On this page
Caput 4
Caput 4
An scientia dei practica sit et causa rerum; ubi de variis nominibus divinae scientiae
1. Varie divisiones divinae scientiae. — Hactenus consideravimus divinam scientiam soIum, ut speculativa est, nunc oportet breviter de illa dicere quatenus causa rerum et operativa est. Consequenter vero necessarium est, exponere, quomodo divina scientia dividatur in practicam et speculativam, ubi oportebit etiam de aliis divisionibus ejus dicere. Quamvis enim divina scientia una et simplicissima sit in se, tamen ob multitudinem rerum quae sub illam cadunt et varia munia, quae in illa considerari possunt, distinguitur a nobis variis modis, secundum conceptus nostros inadaequatos, ut illam modo nostro considerare possimus. Atque has divisiones illius scientiae sufficienter tractavi in dicta disp. 30 Metaphysieae, sect. 15. Et ideo solum hic illas insimuabo, quantum necesse est ad explicandum punctum propositum, quod ibi omissum est, quia magis erat theologicum.
2. Prima divisio. — Ex parte igitur rerum cognitarum, potest dividi primo divina scientia in scientiam Dei et creaturum. quae divisio ex dictis in praecedentibus capitibus satis contat : dividitur subinde in scientiam simplieis intelligentiae et visionis.
Secunda divisio. — Quae alias dici possunt abstractiva et intuitiva. In qua divisione non subdividuntur proprie membra prioris divisionis. Nam scientia visionis esse potest de Deo ipso et de creaturis. Nam scientia visionis dicitur illa per quam videntur res existentes, vel futurae in qualibet duratione reali secundum actualem existentiam exercitam cum omnibus conditionibus existentiae, ut aiunt, et hoc modo videt Deus seipsum et divinas personas, atque omnia etiam creata, quae aliquando futura sunt. Diverso tamen modo in hoc, quod respectu Dei illa scientia est omnino necessaria, nec potest esse nisi intuitiva, ut infra libro nono, de Trinitate magis declarabitur. Respectu vero creaturarum scientia visionis, ut visionis et intuitiva est, non est absolute necessaria, sed soIum ex suppositione objecti futuri, ut capite praecedenti tactum est, et latius in libris de scientia Dei futurorum contingentium. At veroscientia simplicis intelligentiae, quae abstractiva est, quia abstrahit ab actuali existentia objecti sui, solum habet locum circa creaturas, quia omnes et solae creaturae non includunt essentialiter ipsum esse existentiae actualis, et ideo possunt quidditative cognosci secundum suas essentias et ut possibiles sunt, etiamsi non videantur existentes. Et haec vocatur cognitio per simplicem intelligentiam et abstractiva, quia non terminatur ad res, ut actualiter existentes. Est autem scientia, ut terminatur ad res possibiles simpliciter necessaria, quia possibilitas creaturarum necessaria est, ut in dicto libro nono de Trinitate latius dicturi sumus. Insinuabat autem de hoc loco queestio, ad quod ex his membris revocatur scientia conditionalium contingentium, sed de hac re in libro secundo de illa scientia satis dictum est.
3. Alia divisio. — Hinc ulterius dividi potest scientia in practicam et speculativam, nam divina scientia utramque rationem eminentissime complectitur, propter quod non solum sapientia et scientia, sed etiam prudentia et ars perfectissime vocatur. Sumitur autem haec distinctio etiam ex objectis. Nam scientia speculativa dicitur quae sistit in cognitione veritatis, etiamsi non sit de re, quam sciens possit operari, scientia vero practica et est de re operabili, et est principium operandi res cognitas, quantum est ex se. Deus autem et contemplatur scientia sua omnem veritatem, et per eamdem cognoscit omnia, quae operari potest, habet ergo scientiam speculativam et practicam.
4. Dubium. — Ex qua doctrina videbatur per se manifestum, scientiam Dei non posse habere rationem practicae scientiae, ut de Deo ipso est, quia ut sic, non est de re operabili a sciente. Nihilominus tamen hoc videtur in dubium revocasse Scotus in 4 q. Prologi ad 4. Quia licet Deus non sit operabilis a se, est amabilis a se, et hoc videtur esse satis ad scientiam practicam, non quae sit per modum artis, sed quae sit saltem per modum prudentiae. Nam dictamen hoc, amandus est Deus practicum et prudentiale est, et hoc habet Deus circa se ip- sum. Sicut visio beatifica dici potest practica cognitio, quatenus dictat Deum esse ámandum.
5. Sed nihilominus dicendum est, scientiam Dei, prout versatur circa ea, quae sunt intra Deum, nullo modo esse practicam, ut docet D. Thomas, d. q. 14, art. 16, actandem fatetur Scotus in eadem q., S $i objiciatur. Ratio ejus est, quia in Deo intellectus non est regula voluntatis. Alii reddunt rationem, quia licet scientia, quam Deus de se habet amorem excitet, ille amor non est operatio. Quantum hae rationes valeant, ex dicendis constabit. Ego igitur censeo, propriam rationem esse, quia ille amor non est liber, sed omnino naturalis, praxis autem proprie non est nisi ubi est dominium actionis, ut constat ex usu omnium, et ex his quae de practico et speculativo disseruimus, disp. 44 Metaphysicae, sect. 13, a n. 19. Confirmatur, quia amor, quo Deus se diligit, non est a prudentia, quia naturalis est, nec ab arte ob eamdem rationem, et quia non est proprie opus, ergo. Tandem quis dicat productionem Spiritus sancti esse ex dictamine practico intellectus Divini ? Igitur licet ille amor sequatur nostro modo intelligendi ex cognitione, tanquam ex conditione proponente objectum, hoc non satis est, ut illa cognitio practica dicatur. Nam ex speculatione, vel visione rei pulchrae sequi potest delectatio, vel amor, et non propterea est praxis, quia illa affectio voluntatis sequitur ex vi objecti, et consideratio intellectus non inducit modo practico, ut consulendo, praecipiendo, vel alio simili, sed est conditio requisita propter naturalem subordinationem talium potentiarum.
6. Corollarium. — Secundo videtur ex dictis inferri satis evidenter, Divinam scientiam, prout versatur circa creaturas esse practicam. Tum quia voluntas divina circa creaturas libere versatur, unde potest per rationem practicam suo modo dirigi. Tum etiam, quia potest Deus creaturas producere et scit, quomodo a se fieri possunt, ergo cum ab ipso fiant, per illam scientiam effectio earum dirigitur, ergo scientia illa practica est, nam haec sunt munia scientiae practicae. Nihilomiuus Scotus, dicta q. 4 Prologi, S Tertius articulus et in 1, d. 38, q. 1, negat illam scientiam esse practicam: supponit enim habitum practicum proxime versari circa voluntatem, putat autem scientiam Dei non posse practice versari circa voluntatem, etiam quoad liberos effectus. Tum quia intellectus in Deo non est regula voluntatis, sed ipsa sibi regula est. Tum etiam, quia ante determinationem liberam voluntatis di- vinae, non praecedit dictamen in intellectu, hoc esse faciendum vel amandum.
7. Divina scientia duplici modo est practica. —Sed negari profecto non potest, quin divina cognitio duplici ratione practica sit, uno modo per modum prudentiae, alio modo per modum artis. Per modum prudentiae respectu ipsiusmet voluntatis divinae quoad actus liberos, ut ^sic, seu quoad determinationes eorum. Qui enim negari potest actus illos esse prudentissimos, et ut tales fuisse a Deo praecognitos et praejudicatos, prius ratione, quam sint, secundum liberam determinationem. Nam quod illi actus sint honestissimi et conformes divinae bonitati manifestum est. Quod vero praejudicentur, ut tales prius ratione, quam determinentur, etiam videtur clarum, quia scientia illa naturalis est et naturalia sunt priora liberis. Ergo ante liberam determinationem antecedit in scientia Dei hoc judicium, celle hoc vel illud rectum erit secundum prudentiam, liberalitatem, vel justitiam, ergo tale judicium recte dicitur practicum et prudentiale, ita loquitur Scriptura, Proverb. 3: Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit celos prudentia ; Jer. 10 et 15: Qui fecit terram in fortitudine sua, praeeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit colos.
8. Quapropter quod Scotus sumit, ante li beram determinationem voluntatis non antecedere hoc judicium ordine rationis, falsum est. Quia etiam de divina voluntate verum est, non posse ferri in incognitum, ideo enim processio Spiritus sancti posterior origine est processione filii. Supponitur ergo cognitio ad hberam Deideterminationem, illa autem est cognitio perfecta de objecto et lactu, et omnibus circumstantiis ejus, ergo est judicium de tota convenientia ejus. Quod vero Cajetanus, 1 p., quaest. 14, art. 16, significat , illud divinum judicium nox esse practicum, prout antecedit divinam voluntatem, sed prout per illam determinatur ad opus, simpliciter non videtur verum ; quia opus consilii et prudentiae practicum est, etiam prout antecedit electionem. Neque hinc sequitur per tale judicium determinari divinam voluntatem ad unum et sic tolli divinam libertatem, cum judicium illud naturale sit. Nulla enim est illatio, quia per judicium illud non proponitur bonum creatum vel creabile, ut necessarium simpliciter , nceque ut continens omnem rationem boni, et ideo non infert necessitatem voluntati Divinae, ut ad illud amandum determinatur, et ideo dicitur omnia operari secundum consilium volun- tlatis sue, ut in relectione super haec verba late tractavi. Neque de ratione judicii practici est, ut ita determinet voluntatem, sed solum ut ex seaptum sit, et quod ex modo suo ad hoc tendat.
9. At vero per modum artis est Divinascientia practica, in ordine ad operationem ad extra, quia cognoscit non solum quasi speculando et contemplando quidditatem et proprietates earum, sed etiam cognoscendo modum quo fieri debent, quod est proprium illius scientiae practicae, quam factivam vocant, et est propria et propriissima ars. Et ita etiam de divina sapientia dicitur in Scriptura, quod est Omnium artifer, Sap. 1 et 8: Quis illorum quee sunt, magis quam illa est artifez ? Unde ubicumque in Scriptura docetur, Deum per sapientiam suam omnia fecisse, Psalm. 103: Omnia in sapientia fecisti, et similibus, ostenditur divinam sapientiam sub ea ratione et practicam scientiam et artem esse. Per omnes enim has voces significatur aliqua ratio formalis, quae perfectionem dicit sine imperfectione in genere cognitionis, seu scientiae, et ideo optima ratione Deo, ac Divinae scientiae tribuuntur.
10. Dubium. — Prima opinio. — Sed quaeri hic potest, an haec divina scientia sit practica prout est scientia simplicis intelligentiae , vel prout est scientia visionis. Quidam enim sentiunt hoc posteriori modo esse scientiam practicam, quia ita insinuat D. Thomas, dicta q. 14, art. 16. Nam scientia practica est, quae ordinatur ad opus, scientia autem simplicis intelligentiae, ut sic non ordinatur ad opus, sed scientia visionis: ergo.
Secunda opinio. — Rejiciuntur hee duee opiniones.—Ahi volunt, scientiam practicam nullam esse ex illis, sed esse peculiarem scientiam, quae dicitur approbationis. Alii denique dicunt, nullam- ex his esse, quia non est per modum cognitionis, sed imperi. Sed hae omnes opiniones falsae sunt. Et incipiendo ab ultima, infra libro primo, de Praedestinatione ostendam, non esse in Deo tale imperium distinctum a judicio de agendis. Et in penultimo capite hujus libri dicam , Deum non operari immediate res ad extra per aliquem actum intellectus , sed per voluntatem et potentiam exequentem. Deniquein Divina scientia nullus actus cogitari potest nisi per modum cognitionis et quidquid aliud fingitur, sine fundamento est, et explicari non potest.
11. Unde etiam scientia approbationis vera cognitio est, et ad scientiam visionisapplicari solet, licet secundum quemdam modum possit attribui scientiae simplicis intelligentise : quatenus includit haec scientia approbationis actum aliquem voluntatis, vel ordinem ad illum. Declaratur, nam imprimis includit haec scientia, quod sit cognitio, alias scientia non est: addit vero, quod sit de re, quae Deo placet. Unde proprie censetur explicari per illa verba Gen. 1: lidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona. Quam scientiam fuisse visionis constat, est ergo scientia approbationis, quaedam scientia visionis, qua Deus novit ea, quae sibi placent, seu in quibus ipse complacet, ut loquitur Paulus ad Rom. 11, cum ait: JVon repulit Deus plebem suam, quam preescivit, ut seepe exponit Augustinus. Propter quod dixit Hieronymus in id Abac. 1: Mundi sunt oculi tui, ne videant malun. lIdeo dici Deum ignorare malum, quia non libenter videt illud, ergoe converso quae videt libenter et complacendo in eis cognoscere, scientia approbationis dicitur. Unde quia Deus non dicitur proprie complacere, nisi in his, quae facere ipse decrevit, ideo haec scientia approbationis scientia visionis est. Si tamen consideremus, etiam Deum scire multa apta, ut ab ipso approbarentur si fierent, vel quae approbari ab ipso possent, siea vellet, seu, quae per simplicem affectum approbat, licet ea facere non decernat. Ideo sub his considerationibus etiam in scientia simplicis intelligentiae intelligi potest scientia approbationis. Unde, eo modo quo scientia practica potest esse in scientia simplicis intelligentiae, aut visionis, potest etiam esse scientia approbationis practica et speculativa.
12. Scientia simplicis intelligentiae sub una ratione est speculativa, sub alia practica. — Addo igitur ulterius, scientiam, simplicis intelligentiae creaturarum, licet sub una ratione speculativa sit, sub alia optimedici practicam. Patet primum, quia habet totam illam speculationem naturarum creabilium, quae in scientia maxime speculativa spectari potest. Unde ex se, et ex ratione sua, speculativa est. Secundum etiam probatur, quia est scientia de re operabili ab ipso sciente, et modo operabili ab eodem, quia novit Deus per illam scientiam quomodo erat creandus mundus, et quomodo esset recte gubernandus, quae scientia practica est, essetque talis, etiam si Deus decrevisset nec creare mundum, nec gubernare. Nam, ut scientia sit practica (ut ex Metaphysica constat) necesse non est, ut a sciente applicetur ad opus, sed satis est quod de se directiva et regulativa sit operis, quatenus est de re operabili, ut talis est, id est modo, operabili, seu os- tendendo modum, quo res facienda est, si artifex voluerit.
13. Scientia visionis per se non est practiea. —At vero scientia visionis per se non est practica, sed est quaedam intuitio, seu quasi experimentalis visio. Unde si consideretur in Deo, quatenus terminatur ad res actu existentes, supponit effectionem eorum, unde, ut sic, non facit illas. Si vero consideretur, ut de futuris est, etiam supponit futuritionem earum et ex parte Dei supponit voluntatem aliquam, sine qua illae res non possunt esse absolute futurae. Non est ergo scientia visionis practica, maxime per modum artis. In ordine vero ad prudentiam et ad judicium de agendis, seu vitandis libere, potest suo modo conducere eo modo, quo experientia et memoria, vel praejudicium de futuris solet ad prudentiam conferre. Non tamen propterea talis scientia dici potest proprie practica, sed conditio quaedam antecedens et necessaria ad prudentiam. Sic enim omnis notitia practica in aliqua speculativa fundatur vel secundum rem, ut in nobis, vel secundum rationem, ut in Deo.
14. Scientiam Dei esse causaum rerum omnium. — Uktimo ex dictis constat, scientiam Dei esse causam rerum, quatenus practica est. Patet, quia Deus operatur omnia per sapientiam suam, ut Scripturae docent, quae satis allegatae sunt (est enim res clara) sed non est causa, nisi ut est operativa, ergo ut est practica, est causa rerum. Quomodo autem causet, dicemus, capite sexto, agendo de potentia. Nunc solum dicimus, concurrere ad rerum effectionem duobus modis praedictis : primo per modum prudentiae, nam scientia illa non operatur nisi per voluntatem, ergo prius ratione intelligitur, inducere voluntatem ut hoc, vel illud opcrari velit, et sub hac ratione habet rationem prudentiae. Deinde post voluntatis determinationem dirigit actionem per modum artis, ostendens modum, quo res faciendae sunt.
15. Unde etiam constat, an esse causam rerum conveniat scientiae simplicis intelligentiae an visionis. Nam esse causam per modum artis habet, ut est scientia simphlicis intelligentiae applicata per voluntatem. Ex se enim solum habet, ut sit causa veluti in actu primo, id est, causativa, quod etiam habet circa possibilia, quae nunquam erunt. Quod vero sit causa in actu, non habet sine applicatione voluntatis, ejus vero causalitas praeintelligitur ante scientiam visionis, nam haec videt res, ut jam factas, vel futuras. At vero quoad judicium prudentiale et quasi consilium distinguendum est. Nam si consideretur ante omne decretum liberum voluntatis Dei, sic etiam pertinet ad scientiam simplicis intelligentiae,quia illud judicium est omninc naturale et dicitur esse causa quantum est ex se, seu sufliciens in suo genere, non tamen efficaciter et in actu secundo, nisi accedat decretum voluntatis, quod liberum est, non obstante illo judicio. Si vero consideretur aliquod particulare judicium de aliquo agendo, seu eligendo ex praesuppositione prioris decreti, sic potest interdum pertinere ad scientiam visionis, quatenus illud dictamen simpliciter liberum est, licet ex suppositione sit necessarium. Et haec sufficiunt de hac scientia practica, quatenus proxime refertur ad voluntatem Dei, et habet rationem prudentiae, seu consilii, quia praeter ea, quae de voluntate dicemus, nihil difficultatis circa illam occurrit, et videri etiam possunt multa, quae de hac re diximus in Relectione citata. De eadem vero scientia, quatenus habet rationem artis nonnulla dicenda supersunt. Quae in sequenti capite tractabuntur.