu, vel duobus sufficiat etiam ad personas videndas, et ideo e contrario fieri posse, ut ablato illo gradu, et remittendo visionem, possit manere visio essentiae sine visione personarum. Sed hic modus est falsus et impossibilis, quia si illa visio remissa usque ad illum gradum adhuc est intuitiva cognitio et quidditativa divinae essentiae, ergo illa ut sic et absque ulteriori intentione habet ex natura sua repraesentare essentiam et personas in tali claritatis gradu. Quia de illa procedunt rationes omnes factae in secunda conclusione, quae non fundantur, nisi in ratione intuitivae cognitionis, quatenus talis est. Item ille gradus, quo -addito dicuntur videri personae, et quo ablato dicuntur non videri, necesse est, ut repraesentet relationes et essentiam, quia essentia intime includitur et essentialiter in ipsis rela- tionibus, prout in se sunt, ergo non potest eas repraesentare, non repraesentando essentiam; ergo eadem ratione caeteri gradus in sua Jai tudine et in suo claritatis gradu repraesentabunt omnia. Denique cum intensio solum conferatur ad majorem, vel minorem claritatem, et tota sit ejusdem rationis in ordine ad objectum, solumque sit diversitas inter gradus in ordine ad subjectum, quatenus unus alium supponit, non potest intelligi, quod propter solam remissionem, vel intensionem, idem actus manifestet, aut non manifestet personas. Atque hinc facile excludi potest alia pars de augmento, vel diminutione actus per modum extensionis. Primo, quia quaelibet pars talis actus est intuitiva visio essentiae, et ideo natura sua repraesentat totum objectum, prout est in se: secundo, quia infra ostendam hujusmodi compositionem ex partialibus entitatibus per modum extensionis non habere locum in visione beata.
23. Quod si quis tandem eligat alteram partem, scilicet posse essentiam videri sine personis per visionem alterius rationis ab ea, qua nunc Deus videtur: in primis non potest hoc intelligi de visione alterius speciei ; nam supra ostensum est non posse in illa visione esse specificam diversitatem, vel saltem nos non habere, unde illam sumamus, cum objectum proprium et modus attingendi illud semper idem sit ei lumen gloriae videatur esse in supremo gradu intellectualis luminis creati, quod a nobis concipi potest. Deinde loquendo de diversitate numerica, vix intelligitur solam illam sufficere ad constituendam tantam diversitatem in actibus, ut unus ex natura sua habeat repraesentare essentiam, cum relationibus: alus vero praescindendo ab illis. Sed praecipue urget hic illa ratio, quia illa visio cujuscumquemodi et rationis fingatur, est ex natura sua quidditativa et intuitiva cognitio essentiae, quia alias non esset visio, de qua agimus; ergo necesse est, ut ex natura sua repraesentet essentiam cum identitate et intima conjunctione, quam habet cum relationibus. hationes enim adductae in secunda conclusione fundatur in natura intuitivae visionis ut sic, et ideo nihil refert, quod fingatur hujus, vel illius rationis quasi materialis, dummodo illam formalem rationem retineat. Itaque summa totius rationis est, quia non potest fieri visio clara et intuitiva Dei, quin natura sua repraesent et totum Deum trinum et uuum ,hoc autem quod natura sua habet, impediri nono potest, si talis visio intellectum actuet, ergo nullo modo fieri potest, ut unum sine alio videatur. Unde non habet hic locum, quod dicit solet, Deum posse concurrere cum visione, ut manifestet essentiam, non amplius: nam illa manifestatio est in genere causae formalis, unde non indiget novo concursu, nec dividi, aut impediri potest.
24. Respondetur superius positae difficultati. — Superest respondere ad difficultatem supra positam, cur divinitas possit communicari realiter non communicata relatione, non possit autem videri non visa relatione. Aliqui respondent ad primum non esse necessariam distinctionem actualem in re, inter essentiam et relationes: ad secundum autem esse necessariam. Sed hoc ipsum negat Scotus, illiusque rationem postulamus. Ratio ergo et differentia inter communicationem et visionem assignari potest duplex: prima, quia communicatio est proprietas realis ipsius naturae quae in re ipsa convenit illi, ratione suae infinitatis ex qua habet, quod identificari possit omnibus relationibus quae cum ipsa non habent oppositionem, quamvis inter se illam habeant. Unde etiam habet quod possit in re omnino identificari cum aliqua relatione, licet non adaequate convertatur cum illa; id est, quamvis non distinguatur ab omni illo a quo illa distinguitur. At vero videri convenit essentiae per actum extrinsecum visionis, et ideo quod possit vel non possit videri sine personis, non est regulandum ex infinitate ipsius essentiae, sed ex natura et proprietate talis visionis, in qua omnino eadem entitas est, qua formaliter repraesentatur essentia prout in seest, et qua repraesentantur relationes, et ideo a tali visione nonest separabile unum, manente alio. 25. Secunda ratio est, quia communicatio seu realis unio, quae ordinatur ad subsistendum vel constituendum ens, non habet eamdem connexionem cum omnibus alis rebus, ad quas talis res dicit habitudinem, at vero cognitio propria et intuitiva habet connexionem cum illis. Exemplo declaratur in ipsismet relationibus, quamvis enim paternitas et filiatio creatae habeant inter se habitudinem, nihilominus alicui personae unitur paternitas cui non unitur filiatio, quia illa unio tantum est ad constituendum seu componendum: at vero in ordine ad cognitionem ita sunt connexae, ut una non possit sine alia cognosci: et ideo etiam proprietas Filii Dei potuit uniri naturae humanae, non unita paternitate, licet sine paternitate videri non possit, etiam secundum Scotum. Cujus non potest esse alia ratio, nisi quia priori modo unitur quasi in ordine ad se tantum, prout est ratio subsistendi; visio autem propria necessa- rio attingit illam secundum habitudinem ad alium. Et quia hoc est intrinsecum et connaturale visioni, est prorsus inseparabile ab illa, ut explicatum est. Atque hoc modo videtur satisfactum difficultatibus positis, quantum materia petit. Ex quibus omnibus evidentius colligitur non posse relationes videri, non visa essentia, neque etiam unam relationem sine alia, etiam ex illis, quae formaliter oppositae non sunt.