Text List

On this page

Caput 24

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Utrum beati videntes deum, videant aut videre possint liberos actus voluntatis ejus

CAPUT XXIV. UTRUM BEATI VIDENTES DEUM, VIDEANT AUT VIDERE POSSINT LIBEROS ACTUS VOLUNTATIS EJUS.

1. Duplex dicendi modus. — Primus modus. — De hac quaestione pauca Scholastici dicunt: est tamen sine dubio ad explicandum difficilis. Duo enim modi dicendi extreme contrarii in ea excogitari possunt. Unus est, videntem Deum necessario videre omnia decreta libera voluntatis divinae, atque adeo omnia consilia et omnes rationes operum illius. Et fundamentum esse potest, quia hoc decretum est formaliter in Deo et est substantia ejus, nec magis ab illa distinguitur, quam reliqua attributa ; ergo sicut viso Deo necessario videntur attributa ; ita necessario videntur haec decreta. Dices: haec decreta addere determinationem ad tale objectum. Sed contra , quia haec determinatio in Deo nihil ponit a substantia ejus distinctum ; ergo visa substantia, videbitur haec determinatio sicut videtur actus ipse. Et potest haec sententia confirmari, quia vel per visionem Dei possunt videri haec decreta, vel non: hoc posterius non dicetur, ut suppono. Possunt ergo videri, ergo necessario videntur. Alioqui erit possibilis visio, per quam videantur haec decreta , et visio, per quam non videantur: et tunc incidimus in discursum factum capite praecedenti, quomodo possint illae visiones distingui. Quidquid enim dicatur, videtur posse impugnari eisdem argumentis supra factis. Et pro hac sententia possunt citari illi auctores, qui dixerunt, beatum videntem Deum, necessario videre omnia, quae futura sunt in aliqua differentia temporis, quia non videntur, habere potuisse aliud fundamentum : de quorum opinione infra dicemus.

9. Secundus modus. —Secundus modus est, esse impossibile, viso Deo, videre in ipso hujusmodi decretum liberum. Et fundamentum sumitur ex eodem principio aliter applicato, quia liberum decretum voluntatis Dei nihil addit in re ipsa actui necessario, quo Deus se amat, ergo ex vi visionis Dei non potest videri in ipso liberum decretum voluntatis prout determinatum ad hoc objectum. Quia haec determinatio nihil est in ipso Deo, ergo non potest in ipso videri per visionem, quae non sit ipse Deus. Quod ideo addo, quia Deus ipse bene novit in se ipso hujusmodi voluntatem, quia ipse est, qui vult, etiam si suo actui nihil rei addatur. At vero in visione alterius non intelligitur, quomodo determinatio illa videatur, cum nihil videatur in Deo praeter id quod in ipso realiter est. Quod sic explicatur amplius, nam voluntas divina prius ratione, quam intelligatur determinata libere ad aliquod objectum, intelligitur necessario se amans et indifferens ad alia amanda : fingamus ergo aliquem videntem divinam voluntatem in illo priori signo et in secundo intelligamus voluntatem divinam determinari libere ad objectum tale, tunc concluditur argumentum sic : Qui sic videbat Deum in primo signo, non videt in secundo aliquid novum reale in ipsa voluntate Dei, quia nihil omnino illi additum est ; ergo qua via potest videre, ad quid Deus se libere determinaverit? Et pro hac sententia possunt referri Nominales, qui negant, creaturas existentes posse videri in Verbo. Et non desunt moderni scriptores, qui absolute negent, posse videri in Deo voluntatis ejus decreta.

3. Auctoris opinio inter utrumque modum media. — Nihilominus inter has sententias media via tenenda est : et primo dicendum, non esse necessarium, ut qui videt Deum, videat omnia consilia libera voluntatis ejus. Hanc conclusionem supponit divus Thomas, nam hoc sensu dicit, beatos non videre in Verbo omnes rationes divinae providentiae, per quas res variae ad distinctos effectus ordinantur. Ita docet 1 part., quaest. 19, art. 7 et 8, et 3 p., quaest. 10, art. 1 ad 4, et quaest. 8, de Veritate, art. 4 ad 1, ubi adducit Dionysium, cap. 3, de Divinis nominibus dicentem, inferiores angelos illuminari a superioribus de his rationibus et consiliis divinis, quia non omnes ea norunt. Quod etiam tradit Dionysius, cap. 7, de Coelesti hierarch. Theologi etiam omnes hoc tribuunt animae Christi tanquam singulare et proprium ejus, quod omnia consilia divina intueatur. Et potest id confirmari ex communi ratione intellectualis naturae, cui hoc est proprium, ut visa substantia et facultatibus cjus, non statim videantur liberae cogitationes et voluntates ejus, imo nec videri possint, ipsa nolente, nisi a solo Deo, vel ex revelatione ejus, quod suppono ex 1 p., quaest. 57. Ergo multo magis in divina natura, quae est supreme intellectualis et non erit necessarium, ut visa substantia, et voluntate ejus videatur lhiberum decretum ejus. Quia non est Deus in hoc inferioris conditionis, ut non possit manifestare substantiam suam, occultando liberam suam voluntatem.

4. Confirmatur, quia minus perfecte videt angelus beatus Deum, quam videat meam animam et voluntatem ; sed videndo meam animam vel voluntatem, non necessario videt actum : ergo multo magis in Deo. Nam quod in voluntate mea actus sit res distincta, non obstat, quia totum id, quod in me fit per actum distinctum, fit in Deo altiori modo, sine distinctione actus. Imo hinc videtur ille actus esse occultior, ut nuper argumentabar. Et confirmatur etiam ; nam licet relatio vel denominatio extrinseca, quam addit libera Dei determinatio ut sic, nihil reale addat Deo: tamen cognosci non potest sine creatura libere volita, quae est distincta a Deo et ut sie, non habet necessariam connexionem cum esse Dei, ergo saltem ex hoc capite non est eadem necessitas videndi hanc determinationem liberam, quae est de attributis. Atque hinc sequitur, non solum non esse necessarium, viso Deo, videre omnia consilia ejus, sed neque etiam aliquod. Ratio est, quia eadem est causa, seu ratio in singulis, quae est in omnibus, quia illa determinatio libera divinae voluntatis habet necessariam connexionem cum voluntate ipsa et includit habitudinem ad aliquod objectum, quod non est necessarium cognosci, visa divina substantia. Denique ratio sumpta ex conditione naturae intellectualis aeque probat de omnibus, ac singulis actibus.

5. Quaesitum. — Illi respondetur.— Quaeres, quam sit certa haec conclusio : aliqui enim existimant esse de fide propter verba Pauli 1, ad Corint. 2, dicentis : Sicut que sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis, ita, quee sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Horum enim verborum sensus est, quod sicut internae hominis cogitationes alios latent, et soli ipsi homini notae sunt, ita divina consilia et voluntates soli ipsi Deo sunt notae. Ex hoc tamen loco non colligitur certitudo fidei: alias eodem modo probaretur, beatos de facto non videre divina consilia et voluntates. Inde ergo solum colligitur, neminem sine revelatione divini spiritus posse. videre ; quae sunt Dei. An vero hoc ipso, quod alicui revelatur substantia, et voluntas Dei, prout in se est, manifestentur etiam haec consilia et voluntates Dei : non potest ex hoc loco colligi. Sicut etiam ibidem dicitur , cogitationes hominis non esse aliis notas: quo non obstante , dicit alicubi Augustinus , beatos videre aliorum cogitationes, ut Epistol. 6 et 22, de Civit. cap. 29: Patebunt, inquit, cogitationes unec invicem nobis ; igitur illud intelligendum est, neminem cognoscere sine revelatione divina, quae potest in verbo fieri: non videtur ergo hoc esse certum de fide, est tamen omnino verum et non caret temeritate aliqua asserere omnes beatos videre omnia consilia et omnes rationes divinae voluntatis. Et aliquo modo hoc confirmari potest ex illis verbis Hieronymi 31, ubi dicitur Deus incomprehensiDilis cogitatu, utique in suis cogitationibus et in rationibus et consiliis suarum voluntatum. Nam si necessarium esset, visa essentia, videre omnes voluntates Dei et omnia motiva ejus, quodam modo comprehenderetur in cogitationibus suis. Denique nullus theologus hoc ausus est affirmare.

6. Secunda assertio. — Dicendum est secundo : non esse impossibile, viso Deo, videre determinationem liberam voluntatis ejus, imo credendum est, de facto beatos haec videre, non omnes omnia, sed singulos pro ratione sui status,ac beatitudinis. Haec conclusio est communiter recepta. Et D. Thomas supponit eam, citatis locis, et eamdem supponit Dionysius dicens, superiores angelos videre in Verbo aliqua ex his divinis consiliis, de quibus illuminant inferiores : et de anima Christi omnes docent yidere omnia, quae Deus, scientia visionis ; necesse est ergo, ut videat decreta libera divinae voluntatis. Item per se videtur incredibile, quod possit Deus manifestare alicui suam substantiam et potentiam, prout in se est et quod non possit voluntatem suam clare et in se ostendere, quod si hoc aliquo actu fieri potest, certe maxime illo, quo videtur Deus in se ipso. Quod si hoc est possibile, facile est credere beatis concedi, quia ad eorum statum maxime pertinet divinam voluntatem cognoscere et illa gubernari. Imo saepe docent sancti in visione divinae substantiae valde delectari beatos videndo in Verbo mirabiles rationes divinae providentiae et praesertim circa hominum salutem, et unumquemque circa se ipsum ; ergo et possibile est, haec manifestari in Verbo, et credendum est, hoc ita fieri. De qua re loquitur eleganter Bernardus, lib. 5, de Consideratione, cap. 4, ubi primum adducit illud Ps. 26: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitee mec. Ut videum voluntatem Domini, ac visitem templum ejus. Et subjungit : Quidni ibi videatur cor Dei ? quidni ibi probetur, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Bona in se, placens in effectibus , beneplacens fruentibus, perfecta per fectis et nilul utra querentibus. Patent viscera misericordie, patent cogitationes pacis, divitiae salutis - mysteria bonae voluntatis, benignitas arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis suspecta fuit. Quae omnia profecto non possunt cognitione extra Verbum convenienter intelligi : si considerentur ea, quae capite primo Bernardus praemiserat. Eo vel maxime quod haec omnia, si per ipsam Dei visionem non videntur, non possunt, nisi per quemdam modum fidei cognosci, scilicet per testimonium revelantis Dei et ad summum constare poterit evidenter, Deum esse, qui testificatur. Quia, seclusa cognitione intuitiva, in abstractiva nullum est medium, quo possint evidenter ostendi praesertim intentiones et internae rationes providentiae Dei ut statim magis declarabo. Est autem inconveniens arctare cognitionem beatorum de hujusmodi rebus ad solum assensum in testificante, qui plane est obscurus quoad rem ipsam in se. lItem alias beati non agnoscerent per visionem beatam, voluntatem Dei ut regulam suarum actionum, quatenus pendent ex liberis decretis Dei: quod sane absurdum videtur.

7. Primus modus explicandi quo videantur haec. — Tota difficultas est in explicando modo, quo haec videntur. Prima responsio esse potest, videri decretum liberum divinae voluntatis viso objecto illius, et aliqua mutatione in ipso facta ex vi talis decreti : nam cum haec determinatio divinae voluntatis nihil addat ipsi Deo, sed in objecto faciat mutationem, non potest videri, nisi viso objecto : illo autem viso statim cognoscetur determmnatio divinae voluntatis ad tale objectum. Sed haec responsio non satisfacit. Primo quidem;quia rem difficilem per aliam forte obscuriorem explicat: est enim aeque difficile explicare, quomodo videantur in Deo effectus secundum actualem existentiam et praesertim non visa prius determinatione divinae voluntatis. Secundo, quia illo modo non videretur voluntatis Dei determinatio in se ipsa, sed potius ex effectu cognosceretur causalitas voluntatis divinae et inde colligeretur determinatio voluntatis divinae quasi a posteriori.

8. Tertio et maxime, quia in solis effectibus et objectis : quatenus ex divina voluntate aliquam realem mutationem accipiunt, non possunt satis cognosci et videri divinae voluntates et consilia. Tum quia licet effectus ostendant Deum velle hoc aliquo modo, non tamen semper ostendunt propter quid velit, verbi gratia, viso in Verbo Incarnationis mysterio, videri potest, Deum illud voluisse, tamen an voluerit illud primo et per se, propter se ipsum, vel propter remedium peccati, non potest in ipso mysterio, neque in effectibus ejus cognosci. Nam ex utroque motivo et utroque modo volendi potuerunt omnia illa fieri. Sicut in humanis actionibus, visa exteriori actione, verbi gratia, cognoscitur manare ex voluntate, an vero sit ex motivo poenitentiae, vel inanis gloriae non potest videri viso illo objecto, sed oportet videre ipsum actum voluntatis in se ipso. Deinde sunt aliquae voluntates liberae in Deo, quae per se et immediate non habent effectum physicum ad extra, ut est voluntas finis absoluta vel conditionata : quomodo ergo ex vi effectus videbit beatus, in Verbo effectum processisse ex tali, vel tali modo voluntatis circa finem, quia ille effectus tieri a Deo potuit utroque modo suae providentiae. Simile argumentum sumitur ex voluntate, qua Deus vult aliquem obligare ad aliquid faciendum tali tempore : nam illa voluntas nihil reale physicum ponit in objecto, quia obligatio non est entitas physica, sed quid morale tantum : non potest ergo beatus videre in objecto se esse obligatum ad aliquid faciendum, ut inde videat divinam voluntatem, sed potius videndo divinam voluntatem, videt ratione illius se teneri ad illud faciendum , ergo per visionem objectorum non videtur hoc satis explicari.

9. Secundus modus. — Secundo responderi potest, beatos videre haec in Verbo ex sola hbera manifestatione Dei, non ex vi luminis, quod est in beato, neque ex virtute activa ejus, sed solum quia Deus vult: unde quoad hos maxime actus liberos dicitur Deus speculum voluntarium, quia si vulfjidetur, si non vult, non videtur, ut ait Augustinus, epist. 112, et Ambrosius, lib. 2, inLucam. Haec vero responsio, vel rem non explicat, vel obscuriorem reddit. Duobus enim modis intelligi potest Deum voluntarie manifestare haec sua decreta, primo antecedenter ad visionem talem: secundo consequenter. Antecedenter voco, quia est in potestate et voluntate Dei dare talem visionem qua videatur non solum substantia Dei, sed etiam libera determinatio voluntatis cjus. Et hoc est verissimum, non solum quia liberum est Deo suam substantiam manifestare, sed quia est liberum ita manifestare, ut cum substantia videatur actus liber, ut patet ex con- clusionibus positis. Et in hoc sensu recte dicitur Deus speculum voluntarium, non solum quoad actus liberos suos, sed etiam quoad suam substantiam. Et in illo sensu locutus es Augustinus, loco citato, ubi solum dicit, si vult, videtur, si non vult, non videtur hoc dicitur de substantia Dei. Tamen respon sio in hoc sensu, licet dicat verum, non explicat modum quem quaerimus: licet enim voluntarie manifestet suos actus j inquirimus tamen; quid in se ostendat, quo illos manifestet,

10. Alius sensus erat, ut id intelligatur consequenter id est, quod posita visione tali et cum tali perfectione adhuc in voluntate Deie potestate maneat, per illam manifestari, vel non manifestari hos actus, nulla- mutatione vel additione reali facta in ipsa visione: ad eum modum, quo dicimus scientiam Dei posse terminari ad creaturas existente , vel posse etiam non terminari, si illae non sint futurae, sine ulla additione reali manifesta ipsi scientiae. Et hic sensus incidit in idem inconveniens dictum, quia solum affirmat, sed non expheat modum, et deinde addit rationem obscurrissimam sine ullo fundamento. Nam in scientia, vel voluntate Dei credimus terminari ad objecta libere volita sine reali additione ex parte Dei, propter infinitatem, simplicitatem et immutabilitatem divini actus, ergo sine causa tribuitur illa perfectio actui creato, cum nec capi possit, nec sit ulla necessitas, cum illae tres proprietates non ita conveniant actui creato. Et praeterea contra hoc urget ratio praecedenti capite facta, quia effectus formahs formae necessario sit posita forma in subjecto : et ideo tali visione posita, vel necessario per illam videtur actus liber, vel si aliquando non videtur, videri non potest illa visione, immutata manente.

11. Tertius respondendi modus ad difficultatem. — Tertia responsio, est hunc modum esse ab homine inexplicabilem, quae non est improbabilis, nec indigna quovis homine docto, quia res divinae cum non comprehendantur a nobis, mirum non est, quod nec explicari semper a nobis possint, quomodo fiant, neque quia ignoremus modum, statim a nobis neganda sunt, sicut etiam non capimus quomodo Deus fibes e, velit per solam suam substantiam omnino necessarium, sine additione reali et tamen non propterea id negandum, vel in du- I bium revocandum est ; simile autem est id, de quo agimus, imo tofa, difficultas preesens ex illa nascitur. Ut vero aliquid dicamus, distinguamus tria, quae in hoc negotio interveniunt, quae sunt visio ipsa, principium visionis et objectum.

12. Judicium auctoris de primo modo. —be primo dico, dari posse a Deo visionem talis, ac tantae perfectionis, quae sufficiat manifestare substantiam Dei et actum liberum ejus : quae visio differt ab illa visione, qua videtur sola substantia in sua entitate et reali perfectione individuali. Unde fit ut posita tali visione in ntellectu, sicut necessario videtur substantia Dei, ita necessario videatur actus liber ejus: et hoc indicat majorem aliquam perfectionem in tali visione. Sicut in ipsomet Deo, quamvis scientia ejus non necessario terminetur ad creaturam existentem simpliciter loquendo , quia non est necessariam creaturam existere, tamen supposito, quod creatura existit in aliqua differentia temporis, omnino necessarium est, ut scientia Dei ad illam terminetur : et hoc pertinet ad perfectionem illius scientiae ; nam si supposito illo objecto in rerum natura et stante scientia in DEO fieri posset, ut per illam scientiam Deus non videret illud objectum existens , non posset videri postea per illam scientiam tale objectum non mutata, vel augmentata aliquo modo illa scientia. Sic igitur estin visione beata; nam cum ex parte Dei supponatur decretum liberum, quod sicut est, ita cognoscibile est, si visio non suffticiat ad manifestandum illud, est imperfectio ejus : ut ergo manifestetur per illam visionem actus liber necesse est, illam habere aliquam majorem perfectionem, qua posita necessario, ac formaliter illud manifestabit. Haec autem major perfectio non est specifica, quia in visione beata non datur haec differentia, ut dixi, erit ergo diversitas individualis, ut dicam capite sequenti, ubi iterum occurret eadem difficultas.

13. Sententia ejusdem de secundo modo. — De secundo similiter dico, dare Deum lumen gloriae accommodatum tali et tantae visioni et similiter dare speciem , seu potius concursum essentiae suae per modum speciei. Cum enim illa visio fiat modo maxime connaturali , necesse est, ut detur principium intrinsecum accommodatum illi actui. Unde etiam fit, ut cum tali lumine et essentia divina per modum speciel, et seclusis miraculis, necessario videatur actus liber divinae voluntatis, sicut necessario videtur substantia Dei. Quia illud Iumen (ut supra dixi), quoad hunc actum, est agens necessarium, et ideo agit, quantum potest, ergo necessario efficit visionem tam perfectam, quantum potest. Posita autem illa visione, necessario videtur et substantia et actus liber Dei. Neque hoc est inconveniens , quia illa infusio talis luminis cum necessario concursu per modum specici est veluti divina locutio, qua aliis revelat clare cogitationes suas. Unde sicut unus angelus cognoscit virtute sua cogitationem alterius, postquam ille locutus est, ita beatus virtute talis luminis sibi infusi videt in Deo liberum decretum ejus.

14. Responsio auctori secundum tertium modum. — De tertio dico, unamquamque rem ex parte objecti cognosci, sicut ipsa est, et ideo sicut Deus vult aliquid libere, sine additione reali, quae fiat ipsi Deo, ita intelligendum est, veritatem hanc : Deus vult hoc, esse in se cognoscibilem , etsi nihil novum reale videatur in Deo. Sicut autem, Deum velle aliquid libere, nostro modo intelligendi, addit respectum rationis ad creaturam, quae ab actu Dei denominatur dilecta, vel aliquid simile, ita ad videndam hanc determinationem liberam divinae voluntatis, necesse est simul videre actum ipsum divinae voluntatis, prout in se est, cum objecto ad quod terminatur et illam denominationem quae inde resultat et totum hoc videtur in se et prout in se est sine alio modo. Quod potest confirmari ex scientia ipsiusmet DEI : nam hcet ex parte principii cognoscendi videatur in Deo esse aliqua ratio magis intrinseca ad cognoscendos suos actus liberos : tamen ex parte objecti et rei cognitae revera nihil aliud potest assignari, quia in re nihil aliud est, ergo ex parte objecti hoc satis est, ut hujusmodi actus videri possit, neque existimo rem hanc posse amplius explicari.

15. Dices: ergo oportebit, beatos, aut Deum ipsum concipere respectum rationis divini actus ad objectum creatum, ut illum, quatenus liberum decretum est, cognoscat, quod dici non potest, quia jam non videretur actus, prout in se est, cum in se non habeat talem relationem. HRespondeo, negando sequelam, sed solum sequitur, videre beatum ea omnia, in quibus nos fundamus respectum rationis. At hoc verissimum est, quia possunt aliqua esse connexa in cognitione, licet non habeant inter se verum respectum, ut infra dicemus et tunc licet oporteat utrumque videre, eo modo quo unum est objectum alterius, non est necesse fingere respectum , sed videre utrumque prout est.

16. Dices rursus, si Deus nihil libere voluisset futurum et videretur prout in se est visione creata, illa non repraesentaret aliquod decretum liberumDei; ergonec nunc repraesentat: item divina essentia tunc non posset esse ratio videndi suum decretum liberum, ergo nec nunc esse potest : nam eadem res eodem modo visa et ex parte sui et ex parte intellectus videntis, vel semper erit ratio videndi aliquid, vel nunquam erit. Nam idem, quatenus idem, semper est natum facere idem. Sed imprimis haec ratio in ipsa scientia divina fieri posset, illa enim repraesentat actum liberum si habetur, et non repraesentat , si non habetur, ipsa essentia eodem modo realiter se habente, per solam objecti secundarii mutationem : idem ergo cum proportione in visione creata dici potest. Quia vero in hoc non est omnino aequiparatio facienda, ut dixi, ideo addo : hoc non fieri per unam et eamdem visionem , sed per diversam saltem numerice. Unde in eo casu, in quo Deus habet actum liberum , visio DEI non manifestaret actum, tamen etiam in alio casu in quo supponitur DEUS habere talem actum, illa visio illum non manifestaret , sed necessarium esset mutari visionem et dari aliam , quae haberet vim repraesentandi , non tantum essentiam DEI, sed etiam voluntatem et effectum ab illa futurum et ita cessat objectio facta.

17. Atque ex his tandem intelligitur, non omnes visiones beatificas esse aequaliter perfectas, quoad perfectionem objectivam repraesentandi decreta libera DEL quia haec repraesentatio non est necessario conjuncta cum visione Dei, ut sic, sicut ostendimus, ergo potest una visio esse perfectior alia in hac manifestatione, imo ita esse de facto dubitari non potest, ut ex sequentibus capitibus a fortiori constabit. Atque hinc incipere possumus assignare aliquam rationem saltem a posteriori, ob quam nulla visio creata esse possit comprehensio DEI. Quia nuHa talis est nec esse potest, quae ex vi suae perfectionis a repraesentet omnia decreta libera voluntatis DEI, omnia inquam, quae sunt, vel esse possunt. Nam de facto visio animae Christi repraesentat omnia, quae Deus facere decrevit et omnes rationes eorum, tamen si Deus ab aeterno habuisset alia decreta libera, vel alias rationes ceorum, prout habere potuisset, visio haec non esset sufficiens ad repraesentanda omnia illa, qui nunc naturaliter ac necessario repraesentat omnia, quae potest , nec sine mutatione sua posset alia repraesentare, ut dixi. Signum ergo est per illam non videri Deum omni modo perfectissimo , quo videri potest. Eademque ratio habet locum in quacumque visione creata possibili, quia semper est limitata ad certam perfectionem et repraesentationem : decreta autem libera Dei infinitis modis esse possent, sine variatione ex parte Dei.

PrevBack to TopNext