Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Habeat ne deus voluntatem exequentem circa bona, quae confert praedestinatis, praeter eas, qua ad ordinem intentionis pertinent

CAPUT XIV. HABEAT NE DEUS VOLUNTATEM EXEQUENTEM CIRCA BONA, QUAE CONFERT PRAEDESTINATIS, PRAETER EAS, QUA AD ORDINEM INTENTIONIS PERTINENT.

1. Prima ratio dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia voluntas Dei absoluta per se ipsam est efficax eorum, quae ita vult : Omnia enim, qua voluit, fecit , ergo si habet Deus voluntatem absolutam, qua statuit dare gloriam et gratiam praedestinatis, per eamdem omnino voluntatem haec bona confert: ergo supervacaneum est aliam fingere voluntatem exequentem, etiam ratione distinctam ; maxime, quia haec distinctio ex objectis sumenda esset: talis autem voluntas versatur circa idem objectum.

Secunda ratio.—Secundo urget hic difficultas supra tacta et non soluta , quia si hae duae voluntates sunt necessariae , ut homines consequantur salutem, illa circa quos Deus non habuit has voluntates, non habent ex parte Dei omnia necessaria et consequenter salvari non possunt: si autem non sunt ambae voluntates necessariae, nec ponendae, nec distinguendae sunt.

Tertia ratio. — Quod tertio ita confirmo, quia impossibile est Deum habere circa creaturam aliquod decretum liberum, quod necessarium non sit ad aliquam realem mutationem creaturae, sed ad unam mutationem, seu effectum in creatura suflicit una voluntas ejus: ergo impossibile est aliam, vel alias multiplicare. Minor constat ex efficacia divinae voluntatis : Major autem sic ostenditur. Quia divina voluntas non habet decretum liberum circa creaturam per sui mutationem: ergo non potest illud habere nisi per mutationem creaturae, quia per tale decretum habet Deus novum respectum ad creaturam, saltem rationis : impossibile autem est inter duo extrema intelligere novum respectum sine mutatione alterius: ergo non potest Deus habere decretum liberum, nisi quatenus necessarium est ad aliquam realem mutationem creaturae.

2. Aliquorum opinio. — Ob hanc difficultatem, nonnulli theologi moderni negant in divina voluntate hos duos ordines intentionis et executionis , et consequenter negant distinetionem rationis inter praedictos actus. Tamen ex hoc principio in sententias omnino contrarias divisi sunt. Quidam enim ob hanc causam, vel omnino negant intentionem finis, quae ra- tione praecedat electionom mediorum in divina voluntate , vel saltem negant illam intentionem esse efficacem. Sed contra hos satis disputatum est. Alii vero ponentes in Deohanc intentionem, asserunt, per illammet determinare Deum efficaciter voluntatem humanam ad exequendum id, quod Deus per talem voluntatem praefinivit, quia haec est efficacia divina voluntatis. Hi tamen auctores vix possunt conciliare libertatem arbitrii cum praefinitione divina, de qua re dicam infra in proprio loco: et ideo has sententias praetermitto.

3. Vera sententia.— Probatur. — Dicendum ergo est, voluntatem, qua Deus exequitur id, quod ordine intentionis circa electos praefinierat, esse ratione distinctam a voluntate intentionis et electionis. Haec assertio sequitur necessario ex dictis, quia Deus vult ordine intentionis gloriam praedestinato ex sola sua gratia: dat autem eamdem gloriam non ex sola libenalitate, sed ex meritis : non dat autem, nisi per voluntatem: ergo necesse est intelligere in Deo voluntatem, qua exequitur donationem gloriae,ut ratione distinctam a priori voluntate, qua eamdem gloriam intendit. Idem videre Hicet in ordine causarum et effectuum naturalium, in quibus Deus intendit finem, et propter illum applicat media, per quae postea exequitur effectum intentum, quam executionem per-suam etiam voluntatem facit : ergo necesse est illam esse aliquo modo distinctam. Denique de divinis rebus nos philosophari non possumus, nisi ex humanis servando proportionem et tribuendo Deo quidquid perfectionis est, remotis imperfectionibus : sed in nobis inenimus hos duos ordines intentionis , seu consultationis et executionis esse distinctos et necessarios ad perfectum modum operandi propter finem, ex propria intentione et relatione ipsius operantis. Est autem imperfectionis in nobis, quod haec facimus per actus re ipsa distinctos, et per mutationem realem nostrae voluntatis, et medio discursu, consultatione et anquisitione mediorum : ergo, seclusis his imperfectionibus, in unico et simplicissimo actu voluntatis Dei, utramque rationem actuum intelligere debemus, cum perfectissime operetur propter finem. Hoc tamen melius constabit expediendo tria dubia, quae in rationibus dubitandi postulantur.

4. Expediatur difficultas ex primo argumento. — Diversitas actuum circa idem objectum potesti in Deo sumi em propinquis motivis.— Primum dubium est, quo modo possit haec distinctio actuum intelligi circa eamdem rem volitam a Deo. Ad quod breviter respondeo, aliquando posse intelligi diversitatem hanc ex proximis motivis, propter quae intelligitur Deus habere hujusmodi voluntatis actus, ut, verbi gratia, in eadem gloria, quam Deus vult praedestinato, intelligimus in prima intentione illius, rationem volendi esse solam divinam bonitatem: respectu autem voluntatis, per quam Deus in executione vult dare gloriam proximam rationem esse merita, quae jam videntur in ipso praedestinato. Sic enim divus Augustinus varia ejus loca inter se conferendo, prae sertim lib. 1, ad Simplicianum, quaest. 9, et de Correptione et Gratia , cap. 7, duas electiones in Deo distinguit : unam mere gratuitam, quam habet ex solo motivo misericordiae : aliam justitiae, quam habet ex motivo meritorum. Unde optima concluditur ratio pro assertione posita. Nam voluntas intentionis et executionis ut versantur circa gloriam dandam praedestinato, ita distinguuntur in Deo, sicut attributum justitiae et misericordiae, vel liberalitatis: sed distinguuntur ratione: ergo et illa voluntates.

5. Haec distinctio non habet locum in donis ec seipso et per seipsum a Deo dandis.—Atque ad hunc modum possunt facile distingui hae duae voluntates, quatenus versantur circa omnia dona gratiee, quae pendent ex cooperatione nostra libera. Nam inillis omnibus prima dilectio, qua Deus efficaciter ordinat praedestinatum ad habendum tale bonum, est ex liberalitate et misericordia : voluntas vero, qua Deus re ipsa confert tale donum, semper respicit cooperationem liberi arbitrii, velut rationem, propter quam in aliquo genere causee homo recipit tale donum, sive sit causa meritoria, sive dispositiva, velut conditionem sine qua non, seu concausam, quae tantum secundario, et minus principaliter est cooperans divinae gratiae. At vero in illis donis, quae Deus per seipsum, et tantum ex seipso facturus est, non videtur habere locum hic distinctionis modus, quia primam vocationem, verbi gratia, omnino gratis et absolute Deus dare decrevit in ordine praedestinationis, et omnino etiam gratis dat in ipsa executione: atque etiam sine nobis libere cooperantibus.

6. Alia distinctio actus petenda ea modo tendentice in objectum.—E ideo addo aliam rationem distinguendi haec duo, quae sumi potest ex modo, quo divina voluntas versatur circa tale objectum, et ex diversis rationibus, quae in illo considerari possunt. Est enim donum illud objectum quoddam amabile, cui voluntas per affectum conjungi potest, et est etiam res quaedam factibilis a tali operante, qui potest applicare potentiam suam ad talem effectum exequendum. Priori modo versatur voluntas Dei circa tale objectum, quando ordine tantum intentionis procedit : posteriori autem modo quando jam inchoat executionem. Quam doctrinam sumo ex D. Thoma, 1, 2, quaest. 15 et 16, praesertim art. 4, ubi hoc modo distinguit consensum, et electionem ex una parte, ab usu. Nam consensus pertinet ad ordinem consultationis , dicitque acceptationem talis medii per atfectum, et complacentiam, vel etiam per electionem, si cum aliis conferatur, nondum tamen ex vi talis actus sit, quia in eo se gerit voluntas, ut facultas operativa ad extra : Usus vero sequitur post electionem, et inchoat executionem effectus, quia jam versatur circa illum, ut operabilem. Ad eumdem ergo modum intelligere debemus voluntatem divinam.

7. Potentia Dei executria distingwtur a voluntate et intellectu divino. — Denique hoc erit facilius, si advertamus, potentiam, per quam Deus exequitur exteriores actiones, esse ratione distinctam ab intellectu, et voluntate ejus, ut ex aliis locis nunc suppono. Per voluntatem igitur, qua Deus intra se praefinit, seu acceptat tale medium, non intelligitur apphcare potentiam suam ad operandum, sed tantum amare illud bonum respectu talis personae, per voluntatem autem exequentem applicat potentiam suam ad exequendum id quod dilexerat. Et ideo, si talem effectum operaturus est Deus cum causa secunda, ita applicat potentiam suam, sicut tali causae secundae, vel debitum, vel proportionatum est. Unde si illa sit tantum operatura physice, et non libere, applicat suam potentiam ad concursum determinatum ad unum. Si vero causa secunda sit operatura libere, applicat ad influsum magis indifferentem. Moc igitur modo recte intelligitur distinctio inter has voluntates.

8. Satisfit secundae rationi , et declaratur necessitas ubriusque voluntatis intentionis, et executionis.—Secunda difficultas erat, quae sit necessitas utriusque voluntatis, et quo modo salvetur sufficientia auxilii in his, cum quibus Deus non habet utramque voluntatem. Quod ut declarem, adverto ex duplici capite posse hujusmodi voluntatem esse necessariam, vel saltem convenientem ad aliquod opus: scilicet vel ex parte ipsius agentis, ut perfecto modo operetur. Priori modo est omnino necessaria ad quemlibet effectum Dei voluntas exequens ipsius, quia vel est principium proximum talem effectum, vel certe est immediate applicans omnipotentiam, quae est tale principium proximum. Sicut in homine respectu omnium effectum, et actionum, quae procedunt a potentis subordinatis voluntati in agendo, actus voluntatis, quo movet, et applicat potentiam executivam ad operandum, est simpliciter necessarius ad talem effectum. Ex parte vero agentis, ut perfecto, et rationali modo operetur, est necessaria intentio, et electio, seu acceptatio mediorum propter finem, quia sine illa non dirigeret actiones suas propria, et intrinseca relatione ad determinatum finem, cum tamen hoc maxime necessarium sit ad perfectum operandi modum.

9. Declaratur doctrina haec in omni genere agentium, nam imprimis in homine ad movendam manum, verbi gratia, sufficit ex parte effectus ille actus voluntatis, quo potentia motiva manus applicatur ad talem actionem : at vero ex parte ipsius hominis, ut perfecto, et morali modo exerceat talem actum, necessarius est alius voluntatis actus, quo actionem illam externam in aliquam finem dirigat. Rursus in agentibus naturalibus, ut ignis, verbi gratia, calefaciat, sufficit facultas proxime efficiens calefactionem : tamen ut illa actio perfecto modo fiat ex parte causae agentis, necessaria est aliqua ordinatio in finem, et quia proximum agens ita est imperfectum, ut per se non possit habere illam intentionem finis, dixit philosophus necessarium esse ut natura subordinetur superiori agenti, a quo in finem dirigatur. Denique in Deo ista ostenditur : Vult enim DEUS offerre homini concursum necessarium ad actum peccati, vult etiam offerre concursum ad actum bonum, quae voIuntas Dei, est quasi exequens, et necessaria ad effectum ex parte illius. Et nihilominus Deus vult concursum ad actum bonum propter ipsum actum, atque adeo ex intentione ejus : non sic autem vult concursum ad actum bonum propter ipsum actum, atque adeo ex intentione ejus : non sic autem vult concursum ad actum peccati, quia ex parte agentis ad perfectionem ejus pertinet ut bonum intendat, non vero ut intendat malum. Recte igitur distinguitur praedicta duplex necessitas, et uterque ordo intentionis, et executionis in divina voluntate.

10. Objectio. — Respondetur.— Dicere vero potest aliquis, hoc discursu ad summum ostendi, necessariam esse in Deo intentionem finis alicujus per simplicem; et inefficacem ac- tum. Respondeo imprimis, hoc satis esse, ut distinguamus ordinem intentionis ab ordine executionis : neque enim nos contendimus intentionem omnino absolutam, et efficacem esse simpliciter necessariam. Tamen hinc ulterius recte colligimus, ad perfectionem agentis pertinere, ut possit, si velit, absoluta, et efficaci intentione velle finem, et ex illa speciali, et efficaci modo providere, et praeparare media ad talem finem. Et ita etiam breviter respondimus supra ad similem difficultatem de electione ad gloriam, videlicet si illa est necessaria, quo modo Deus sufficientia principia tribuat his hominibus, quos a principio tali modo non elegit. Responsio enim clara est, quia illa electio non est simpliciter necessaria ex parte effectuum, sed solum ex parte agentis, supposito speciali, et perfecto modo providentiae, quem habere voluit cum hujusmodi hominibus, quamvis sine illa potuerit sufficientia media gratiae providere, ut latius constabit ex dicendis circa reprobos.

PrevBack to TopNext