Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

N in divina scientia practica sint ideae creaturarum omnium, et quot, quarumqumque rerum sunt

CAPUT V. AN IN DIVINA SCIENTIA PRACTICA SINT IDEAE CREATURARUM OMNIUM, ET QUOT, QUARUMQUMQUE RERUM SUNT.

1. Materiam hanc tractat D. Thomas 1 p., q. 15, per totam, et alii Scholastici in 1, d. 35 et 36, et Alensius 1 p., q. 23. Verumtamen ea, quae in hac materia praecipua esse videntur in disp. 15 Metaphysicae, sect. 1, a nobis tractata sunt, quae hic repetenda non sunt, et ideo in hoc capite breviter materiam hanc poterimus expedire, quae necessaria est ad complementum doctrinae traditae in capite praecedenti, et ideo non est hic omnino praetermissa. Quinque vero praecipaa esse videntur, quae de Ideis tractari solent, videlicet : An sint, ubi sint, quid sint, quarum rerum sint, et quot sint, possumusque sextum addere, nimirum, quam causalitatem habeant.

2. Ideas esse. — Prima tria puncta late sunt tractata dicta sectione prima, et ideo hic pro certo statuimus imprimis Ideas esse, quia idea nihil aliud significat , quam exemplar ad cujus imitationes artifex operatur , ostensum autem est, Deum operari, ut supremum artificem, oportet ergo ut suas ideas habeat. Quas proinde oportet esse increatas, aeternas, immutabiles et invisibiles , ut notavit Augustinus, lib. 83, quaest. 46. Quia si ideae divinae essent creatae, finitum procedendum est, vel sistendum est in per alias ideas creari deberent, et sic, vel in inincreatis, quod si increatae sunt , illae solae sunt ideae divinae, nam quidquid, per illas fit, magis erit ideatum, quam idea; sunt ergo increatae, ergo immutabiles, aeternae et invisibiles. Unde aliqui existimant de his fuisse locutum Paulum ad Hebraeos 11, cap., cum dixit: Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, ut ex imvisilalibus, visibila fierent, 1d est, ut res, i quae in suis ideis erant invisibiles, ex illis ut ex exemplaribus fierent visibiles per creationem. Qui sensus probabilis est, licet non desint alii. Nam Chrysostomus, hom. 22, inad Hebr. exponit : Ez invisibilibus, id est, non entibus , seu ex nihilo , Anselmus autem ibi, cum prius explicuisset illa verba de formatione orbis ex materia invisibili et informi, prius ex nihilo creata, subjungit : Vel ex invisibilibus facta sunt visibilia, id est, ex intellectuali mundo, visibilis, invisibilis enim mundus in sapientia, Dei erat et ad ilhus imitationem factus est iste visibilis. Quam expositionem ibi D. Thomas, lect. 2. locupletat, etsolam illam assignat. Esto vero non habeatur haec assertio expresse in Scriptura, tamen ex his, quae docet fides de modo operationis ad extra, tam evidenter colligitur, tamque communi consensu Patrum et theologorum recepta est, ut in dubium revocari non possit.

3. Ideas divinas esse in Deo ipso. — In secundo puncto certum est , ideas divinas esse in Deo ipso, quod adeo aftirmat Augustinus, l. 83, quaest. 46 , ut dicat : S'ine impietate negari non posse, etl. 5, Gen. ad hitter. cap. 14, et tract. 1, in Joan. in hunc modum intelhgit verba illa : Quod factum est, in illo vita erat, distinguit enim hanc totam sententiam a praecedentibus et exponit , Omnia que fucta sunt, prout sunt in Deo per ideas, esse ipsam citam, et rationem increatam sapientiae Dei, quae est vita per essentiam. Quam expositionem Beda, Rupertus, divus Thomas et alii sequuntur. Est autem tantum probabilis, nam ile locus aliis modis legitur et exponitur probabiliter. Sequitur vero haec assertio ex priori necessaria illatione, quia extra Deum nihil est increatum , .nvisibile et aeternum.

4. Et ita improbatur facile error Platoni attributus de Ideis realibus separatis ab individuis et in suo proprio et specifico esse subsistentibus. De quo hic plura dicere non est necesse, tum quia et per se omnino incredibilis est et jam est antiquatus : tum etiam quia in citato loco Metaphysicae, et indisp. 6, sect. 2, tranctando de universalibus sufficienter haec res expedita est.

5. Error Vuicleffi. — Per hanc etiam resolutionem improbatur facile error tributus Vuicleffo et impugnatus a Vualdense, tom. 1,c.5 et 8, quatenus dicebat creaturas secundum esse ideale esse aliquid aeternum et distinctum ab esse Dei. Hic enim error intellectus in hoc sensu, quod extra Deum habeant ideae aliquod esse reale verum et aeternum, contra fidem est, et illum sufficienter impugnavi in Metaphysica, disp. 31, sect. 2, valde autem dubito, an illa haeresis in mentem ahcujus venerit. Nam, ut ibidem Vualdensis refert, Vuicleffus potius errabat vocando creaturas DEUM, quia sunt in Deo secundum esse ideale, quod magis perunet ad ineptum et erroneum modum loquendi, quam ad rem ipsam : et ideo necesse non est in hoc immorari. Maxime , quia in Concilio Constantiensi, sess. 18, ubi errores Vuicleffi referuntur, nihil de hoc dicitur, et in sess. 15, cum proponuntur errores Joannis Huss , inter alios ponuntur hae propositiones: Quodlibet est Deus , queelibet creatura est Deus, ubique omne ens est, cum omne ens sit Deus. Et postea illarum mentio non fit , cum referuntur articuli damnati. Quia forte non constitit, illas asseruisse, vel quia solum errabat appellando absolute et simpliciter ideas Divinas nominibus creaturarum, cum constet creaturas non esse in Deo formaliter, et ideo nec creaturas simphrciter posse vocari Deum , nec Deum creaturas , licet cum addito, creatura secundum esse quod habet in Deo, sit Deus, ut Augustinus et sancti loquuntur, et in sequenti puncto explicabitur.

6. Varice opiniones. —Prima opinio. —Circa tertium punctum, quid sit idea, variae sunt opiniones scholasticorum. Nam quidam dicunt esse ipsas creaturas , quae in tempore fiunt, prout praecedunt ex aeternitate in mente Dei, non formaliter, sed objective.

Secunda opinio. — Alii dixerunt esse divinam essentiam cognitam, ut participabilem a creatura. Alii, esse ipsummet Verbum divinum , seu formalem conceptum essentialem , quem Deus habet de creaturis, ut possibilibus.

Tertia opinio verior est. — Et hanc ultimam sententiam, veram existimo, quam in citato loco late robavi et auctoritate etiam confirmavi; eamque aperte docent Augustinus, Anselmus et D. Thomas, locis proxime citatis. Et ratio breviter est, quia Idea nihil aliud est quam exemplar anificis, cui opus suum facit conforme. Deus autem non intuetur extra se aliquid. ut ad illius imitationem operetur, sed in se habet totam rationem efficiendi, sive exemplarem, sive productivam. Item per ideas omnes intelligunt aliquam veram rem , distinctam ab ea , quae fit, res autem ut possibilis objecta menti Dei, extra Deum non est aliquid reale actuale, neque aliquid distinctum vere a creatura, quae fit. Denique creatura , ut sic obiecta, non potest dici aeterna, immutabilis et alia quae divinis Ideis attribuuntur. Non est ergo idea tantum objective in Deo, sed vere, ac realiter. Rursus per ideam omnes intelligunt formam , quae repraesentet aliquo modo et fit per modum imaginis, hoc autem non convenit proprie essentiae divinae, nisi ratione formalis conceptus, quem habet de creaturis, ille ergo conceptus, ut repraesentat creaturas factibiles, est idea. An vero necesse sit, ideam esse cognitam proprie, et ut quod, parum in praesenti refert , nam etiam hoc habet illa formalis cognitio, seu scientia Dei, quatenus se ipsam scit perfectissimo modo, ut supra dictum est, et latius in dicto loco Metaphysicae, ubi haec omnia latissime sunt explicata.

7. Corollarium.— Atque hinc constat, ideas propriissime pertinere ad scientiam practicam, quam Deus habet de creaturis. Quia nihil magis ad scientiam pertinet, quam conceptus ille formalis, qui de re cita formatur, nam per illum formahbter repraesentatur et cognoscitur. Sed in hoc conceptu sunt ideae, vel potius hic conceptus, ut est de tali, vel tali creatura, est idea, ergo idea in divina scientia, vel potius, est ipsa scientia. Rursus illa scientia est de creatura quatenus a Deo fieri potest, et est velut ars, per quam sit, est ergo scientia practica, ergo ideae in scientia Dei sunt, ut habet rationem artis, seu scientiae practicae factivae.

8. Animadversio. — Solum est observandum circa has voces, 7dea, Ratio et Evemplar, esse in usu illarum aliquam varietatem, quam distinguit D. Thomas, dicta quaest. 15, art. 3, et significat, ideam esse quasi commune nomen significans eamdem rem, quae et exemplar et ratio esse potest: exemplar, in quantum est ratio factiva alicujus, ratio vero, in quantum est principium formale, quo talis res cognoscitur. Addit vero, nomen exemplaris significare habitudinem ad res faciendas, sicut nomen providentiae, vel praedestinationis et ideo exemplaria proprie non esse in Deo nisi respectu earum rerum, quas aliquando est effecturus. Rationes vero rerum, tam de rebus aliquando futuris, quam de possibilibus nunquam futuris, esse posse. Ac subinde ideam, ut tantum ratio est, esse de utrisque et ita esse posse tam in scientia speculativa, quam in practica, ut vero est exemplar, esse de rebus aliquando futuris. Quod totum pertinet ad usum vocum tantum, in quo fides adhibenda est peritis in arte. Potest tamen facile usus esse diversus, vel essemutatus, nam solent etiam vocari exemplaria, quae de se talia sunt, vel ad eorum imitationem possit aliquid fieri, licet faciendum non sit, sicut supra diximus, scientiam illam esse practicam, in actu primo, quod fortasse vocat D. Thomas, esse practicam virtute, in eodem art. 3 ad 2.

9. In Deo esse ideas rerum omnium.— Carca punctum quartum, scilicet quarum rerum sint ideae, multa disputantur a theologis, quae omnia pertinent ad usum vocum, et ideo brevissime perstringenda sunt. Nam loquendo practice de ideis, seu exemplaribus divinis, prout nunc loquimur, certum imprimis est, habere Deum ideas rerum omnium, quas per se, ac proprie facit, vel facere potest. Probatur, quia omnia operatur per artem suam: ergo maxime illa, quae per se, ac proprie operatur, ergo illorum maxime habet ideas.

10. Ex hoc sequitur primo, habere Deum ideas rerum singularium, scHicet, Petri, Pauli et caeterorum. Ita docet D. Augustinus, Epist. 115, in fine, et idem sentit D. Thomas, dicta quaest. 15, art. 2 ad 4, Bonaventura, RHichardus, Zgidius et alii in 1, d. 35 et 36. Ratio vero clara est, quia effectio versatur circa singularia, ergo oportet, ut singularium dentur ideae. Potest declarari exemplo humani artificis, quia non depingit talem imaginem, tahs figurae, magnitudinis, coloris, etc., nisi illius habeat propriam et peculiarem ideam, diversam ab idea alterius imaginis. Dices, hoc ad summum habere verum, quando imagines faciendae, sunt dissimiles, at si sint omnino similes, licet differant numero, per idem exemplar fieri posse. Respondeo, in humano artifice habere hoc locum, quia operatur per se ad formam similem, non vero ad individuationem, secus vero esse in Deo, qui per se attingit individua, et hoc est, quod D. Thomas ait, in dicto articulo, solutione ad A4: Providentiam divinum se ertendere ad singularia, et ideo dari illorum ideas. Quapropter sine causa Henricus quodlib. 3, quaest. 1,et quodlib. 7, quaest. 5, negat esse in Deo ideas singularium.

11. Dubium. — Quaeri vero potest, an sint in Deo esse rationum universalium. Nam Henricus supra, tam generum, quam specierum il- las esse ponendas putat. At D. Thomas, dicta i solutione ad 4, fatetur de generibus non dari ideas, distinctas ab ideis specierum. Unde de speciebus videtur eas admittere, imo et Augus- E tinus, dicta Epist. 115, idem sentit, dum ait: Ailhi videtur, quod ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum, non meum, vel 1 tuam ibi esse rationem. Quantum ad orbem autem temporum, varias hominum vationes in illg sinceritate vivere. Sed certe, qua ratione non ponuntur ideae generum, eadem nec specierum ponendae esse videntur. Primo quidem, quia species non fiunt, nisi in individuis, unde non fiunt nisi per ideas individuorum. Secundo, quia Deus non habet conceptus confusos objectorum universalium, sed distinctissime omnia cognoscit, ut sunt. Unde licet negari non possit, ita cognoscere Deum singularia, ut cognoscat etiam virtutem formalem, seu similitudinem specificam, quam inter se habent: nihilominus non intelligimus nos in Deo duos conceptus ratione distinctos, unum speciei, alium individui. Tum quia prior esset confusus et imperfectus, ut in nobis est. Tum etiam quia eadem ratione distinguendi essent conceptus generis et speciei. Concipiendo ergo sipngularia prout in se sunt, in eis videt similitudinem, quam inter se habent, vel integram et specificam, vel imperfectam et genericam et eodem modo, sicut non producit genera, vel species nisi in individuis, ita per eorum ideas ila producit.

12. Dari in Deo ideas rerum omnium singulariim substantiarum. — Secundo sequitur ex dictis dari ideam in Deo omnium singularium substantiarum completarum, seu suppositorum. Hoc etiam constat, quia illa omnia per se fiunt et per se, ac distincte cognoscuntur. Tamen de partibus substantiae solet esse controversia ; praesertim de materia prima. Nam D. Thomas supra ad 3, negat dari propriam ideam ejus, quod Cajetanus et alii sequuntur. Imo nec proprium conceptum ejus videntur ponere in Deo, sed cognosci putant conceptu totius, cujus est pars et similiter putant fieri per deum totius. Fundanturque, quia materia non habet esse, nec actualitatem nisi per formam, unde nec cognosci, nec fieri potest nisi cum illa et per illam, atque adeo, per ideam, vel rationem totius.

13. Ego vero censeo materiam habere suam propriam entitatem et proprium actum entitativum, et proprium esse, et ideo existimo in se distincte et proprio conceptu cognosci, licet cum habitudine trariscendentali et de- pendentia, quam habet a forma. Et ita etiam existimo fieri et conservari propria quadam actione creativa et conservativa, licet partiali respectu totius, secundum ordinem naturae; de potentia vero absoluta posse solam produci. Quare placet mihi opinio Alberti, 1 dist. 35, art. 10, ponentis propriam ideam materiae. De accidentibus autem fere idem dici potest. Et de his, quae per se fiunt et adduntur substantiis jam productis, ita omnino dicere oportet. At vero de his quae non per se fiunt, sed comproducuntur, probabilis est sententia D. Thomae, quod per ideas subjecti fiunt. Nam intelligimus, verbi gratia, habere Deum ideam angeli, prout in re fit cum intellectu et voluntate, et per illam eum producere et sic de aliis rebus, de quo solum potest esse dissensio in modo loquendi.

14. Non esse plures ideas in Deo actu inde distinctas.— Circa quintum punctum, scilicet, quot sint ideae, res videtur clara, licet auctores etiam dissentiant in modo loquendi. Certum ergo est, in re non esse plures ideas actu distunctas, quia in Deo non bhabet locum talis distinctio, in absolutis, ut supra probatum est. Idea vero licet concipiatur a nobis cum respectu rationis ad objectum creatum, in se concipitur, ut forma absoluta, sicut revera est, non sunt ergo in Deo plures ideae in re distinctae actu aliquo modo. Sed sicut Deus unico conceptu omnia intelligit, ita unam habet realem ideam suae insitae arti adaequatam. Nihilominus vero certum est, posse anobis ratione distingui ideas per ordinem ad diversa objecta, sicut revera llas distinguimus, et hoc modo dicuntur esse in Deo plures ideae. Quae, ut sunt rationes rerum possibilium, infinitae sunt, vel distingui possunt in infinitum, ut vero sunt exemplaria rerum faciendarum, tot sunt, quot sunt vel erunt, res singulares habentes in Deo proprias ideas. Atque haec est doctrina communis theologorum, D. Thomae, dict., quaest. 15, art. 2, Alensis, 1 p., quaest. 23, m. 4. Bonaventurse, Alberti et Hervaei in 1, d. 35; et idem habet Scotus, d. 36, quaest. 1, et ibi Durandus, quaest. 4, Richardus, art. 2, quaest. 3, Capreolus, quaest. 1, art. 1, et caeteri omnes.

15. In quo sit difficultas. — Cum ergo haec certa sint, solum de nomine est quaestio, an dicendae sint simpliciter plures ideae, vel una. In quo jam usus obtinuit, ut plures simpliciter dicantur, nam ita loquitur Augustinus, dicta quaest. 4 in l. 83, quaest., et sumitur ex Dionysio, cap. 1 et 5, de Divin. nom., et docent D. Thomas et ere alii theologi, uno, vel alio excepto, ad modum autem loquendi sufficit communis usus. Nam ex eodem etiam habetur, per illam numerationem, vel pluralitatem non significari pluralitatem rerum, sed rationum objectivarum, quae correspondet nostris conceptibus inadaequatis, quos de illa idea Divina formamus.

16. Sed hinc rursus inquiritur, quae fuerit ratio hujus usus. Quidam existimant per nomen ideae significari de formali relationem rationis divini exemplaris ad res repraesentatas, et quia relationes, ut relationes sunt, multiplicantur ex terminis, ut infra, libro sexto de Trinitate, latius dicemus, ideo ideas vocari simpliciter plures. Sed non videtur nomen ideae significare de formali relationem secundum esse, sed tantum secundum dici, ut aiunt, sicut nomen scientiae, vel similia. Item alias, idea esset ens rationis, ve nomen secundae intentionis, etita non esset in Deo idea ab aeterno, quod falsum est, nam tam aeterna est idea, sicut praescientia, vel praedestinatio, vel decretum liberum Dei, quae omnia involvunt relationem rationis, sed non in formali significato, seu in objecto significationis, sed in modo significandi, idem ergo est de idea.

17. Videtur ergo mihi, ideam et exemplar esse mensuram ret, cujus est idea, ideoque significari et concipi ut adaequatum terminum relationis mensurati seu mensurabilis ad mensuram suam. Unde, quia creaturae sunt plures simpliciter et unaquaeque suo peculiari modo commensuratur exemplari divino: ideo etiam ideas illarum plures simpliciter nominari. Et ideo etiam potest haec pluralitas intelligi eterna in intellectu divino, ut D. Thomas docet, quatenus Deus intelligit suum conceptum, quem de creaturis habet, posse esse adaequatum terminum plurium creaturarum, quae respiciunt ipsum, ut mensuratae per ipsum. Quapropter, licet Deus non confingat relationem, aut distinctionem rationis, cognoscit nihilominus plures creaturas, ut mensurabiles per suam scientiam practicam, et ibi cognoscit esse fundamentum sufficiens ad illam denominationem, praesertim, quia etiam cognoscit distinctionem rationis, quam mens humana potest in sua idea concipere.

18. Denique hinc etiam potest reddi ratio, cur ideae simpliciter dicantur plures, non vero scientia, vel ars divina. Quia scientia et ars non ita significantur per modum mensurae, sicut idea et exemplar. Est etiam optima ratio, quia scientia et ars significantur, ut habitus, qui non multiplicantur ex materialibus objec- tis et rebus scitis, sed ex ratione formali sciendi, quae in Deo est una et universalissima. Exemplar vero, seu idea significatur per modum actualis conceptus adaequati rei cognitae, et per modum imaginis repraesentantis unamquamque rem, sicut est, et ideo juxta rerum varietatem multiplicatur. Et haec sufficiunt proloquendi modo.

19. Circa sextum punctum multa dici possent, nisi tractata essent in disp. 25 Metaphysicae. sect. 2. ubi diximus, causam exemplarem ad efficientem reduci. Nam exemplar est veluti forma, per quam artifex operatur. Unde licet respectu artificis idea sit veluti quaedam forma, quae est illi ratio cognoscendi, tamen in ordine ad effectionem est quasi principium agendi et assimilandi sibi aliquo modo effectum, et ideo sub ea ratione ad causam effticientem pertinet. Quam doctrinam in illa sectione secunda, latius declaravimus et ad divina etiam exemplaria applicuimus ; en vero haec effectio divinarum idearum sit solum per modum directionis cujusdam, eo modo, quo scientia practica, vel ars, solet dirigere potentiam motivam, seu executivam, vel etiam sit per influxum ad extra physicum, ac perse, tractaviin disp. 30 Metaphysicae, sect. ult., et infra, cap. 3, tractando de omnipotentia aliquid attingam.

PrevBack to TopNext