On this page
Caput 1
Caput 1
De scientia, quam deus de se habet
1. In Deo esse scientiam. — De hoc attributo, quatenus ratione naturali cognosci potest, disserui in Metaphyscea, disp.; 30, saepe citata sect. 15, et imprimis supposui, sermonem esse de scientia, ut dicit claram et evidentem rei cognitionem intellectualem et immaterialem, abstrahendo a ratione accidentis, qualitatis, habitus et cujuscumque potentialitatis. Quo sensu evidentissimum est naturali lumine in Deo esse scientiam. Quod etiam nostra fides confirmat Esther 14: Domine, qui habes omnem scientiam. Ecclesiast. 94: Cognovit Dominus omnem scientium. Job 91: Numquid Deum docebit quispiam scientiam. Denique ipsamet Scriptura, ut divina esse possit, supponit in Deo scientiam, alias quomodo contineret verba Dei, cum nemo loqui possit, nisi qui cognitionem rationis et intellectus habet quam nunc scientiam appellamus. hatio a priori est, quia Deus est in perfectissimo et supremo gradu, qui a nobis cogitari potest, nam licet sit etiam ultra omnem ordinem rerum creatarum , tamen quatenus cum illis potest habere aliquam formalem convenientiam, licet analogia, dicitur esse in supremo gradu, sed hic gradus es intellectualis, ergo. Atque ita supra, libro primo, capite tertio simili discursu conclusimus, Deum essentialiter esse intellectualem. Addi vero potest ex dictis, eodem libro primo, capite quadragesimo-quinto, et sequentibus, Deum ita esse essentialiter intellectualem , ut per essentiam habeat omnem actualitatem intelligendi, quia in omni perfecta ratione entis et praesertim in illo gradu , est perfectissimus actus. Ex quo principio intuli in citato loco Metaphysicae , non esse in Deo scientiam per modum actus primi, sed per se et connaturaliter esse in actu secundo, vel potius esse ipsum actum secundum , non elicitum vere ab actu primo , sed per essentiam, ac per se subsistentem. Quae omnia et satis clara sunt, et in dicto loco suffi cienter tractata.
2. His vero addendum est , haec omnia maxime convenire divinae scientiae , quatenus est de ipsomet DEO, ejusque natura, ac de omnibus, quae intra ipsum vere , ac realiter sunt. Quamvis enim scientia, quam DEUS de se habet, non distinguatur in re ab ipso: nihilominus quatenus scientia est, intelligibitur a nobis versari circa aliquod objectum, quia omnis scientia necessario esse debet de aliqua re scibili. Primarium ergo objectum divinae scientiae est DEUS ipse, quia se per seipsum intelhgit et sibi est eonjunctissimus cum summa actualitate et immaterialitate, ideoque nihil intelligere potest prius, quam se, se autem aliquo modo prius saltem ratione cognoscit, quam ecaetera, ut infra dicemus. Item nullum est objectum ita intelligibile, sicut Deus, nec tam intimum suae intellectioni, cui est omnino necessario conjunctum. Maxime ergo Deus habet scientiam sui ipsius. Scit ergo Deus per illam scientiam, quidquid in ipso est. Item scit illud perfectissimo modo et propterea merito dicitur, se comprehendere, ut notavit divus Thomas, dicta quaest. 14, art. 3. et supra tetigimus, lib. 2, cap. 5 et 29, tractando de incomprehensibilitate, et ex dictis in sequentibus capitulis amplius declarabitur.
3. Scientiam convenire Deo cum summa ezcellentia. — Tandem concludendum est , huic scientiae, quatenus est de Deo ipso convenire cum summa excellentia perfectiones omnes, quae in scientia desiderari possunt. Nam imprimis est de novissimo objecto. Secundo est adaequata illi et comprehensiva ejus. Tertio est perfectissima, non solum, quia substantialis et actualissima est, sed etiam, quia habet omnes perfectiones et proprietates scientiae, ut scientia est in perfectissimo gradu. Sunt autem hujusmodi proprietates, imprimis veritas, quam constat in scientia primae veritatis de se ipsa summam esse. Deinde est claritas et evidentia, a qua non separatur, nam haec est perfectio simpliciter, et ideo non potest deesse Deo, qui lucem habitat inaccessibilem , imo qui solus est, luax vera, que illuminat omnem hominem, ut dicitur Joannes 1, et late prosequitur Dionysius, de Divinis nomin. Praeterea est illa scientia summe necessaria et invariabilis, ut terminatur ad Deum , sic enim illam nunc consideramus, infra vero ostendemus respectu omnium objectorum habere has perfectiones. Quia in intellectu perfectio magna est, semper in actu esse, maxime vero hoc est necessarium in scientia Dei, ut est de ipsomet Deo, quia Deus est objectum summe intelligibile et ipsum intelligere Dei etiam est ex se necessarium et invariabile, cum sit esse per essentiam : ergo illud intelligere, quatenus estscientia talis objecti, est summe necessarium, ac invariabile. Et ideo per illud procedere potest verbum infinitum et immutabile, quod sit verus Deus, ut infra videbimus.
4. Dubium.— Denique est illa scientia simplicissima sine compositione , sive discursu, aut alia simili imperfectione. Quia nec infinita capacitas divinaee mentis capax est similium imperfectionum, nec objecti simplhicitas illam admittit, cum cognoscitur, prout est in se et modo perfectissimo. Neque obstat, quod illa scientia summam veritatem habeat in ordine ad tale objectum, ut diximus. Idque sit non solum apprehensiva, sed etiam judicativa, ut vera ratio scientiae postulat. Nam haec omnia possunt esse in simplicissima cognitione et intuitione, ac comprehensione rei simplicis prout in se est. Nam per illam simplicissime indicatur, rem ita esse, sicut est, ut dixit D. Thomas, 1 part., q. 16, art. 5, ad 1. Et in disp. 8, Metaphysicae, sect. 3, in fine tetigimus.
5. Dubium. Circa totam hanc doctinam non invenio difficultatem alicujus momenti, soIum de actibus liberis Dei, dubitari potest, quomodo perhanc scientiam cognoscantur. Dequa re aliquid tetigimus in libro secundo, occasione scientiae beatorum, et aliquid addemus, capite tertio, nam illa difficultas conjuncta est cum scientia, quam Deus habet de creaturis futuris. Inquiri etiam hic potest, an haec scientia quam Deus de se habet, possit dici scientia, quia, vel propter quid. Dico tamen breviter, neutram dici posse proprie. Non quidem dici potest scientia quia, quia haec est imperfecta et per medium extrinsecum. Cognoscit quidem Deus dependentiam suorum effectuum a se, ut infra dicemus: unde etiam scit se posse ab alis cognosci per effectus suos, ipse autem non se cognoscit per effectus, quia illa cognitio imperfecta est. Non est etiam scientia illa propter quid, quia haec est scientia per causam, et Deus non habet causam. Est igitur altior scientia quae potest dici per se ipsam, et ita dicit D. Thomas, quaest. 14, art. 2 et 3, Deum intelligere et comprehendere se per se ipsum. Unde negative potest dici esse propter quid, quia est per ipsam quidditatem rei, quae aliam causam non habet, sed per sese talis est.