Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

De scientia, quam deus habet de creaturis ut possibilibus

CAPUT II. DE SCIENTIA, QUAM DEUS HABET DE CREATURIS UT POSSIBILIBUS.

1. Habere Dei scientiam de omnibus rebus. — In hoc puncto non est difficultas, quin Deus haec omnia cognoscat , nam evidentibus rationibus illud probatur, ut in dicta disp. 30 Metaphysicae sect. 15, ostendi, num. 22 et seqq. Et in Sripturis est notissima. Dicitur enim ad Hebraeos 4: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, et ad Coloss. 2: In quo sunt omnes thesauri sapientiee et scientiee. Et Roman. 4. ce Deo dicitur : Vocat ea quae non sunt, tan- quam. ea qua sunt. Ubi vocandi verbum, aut significat cognitionem, aut supponit, quia non posset Deus vocare, quae non sunt, id est jubere, seu facere, ut sint, nisi ea praecognosceret. Unde etiam certissimum est, habere Deum scientiam de omnibus rebus, quae fieri possunt secundum proprias rationes earum, propriasque differentias, quibus inter se distinguuntur, alioqui non posset illas producere : Quia nisi cognosceret eas secundum esse proprium possibile, sed solum secundum esse, quod habent in Deo, hoc non esset creaturas cognoscere, sed se tantum, ut latius in citato loco Metaphysicae prosecuti sumus. Et dicemus etiam in capite sequenti, ubi omnes alias proprietates illius scientiae attingemus, de quibus eadem est ratio in creaturis possibilibus, vel aliquando futuris.

2. Punctum difficultatis.—Solum de modo, quo Deus scit has creaturas possibiles, est aliqua controversia inter theologos. Nam lcet omnes conveniant in hoc, quod Deus non accipit hanc scientiam a creaturis, nec indiget extraneo principio, specie, aut actu, ut illas cognoscat, sed omnia cognoscit per suam substantiam et essentiam, quae sufficiens est ad omnia intelligibiliter repraesentanda. Nihilominus in modo explicandi hanc scientiam non satis inter se conveniunt: variis enim modis intelligi potest Deus cognoscere creaturas possibiles in sua essentia, vel per illam. Primo cognoscendo illas in se tanquam in causa, ita ut ipsamet essentia sit veluti medium cognitum per quod creaturae quoad suas essentias et existentias possibiles cognoscuntur. Secundo, cognoscendo illas, modiate ex vi suae essentiae habentis nostro modo intelligendi vim speciei intelligibilis impressae et expressae ad repraesentandas illas non mediante essentia, sed immediate. Tertio quasi per reflexionem nostro modo intelligendi, quia nimirum, in scientia Dei prius secundum rationem intelligitur esse quasi verbum, seu conceptus expressus ereaturarum, et deinde Deus intuendo se ipsum, ut talis conceptus et notitia est, in se tanquam in imagine expressa, creaturas repraesentatas intuetur. De his ergo modis,quid sentiendum sit cessione Verbi Divini, aliqua necessario attingenda sunt.

3. Sententia D. Thome.— D. Thomas ubi cumque de hac scientia Dei agit, primo tan4 tummodo illam explicat; ut videre licet T part., q. 14, art. 5, etidem supponit, q. 12, art.7 et 8. Idem habet 1, contra Gentes, cap. 48, 49 et seqq. Quam ita intelligunt et sequuntur Capreolus, cap. 41, d. 32, q. 1, art. 1, concl. 1 et 2, Cajetanus et Ferrarius in D. Thomam supra. Et moderni Thomistae communitcr. Idemque Alensius, 1 part., q. 23, m. 2, art. 1, Henricus, Quodlib. 9, q. 2, /Egidius 1, dist. 35, q. 3, et ibi Durandus et Argentinus, q. 1. Mihique videtur verissima haec sententia, quatenus afttirmat, Deum hoc modo cognoscere creaturas in se, non tractando modo de exclusione aliorum modorum. Et sine dubio est clara sententia Dionysii, cap. 7, de Divinis nom., docet enim aperte Deum cognoscendo se, ut supremam causam omnium, nico compleau causee, id est, comprehensione ejus, cognoscere omnia. Multaque verba habet, quae omitto, quia in citato loco lib. 2, illa retub. Et nulla possunt esse tam clara, maxime in Dionysio, quae non possit subterfugere, qui contradicere voluerit. Sed facile constabit contextum consideranti, non satisfacere et suflficiens signum est, et D. Thomam, et alios expositores, et theologos ita Dionysium intellexisse. Hanc etiam sententiam a fortiori supponunt Augustinus, Bernardus et omnes, qui docent, beatos videre creaturas in Verbo, ut in causa, et objecto cognito, ut praecedenti libro, docuimus: et omnia, quae ibi in confirmationem illius veritatis adduximus, hanc confirmant, nam ex illa haec a fortiori sequitur, licet a posteriori.

4. Prima ratio. — Ratio autem a priori hujus assertionis est, quia Deum hoc modo cognoscere creaturas in se ipso, non involvit repugnantiam, neque ostendi potest impossibile, et alioqui est perfectissimus modus omnium, qui cogitari possunt, ergo ille attribuendus est Deo. Consequentia evidens est ex dictis supra de perfectione Dei. Major ostenditur, respondendo ad rationes contrariae sententiae : Minor declaratur: primo ex parte creaturarum , quia quo res aliqua inferior per altius et nobilius medium cognoscitur, eo perfectius cognoscitur, quia nobilitas cognitionis ex medii excellentia maxime sumi solet, sed divina essentia est medium excellentissimum, quod cogitari potest, ut per se constat, ergo dicetur, melius esse cognoscere rem directe et in se absque medio, quam per medium, quantumvis excellens. Respondetur. Haec cognitio per medium non tollit, quin tandem objectum illum secundarium in se etiam et directe, et secundum illum respectum immediate cognoscatur, et ita haec cognitio habet totam perfectionem alterius, et addit aliam, quae est, habere talem cognitionem, ut conjunctam tali medio, quod non potest non addere magnam perfectionem. Quod ulterius hoc modo declaratur. Quia creatura essentialiter est participatio divini esse et ab illo essentialiter pendet ; ergo, si cognoscitur in ipsa causa, et ex vi illius nobilissimo modo cognoscitur, quia habet cognitionem maxime a priori, qua ejus essentia comprehenditur.

5. Secunda ratio. — Secundo idem probatur ex parte ipsius Dei, nam imprimis a posteriori loquendo, hoc est signum maxime comprehensionis causae , ergo si possibilis est, indicat comprehensionem summam, quae cogitari potest. Deinde a priori videtur hoc necessarium ad perfectam comprehensionem, quia nisi cognoscatur Deus exacte et perfecte sub ratione causae primae sufficientis, quantum est ex se ad omnia, non comprehenditur, ut per se notum videtur: non potest autem cognosci perfecte sub illa ratione, nisi cognoscendo omnes emanationes rerum possibilium , quae ab illo esse possunt. Dicunt aliqui, ad comprehensionem satis esse, quod Deus in se cognoscatur per talem scientiam, quae sufliciat simul repraesentare omnes creaturas possibiles, quamvis non repraesentet illas ex vi causae, nec media divina essentia, sed immediate et directe. Sed hoc impugnatum in superioribus est, quia, vel haec scientia creaturarum ut sic, solum se habet concomitanter ad scientiam de se ipso, vel est ex illis, eo modo, quo unum attributum potest esse ex alio. Si hoc secundum dicatur, facile admittemus responsum, quia ex illo sequitur id quod intendimus , scilicet , scientiam, quam Deus habet de se ipso, esse rationem cognoscendi creaturas, quia illa scientia non terminatur ad Deum, et creaturas tantum concomitanter, sed cum ordine alicujus causalitatis secundum rationem, ita, ut vere dicamus, terminari ad creaturas, quia terminatur ad essentiam Dei: sive intelligantur ut scientiae distinctae secundum rationem, sive ut una et eadem secundum inadaequatam conceptionem habitudinis ejus, quod parum refert.

6. Si autem dicatur se habere primo modo, scilicet concomitanter tantum , sic cognitio creaturarum nihil conferre potest ad comprehensionem Dei , quia ex eo, quod illa scientia extendatur ad creaturas, non perfectius cognoscitur Deus, quam si creaturae non cognoscerentur. Fingamus enim scientiam in Deo praecise terminatam ad essentiam Dei cum suis relationibus ad intra : quae non posset extra Deum aliquid repraesentare et quod in reliquis conditionibus et perfectionibus entitatis, luminis, claritatis, etc. Sit tam exacta, sicut scientia, quam Deus modo habet et interrogo, an illa esset comprehensio Dei, vel non? Si esset, ergo concomitantia , quam nunc habet in cognitione creaturarum nihil refert ad comprehensionem Dei : si non esset, ergo vel nunc etiam non est comprehensio Dei scientia, quam de sespraecise habere intelligitur praescindendo a creaturis : vel oportet nunc intelligere perfectius cognosci Deum per scientiam, quae ad creaturas extendi potest, quam tunc cognosceretur. Quia non potest una scientia esse comprehensio Dei et non altera, nisi Deum ipsum perfectius attingat. Ergo signum est, hanc repraesentationem creaturarum , quae nunc fit per illam scientiam, habere connexionem, per se et subordinationem cum scientia de Deo ipso, ut sic, et non tantum concomitantian.

T. Effugium.—Repicitur.—Video posse aliquem subterfugere dicendo, illam concomitantiam esse signum scientiae perfectioris, quam esset sine illa. Et praeterea argumentum factum procedere ex hypothesi impossibih, quod non solet esse efficax. Sed revera hoc non satisfacit, quia illa concomitantia per se non indicat, nisi ad summum majorem perfectionem quasi extensivam in ordine ad diversa objecta, non vero majorem perfectionem ad unum et idem objectum, quod necessarium est ad comprehensionem, ut supra de visione beatorum diximus. Sicut divina illa perfectio, quae in re est intellectus Divinus, non posset quidem in re esse tanta, quanta nunc est, nisi possit simul esse voluntas et alia attributa, et nihilominns quod intellectus Divinus sit comprehensivus divinitatis et principium, quo producitur, Verbum infinitum simpliciter, non habet ex concomitantia aliorum attributorum, sed praecise ex perfectissimo modo attingendi Deum ipsum per suum proprium actum: ita ergo si scientiae Dei de se et de creaturis solum se habent concomitanter, scientia de creaturis nihil conferet ad hoc, ut scientia de Deo sit comprehensiva illius, necne. Atque ita hic possunt applicari omnia, quae libro secundo, capite vigesimo nono, diximus, cur visio beatorum non sit comprehensio.

8. Tertia ratio. — Tertio confirmare hoc possumus ex comparatione illorum extremorum inter se, quia ad perfectam cognitionem Dei et creaturarum non satis est illa extrema directe, et simpliciter cognoscere, sed etiam illa inter se comparare cognoscendo habitudinem unius ad aliud , vel secundum excessum, vel secundum dependentiam et emanationem possibilem, vel secundum quamcumque aliam rationem cogitabilem vere et cum fundamento. Ergo hoc modo cognoscuntur a Deo. Non cognoscentur autem hoc modo per solam concomitantiam absolutae cognitionis utriusque extremi, absolute sumpti, et sine habitudine adaliud, ut videtur per se clarum. Nec vero cognoscit Deus haec omnia quasi per compositionem etiam secundum rationem, vel quasi per tertiam cognitionem comparativam ratione distinctam , nam hoc ipsum indicat minorem perfectionem in priori cognitione simplici et directa. Nec denique cognoscit haec Deus solum in creatura, videndo in illa dependentiam, quam habet a Deo et inaqualitatem ac omnem aliam comparationem, quia tota haec cognitio respectu Dei est quasi a posteriori, nec per illam, ut sic cognoscitur a priori, possibilis influxus Dei in creaturas, nec modus, quo unaquaeque a Deo emanare potest , ergo perfectissimus modus cognoscendi omnia est, per simplicem comprehensionem causae, et in illa omnia penetrando.

9. Conclusio. — Hanc ergo communem sententiam verissimam judico : non desunt tamen qui putent hunc modum cognoscendi esse umpossibilem , tamen respondendo ad rationes illorum constabit non ita esse. Unà est, quia Deus est res omnino absoluta. Alia, quia non continet in se creaturas formaliter et secundum eamdem omnino rationem. Sed hae duae rationes solutae sunt tractando de visione beata. Tertia ergo ratio est, quia si Deus cognosceret creaturas in se, maxime ratione omnipotentiae, sed hoc dici non potest, ergo. Major supponitur, ut clara est sententia D. Thomae. Minor probatur , quia Deus non ideo omnia scit, quia est ofnnipotens : sed e converso, ideo est omnipotens, quia cognoscit omnia , nam per scientiam suam operatur, et ideo per scientiam constituitur omnipotens. Confirmatur, quia illa duo ita concomitanter se habent, ut argumentando per locum intrinsecum , etiam si Deus fingeretur non esse omnipotens, non propterea desineret omnia scire, ergo non ideo omnia scit, quia est omnipotens, ergo aliunde omnia cognoscit, quam per suam essentiam cognitam, ut omnipotentem.

10. Haec vero ratio non videtur magni momenti. Primo quia negamus , Deum constitui formaliter loquendo omnipotentem per scientiam. Quia, ut infra dicemus, scientia non est quasi principium per se et physicum eflectio- nis rerum, sed est tantum directiva actionis. Duo ergo in actione considerantur , unum est substantia actionis seu effectus, et sic est a virtute physice effectiva , quae est omnipotentia. Aliud est modus actionis , quod, scilicet, sit modo intellectuali et artificioso, et sic est a scientia. Quando autem dicitur Deus cognoscere omnia in sua essentia, ut omnipotente, sermo est de omnipotentia quoad principium physicum, et ut comparatur ad effectus secundum essentias seu entitates eorum.

11. Unde secundo dicimus veram esse illam causalem, quia Deus est omnipotens, ideo scit omnia possibilia : falsam vero alteram , quia scit omnia , potest efficere omnia in sensu praedicto. Utrumque constat ex dictis, et magis constabit legenti ea, quae de potentia Dei effectiva ad extra dixi, in disp. 30 Metaph., sect. ult., conclusione 4. Quae in fine hujus libri breviter perstringam. Quocirca illa propositio hypothetica : S Deus non esset omnapotens, omnia nihilominus sciret, gratis et sine probatione sumitur, unde eadem facilitate negatur, quia tunc Deus non haberet medium cognoscendi quod non habet. Item , quia tunc creaturaenon essent possibiles, repugnat enim effectum esse possibilem , si causa non esset possibilis. Item quia essentia divina non contineret eminenter omnia. Unde etiam si daremus, nunc Deum cognoscere omnia per suam essentiam immediate , tanquam per speciem intelligibilem eminentem, etiam hic modus sciendi omnia tunc esset impossibilis Deo, quia essentia ejus non haberet rationem speciei intelligibilis, quam nunc habet. Unde in omni sententia argumentum illud procedit et necessario solvendum est. Nam cum tota omnipotentia Dei in essentia ejus, ut talis tanquam perfecta est, radicetur nostro modo loquendi, vel potius revera in illa formaliter consistat , negari non potest, quin ratio omnipotentiae saltem radicalis et essentialis , nostro concipiendi modo, supponatur ad omnem scientiam creaturarum, vel ut medium cognitum, sicut nos volumus, vel ut possit esse species intelligibilis ad cognoscendum omnia. Et ita potest argumentum contra oppositam sententiam retorqueri.

12. Objectio. — Alia objectio fieri potest contra nostram sententiam, quia sequitur cognoscere Deum creaturas quodam virtuali discursu , ex uno aliud inferendo. Nam ex omnipotentia sua, possibilitatem creaturarum et essentiam earum cognoscit. Hanc objectionem propono , non quia difficilis sit, sed ut ejus occasione, magis explicem dictam sententiam, eamque confirmem. Duobus ergo modis intelligi potest consequens illud de virtuali discursu. Uno, quod ratio discursus sit, in Deo proprie, ac formaliter, licet in re non sint actus distincti, sed tantum virtualiter, et sic falsum est consequens, et illatio nullius momenti. Quia formalis discursus esse non potest sine vera causalitate unius actus cognoscendi ex alio et vera prioritate saltem naturae , quae in Deo non sunt, nec ex praedicta sententia hae imperfectiones sequuntur , ut per se notum est et statim declarabitur. Secundo ergo intelligi potest de discursu virtuali, id est, de simplici cognitione , quae virtute continet discursum, per emanationem unius cognitionis ex alia, secundum nostrum modum concipiendi, et sic sine absurdo ullo, vel inconvenienti admitti potest antecedens et sequela, licet necessaria non sit, neque fortasse ita fiat.

13. Objectio. — Resolutio. — Nam haec ipsamet cognitio creaturarum potest dupliciter intelligi. Dico primo, quia Deus ex cognitione sui ita transit ad cognitionem creaturarum, ut a nobis possint ibi concipi tanquam duo actus ratione distincti , quorum unus est ratio alterius, ideo virtualis discursus dicitur, quod non est majus inconveniens, quam quod unum attributum sit ratio alterius. Et juxta hunc modum videtur procedere objectio facta, et prima responsio data. Alio modo intelligi potest Deus unico et simplicissimo actu , intueri se, et in se creaturas , ita ut quando actus ille quo se intelligit, concipitur a nobis transire ad creaturas , non intelligitur esse quasi novus actus etiam ratione distinctus , sed idem conceptus secundum utrumque terminum , quem habet, primarium et secundarium. Et hic est optimus et verus modus concipiendi in Deo scientiam, quam habet de creaturis in se, quia unico complexsu simplicissimo (ut Dionysius dixit) videndo suam essentiam videt omnes alias essentias participabiles ab illa et videndo suam necessitatem essendi, videt possibilitatem aliorum entium. Hic ergo modus scientiae est simplicissimus et perfectissimus , carens omni umbra discursus etiam secundum rationem, ut in visione beatifica intelligendum etiam est. Solet vero objici, quia non est tam necessaria possibilitas creaturarum, quam est necessaria scientia, quam Deus de se habet. Sed de hoc dicam ex professo libro nono de Trinitate: pertinet enim ad illum locum, et in summa, vel potest negari assumptum, vel responderi, satis esse, quod sit tanta necessitas, ut possit habere necessariam connexionem cum divina existentia, sicut revera habet.

14. Alius modus dicendi. — Venio ad secundum modum, quo cogitari potest scientia creaturarum possibilium in Deo, scilicet, quod divina essentia intelligatur esse de se eminens species intelligibilis, non solum sui, sed etiamcreaturarum, nam sui esse potest principium se cognoscendi, quatenus est idem secum realiter et formahter, et est objectum summe intelligibile in actu. Creaturarum vero potest esse virtualis species intelligibilis, quatenus eas omnes virtute, et eminenter continet. Sic ergo intellectus divinus constitutus in actu primo intelligendi ( nostro concipiendi modo) sicut ex rei illius principiis prodit directe in cognitionem sui, ita etiam (juxta hanc sententiam quam explicamus ) prodit directe in cognitionem creaturarum immediate terminando suam scientiam quoad hanc partem (ut sic dicam ) ad essentias et existentias possibiles creaturarum. Et sic per hanc scientiam dicetur cognoscere creaturas in se, quia per se ipsum habet omnia principia necessaria ad cognoscendum illas, et quia est ipsummet intelligere illarum, non quia in se ut in causa illas cognoscat et consequenter ( juxta hanc opinionem ) adaequatum objectum talis scientiae Dei sunt Deus et creaturae possibiles. Et licet Deus sit prius cognitione et actualitate et fortasse etiam necessitate, tamen non est proprie objectum primarium, ita ut sit alteri objecto partiali ratio cognoscendi , sed sub ea ratione quasi ad aequalitatem , seu concomitanter se habet. fIta videtur hanc scientiam explicare Scotus in 1, dist. 35, quaest. 1. S Ad ista, et sequuntur Ochamus, Gabriel et Aureolus.

15. Rationes quae ab his auctoribus pro hac sententia afferuntur, solum eo tendunt ut probent Deum non ita cognoscere creaturas in se, quin Dei cognitio vere terminetur ad illas secundum proprias et formales ac singulares rationes earum: quod in omni opinione certum est, et controversia quoad hoc inter hos auctores et Thomistas est de nomine. Ex illis ergo relationibus non potest probari ille modus cognoscendi creaturas, prout explicatus est, quia ctiam priori modo cognoscuntur creaturae secundum proprias rationes suas. Duobus ergo modis potest haec sententia intelligi, primo in aflirmando hunc modum, ut priorexcludatur, et sic non invenio novam probationem alicujus momenti. Secundo adjungendo hunc scientiae modum priori, quia non est necessarium, ut hoc posito excludatur alius jam explicatus. Quia una et eadem res potest duobus modis cognosci, sicut beati vident creaturas in Verbo et habent scientiam earum in proprio genere. Ita ergo potest intelligi Deus habere quasi duplicem scientiam creaturarum ratione distinctam, unam in se et per se tanquam per medium cognitum, aliam immediate de illis per suam essentiam, tanquam per rationem cognoscendi, conceptam a nobis, sive per modum speciei, sive per modum ipsiusmet actus intelligendi. Unde ulterius si hoc non repugnat, nec ponit imperfectionem in Deo, non est cur ei denegetur, quia videtur pertinere ad majorem perfectionem quasi extensivam.

16. Haec sententia sic exposita non caret probabilitate, nec habet inconveniens propter quod oporteat multum cum auctoribus ejus contendere. Nihilominus tamen divus Thomas ubique, non solum docet priorem modum cognoscendi esse verum, sed etiam excludit hunc secundum, et maxime in primo contra Gentes, cap. 48, ubi ex professo probat non posse dari in Deo hanc duplicem cognitionem creaturarum, sed primam tantum. Et licet rationes non sint evidentes, sunt satis verisimiles, ut ubi videri potest. Unde Cajetanus et alii supra citati in prima sententia, in hoc sensu illam defendunt, et mihi etiam magis probatur. Primo, quia non oportet multiplicare scientias, etiam secundum rationem, sine necessitate, hic vero nulla est necessitas. Imo potest habere incommodum. Quia illa duplex scientia non sequitur ex perfectione Dei, nec ponit in illo perfectionem simpliciter. Probatur prior pars, quia ex eo quod Deus comprehendat se, et quidquid in ipso est, et per ipsum cognosci potest, non sequitur in ipso talis modus scientiae. Posterior vero pars patet, quia modus repraesentandi et concurrendi speciei intelligibilis non pertinet ad perfectionem simpliciter, et ideo non oportet illam tribuere essentiae divina respectu creaturarum. Scientia etiam quae habet creaturas pro immediato et directo objecto suo ad quod immediate tendat, non pertinet ad perfectionem simpliciter. Imo videtur a summa perfectione deficere, tum quia talis scientia per se spectata non potest esse omni ex parte perfecta et comprehensiva taliumrerum secundum omnem respectum, et capacitatem earum tam naturalem quam obedientialem. Tum etiam, quia talis scientia solet dicere transcendentalem habitudinem ad objectum suum, et ab illo speciem, vel rationem aliquo modo sumere.

17. Dici vero potest perfectionem divinae scientiae in hoc consistere, quod divina essentia eo ipso quod primario repraesentat se, inde habet posse repraesentare et formaliter facere cognoscere creaturas, non tantum in Deo cognito, sed girecte in se ipsis. Neque illi scientiae per hunc posteriorem respectum intelligitur addi perfectio aliqua realis, quia scientia illa intelligitur esse scientia creaturarum possibilium, et non esset in Deo nisi creaturae essent possibiles, nulla autem perfectio realis deesset Deo, etiam si creaturae possibiles non essent. Solum ergo repraesentat eas ex absolutissima perfectione quam habet in eo quod se ipsam intellectualier repraesentat. Unde non posset sic repraesentare creaturas, nisi prius secundum rationem intelligeretur, repraesentare se ipsam: et nihilominus secundum hanc considerationem non repraesentat illas media divina essentia, ut medio cognito, sed immediate in se ipsis. Et ita cessant objectiones, quia talis modus repraesentandi, licet sit directe talis objecti creati respectu illius scientiae, ut est sub illo respectu: non vero respectu illius secundum suam realem perfectionem, nec commensuratur illi, sed est altioris ordinis. Declararique hoc potest, quia ita philosophamur de scientia visionis comparata ad scientiam simplicis intelligentiae, ut infra videbimus.

18. Haec vero responsio et consideratio imprimis non suadet hunc modum sciendi creaturas Deo sufficere (ut quidam intendunt), quia illo solo modo non satis explicatur, quo modo illa scientia sit omnino comprehensiva Dei, et creaturarum secundum omnes respectus, quia inter illa extrema intelligi possunt, neque etiam est per supremum medium et causam per quam esse potest. Et quod mihi difficilius est et maxime movet, auget sine necessitate obscurissimam quamdam theologiae difficultatem circa divinam scientiam et voluntatem, quomodo scilicet terminetur ad objecta creata contingenterseu libere, sine ullareali modificatione seu perfectione addita ipsi Deo secundum nostrum modum intelligendi. Haec vero sententia addit idem reperiri in scientia necessaria creaturarum, etiam si nec illam habeat Deus sciendo se ipsum, nec tanta necessitate quanta se cognoscit. Quod sane mente capi non potest. Unde cum neque fides illud doceat, nec pertineat ad perfectionem scientiae divinae, ut ostendimus, non putamus esse credendum.

19. Et declaratur exemplo adducto de scienta visionis; illa enim supponit in Deo scientiam earumdem rerum ut possibilium, et ideo mirum non est, quod possit easdem repraesentare futuras sine augmento reali suo, etiam secundum perfectionem aliquam realem rationem distinctam. Quia in re actu existente revera nihil reale est, quod non prius fuerit possibile. At vero scientia simplicis intelligentiae creaturarum, solum supponit scientiam repraesentantem essentiam divinam secundum suum esse increatum, ut supponitur et consequenter et ex vi hujus repraesentationis non habet connexionem necessariam, aut per se cum repraesentatione creaturarum, nec est quasi imago intentionalis earum. Quomodo ergo intelligi potest, quod intelligatur extendi ad repraesentendas illas, et ut sit idea, vel exemplar intellectuale earum, sine ulla reali perfectione, ratione distincta a priori. Et praeterea si haec repraesentatio creaturarum nullo modo oritur, ex repraesentatione prioris objecti, nec est per se connexa cum illa, quantum est ex parte objectorum, gratis et sine ratione dicitur esse ita dependens a priori, quod non posset illa scientia intelligi repraesentans creaturas, nisi prius repraesentet Deum. Haec autem difficultas cessat in nostra sententia quam ponimus connexionem per se ex parte objectorum, et ideo non intelligimus repraesentationem creaturarum in illa scientia per modum extensionis, et quasi additionis etiam secundum rationem, sed intelligimus unicam et indivisibilem repraesentationem Dei, ita connexam cum repraesentatione creaturarum possibilium, ut non possit esse sine illa ac subinde aequali necessitate et quasi habitudine tendentem ad utrumque objectum per modum unius, licet cum subordinatione primarii et secundarii objecti. Posito hoc modo sciendi creaturas impertinens est adjungere alium, per concomitantiam etiam rationes factae in illo procedunt, quia revera modus ille ex suo genere non est omnino perfectus et comprehensivus : nec a perfectionem divinae essentiae spectat, ut illo modo se habeat tanquam species intelligibilis respectu creaturarum.

20. Alius modus cognoscendi. — Circa tertium modum cognoscendi creaturas in ideis divinis, seu in ipsamet scientia. Imprimis si quis recte advertat non potest illa esse veluti prima et directa scientia, quam Deus habet de creaturis, sed ad summum quasi reflexa: hic autem inquiremus quomodo intelligendum sit, formare Deum (ut sic loquar) primam notitiam, seu conceptum et quasi verbum creaturarum (extendendo nomen verbi ad intellectionem essentialem, ad rem explicandam). Deinde, quod Deus habendo in se verbum creaturarum, simul videat se habere tale verbum et per illud repraesentari creaturas facillimum est: tamen supponendum necessario est, Deum prodire prius secundum rationem in actualem scientiam et cognitionem creaturarum, eas in se directe concipiendo et repraesentando. Et haec est propria scientia, de qua D. Thomas et theologi tractant, quia illa posita, altera quasi reflexa est extrinseca Deo, respectu omnium quae cognoscit, ratione suae eminentissimae perfectionis, ex qua habet, ut dum sunt aliquid, tam perfecte et expresse sciat suam essentiam et repraesentationem ejus, sicut objectum cognitum: et ita Deus cognoscendo creaturas, scit se cognoscere illas, sicut cognoscendo se, scit etiam se habere scientiam sui. Hic ergo modus reflexionis non constituit peculiarem modum cognoscendi creaturas in se: praesertim quia repraesentio verbi non est objectiva, ut supra de visione beatifica dixi. Est ergo haec solum quaedam reflexio intime inclusa in priori scientia propter perfectum modum cognoscendi Dei.

21. Supererat hoc loco dicendum, quomodo creaturae possibiles terminent cognitionem Dei, vel quod esse habere intelligantur, ut illam scientiam terminare possint. Sed haec quaestio Metaphysica est, quam attigi, disp. 30 Metaphysicae sect. 15, n. 27, et late tractavi, disp. 31, sect. 2. Ideo breviter dicitur, nullum esse reale, verum et actuale poni in creaturis sic cognitis, sed tantum esse possibile, quod ab aeterno non est actu, nisi in potentia Dei: esse autem in tempore in se ipso per actionem ejusdem potentiae Dei. Et hoc est satis, ut per ipsam scientiam ita cognoscatur, ut in se objective terminet cognitionem Dei, et hoc modo declarat hancscientiam D. Thomas, dict. quaest. 15, art. 9, ubi vocat illam scientiam non entium, de qua appellatione aliquid, capite sequenti, addemus.

PrevBack to TopNext