Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quomodo divina voluntas praeparavit media, quibus electi infallibiliter salvantur

CAPUT XII. QUOMODO DIVINA VOLUNTAS PRAEPARAVIT MEDIA, QUIBUS ELECTI INFALLIBILITER SALVANTUR.

1. Duplex genus mediorum, que DEUS praeparat electis. — Media communia sunt priora et primo definita. — Diximus de voluntate divina, quatenus versatur circa finem praedestinationis : nunc breviter explicandum est, quo modo, seu quibus actibus disponat viam et media, quibus in illum terminum infallibidHiter tenditur. In quo primum distinguere possumus duplicia media hujus divinae providentiae. Quaedam sunt communia, praeparata pro tota communitate. Hujusmodi censeri possunt in angelis omnes gratiae et auxilia illis data in instanti suae creationis, per quae (juxta probahilem sententiam) ita praeventi sunt, ut pro illo instanti omnino non peccarent, atque ita excitati, ut infallibiliter converterentur in Deum et se ad gratiam disponerent, sanctificarentur et primam gloriam mererentur. In hominibus vero sunt in lege gratiae talia media, baptismus et alia Sacramenta, praedicatio Evangelii cum praeparatione divini auxilii interni et necessarii ad fidem obtinendam. Atque haec et similia media dici possunt primo definita et decreta pro singulis aetatibus, quia haec, quae universalia sunt, quodam modo sunt priora et quando finis intenditur communitati, primo videntur occurrere media, quae pro tota communitate providentur. Et praeterea, haec communia quodam modo includuntur in particularibus mediis, nam regulariter justificationes fiunt per applicationem mediorum communium ad particulares personas. Denique (ut hoc obiter advertam) in hoc ordine mediorum constitui potest originalis justitia, data toti humanae naturae in primo parente ante lapsum: nam per illam coepit Deus disponere salutem electorum, quanto in ipso erat.

2. Objectio. — Solutio. — Dices, haec et similia media potius pertinere ad generalem providentiam gratiae, quam ad praedestinationem, quia non fundatur peculiari electione efficaci aliquorum hominum, sed in generali voluntate salvandi omnes. Unde talia media omnibus communia sunt. Respondeo, haec non esse repugnantia, nam ita sunt aliqua propter praedestinatos provisa, ut alius etiam prodesse possint. Et ita, licet salus praedestinatorum non sit (ut ita dicam) finis adaquatus talium mediorum, est tamen finis principalis, atque hoc satis est, ut inter media praedestinationis haec computentur et singulari modo dicantur esse propter electos. Sicut Paulus dicebat, se sustinere labores propter electos, quamvis re ipsa pro omnibus laboraret : neque de his medis plura videntur necessaria.

3. Media particularia queedam fiunt a solo Deo queedam vero cum cooperatione libera voluntatis.—Queestio est de mediis, quae fiunt cum cooperatione. — Rursus circa media particularia advertendum est, duos esse ordines illorum : Quaedam fiunt a solo Deo sine cooperatione liberi arbitrii, ut sunt prima vocatio et alia auxilia praevenientia, quae Deus hominibus confert, absque ullo merito, vel dispositione illorum. Et ad hunc ordinem pertinent quidam effectus singularis providentie Dei circa suos electos, ut sunt, auferre aliquam occasionem peccandi, vel offerre aliquam bene merendi, etc. Et de toto hoc ordine mediorum nulla est difficultas, quin potuerit Deus illa praeparare sua gratuita voluntate efficaci : quo modo autem et quo ordine id praestiterit, patebit ex dicendis. Alius est igitur ordo particularium mediorum, quae includunt liberam cooperationem voluntatis, ut sunt actus humani supernaturales, sub quibus comprehendo omnes effectus, quae ab illis pendent, ut est remissio peccati in adulto et similia. Et de his est magna controversia inter theologos, quo modo per praedestinationem praeparentur.

4. Prima opinio. — Fundamentum lnjus sententia. — Prima sententia est, ex vi divinae voluntatis disponentis media ante praescientiam eorum, ut absolute futurorum, solum praeparari haec media confusa quadam ratione et sola voluntate inefficaci, absque praefinitione talium actuum in particulari. Quam sententiam indicasse videtur D. Thomam, q. 6,de Verit., art. 3. Dicit enim certitudinem praedestinationis in hoc consistere, quod Deus tot praeparat adminicula praedestinato, ut vel non cadat : vel si ceciderit, resurgat : non ergo praefinit Deus certum medium, sed unum, vel aliud, ut tandem aliquod habeat effectum. Hujus autem sententiae potissimum motivum esse sidetur, ut hoc modo possit conciliari libertas cum preaedestinatione. Potestque hoc experientia confirmari, quia non omnis vocatio, aut gratia praeveniens, data praedestinato, habet in illo effectum : ergo non procedit ex intenUone efficaci conversionis, seu consensus ejus.

5. Rejicitur prima opinio. — Haec vero sententia supra rejecta est. Quia imprimis videtur procedere tollendo scientiam conditionatam, qua Deus ante voluntatem dandi vocationem praenovit, an illa futura esset congrua, nec ne, id est an voluntas hominis sit illi consensura, si ei detur : nam si haec scientia supponatur, ut supponi debet frustra tribuitur Deo ille modus providendi media confuso modo et sub illa distinctione, ut si unum non habuerit effectum, applicetur aliud. Non enim ita operatur, nisi qui ignorat efficaciam primi medii : propter quod etiam (ut supra dixi) hic modus providentiae non est consentaneus divinae perfectioni, ad quam spectat, ut ex certa scientia, distincte et in particulari omnia disponat, juxta uniuscujusque rei dignitatem et capacitatem.

6. Respondetur ad fundamentum opinionis. — Neque etiam est hoc necessarium ad liber- tatem, ut in sequentibus late dicendum est in superioribus est tactum : ubi etiam citatu locum D. Thomae exposuimus. Et aperte sensit idem D. Thomas 1, 2, q. 112, art. dicens : S ex intentione Dei est, ut homo vo tus consentiat , infallibiliter esse consensur quamis libere. Denique, in negotio Ange rum aperte constat, non habere locum i providentiae modum : nam in secundo instant in quo via omnium Angelorum terminata est, ita fuit praeparata voluntas electorum, ut omnino non caderent : nam si caderent , non reritum necessarium ad illum gradum gloriae, ad quem electi erant, comparandum. 1

7. Secunda opinio. — Est ergo secunda sententia dicens, Deum sua voluntate absoluta disponere media et certa, quibus unusquisque electus infallibiliter consequatur salutem et in particulari, id est, designando talia media et tales actus. Addit vero haec opinio, omnino simul fuisse praeordinata : ita ut nec secundum rationem sit unum prius definitum a Deo quam aliud , praesertim quando media pendent ex libera voluntate nostra.

Tertia opinio non satisfacit difficultati el modo loquendi Augustini. — Media heec ordinem sercant in propinquitate ad gloriam. — Quae opinio similis est illi, quam primo loco retuli supra capite octavo, idemque de illa est sentiendum, fugit enim difficultatem, non declarat. Repugnatque modo loquendi Augustini et fere omnium dicentium, Deum vocare hominem ut credat; et quia vult dare fidem, velle etiam dare talem vocationem , ut signatim videri potest apud Augustinum, de Bono perseveran., cap. 14. Ratio etiam manifesta. est, quia haec media non sunt aeque propinqua fini ultimo, sed inter se ordinem servant, quem insinuavit Paulus ad Romanos 8. Nam justificatio propinquior est glorificationi, quam vocatio et vocatio justificationi : et similiter quilibet actus libet, qui est dispositio ad gratiam, propinquior illi est, quam excitatio, qua homo vocatur ad actum liberum : ergo sicut ad haec omnia media praecedit intentio ultimi termini, ita inter ipsa media praecedit intentio ultimi termini, ita inter ipsa media praecedit voluntas illius quod propinquius est fini : nam propter illud cligitur aliud medium, quod remotius est; et ideo posterius in ordine intentionis, licet fit prius in ordine executionis. Quod breviter declaratur in negotio bonorum angelorum : nam quia electi fuerunt ad tantam gloriam, ideo etiam ordinati sunt , ut in tota sua via ad tantam gratiam pervenirent, et hac de causa voluit Deus, ut talem, vel tales actus meritorios haberent, et propter illos talem modum illuminationis et inspirationis eis praeparavit, nam illi etiam vocati sunt vocatione congrua, quae est ex proposito, ut Augustinus loquitur. Denique non potest alio modo intelligi, gratiam efficacem, ut efficax est, intra latitudinem praevenientis gratiae, esse a Deo per se intentam, sed solum dici efficacem ex effectu, scilicet, quia factum est, quod tamen falsum esse nunc suppono.

8. Tertia opinio. — Propter hoc est tertia sententia, quia licet cum praecedentibus conveniat in hoc, quod Deus non praeparat actus liberos absoluta voluntate , donec illos praevideat absolute futuros; tamen ad vitanda aliqua incommoda ex dictis, praesertim ultimum, distinguit in divina voluntate varios actus circa haec media. Unde auctores hujus opinionis dicunt primo, habere Deum quamdam voluntatem absolutam et universalem dandi huic homini omnia auxilia praevenientia illi necessaria et accommodata, ut per illa infallibiliter consequatur gloriam in tali discursu vitae, et hanc voluntatem dicunt, versari circa gratiam efficacem, ut efficax est, in ratione praevenientis. Postea vere dicunt, disposuisse Deum in particulari talia auxilia in ordine ad tales actus liberos, ita tamen, ut licet praecedat intentio talium actuum, illa non sit efficax et absoluta , sed tantum per simplicem complacentiam, includentem virtualem conditionem. Et hoc ultimum solum asseritur, ut libertas hominis conservetur illaesa.

9. Refellitur Voluntas Dei absoluta circa ac tum in particulari non repugnat libertati. — Destructo autem hoc fundamento, fuit facile tota haec sententia. Satis autem (ut existimo) in superioribus ostensum est, intentionem Dei absolutam circa actum liberum (etiam in particulari et cum omnibus circumstantiis ejus) non tollere libertatem, quia illa intentio per se non immutat, nec determinat physice voluntatem humanam, sed applicat media, quae Deus novit esse congrua libertati, ut in sequentibus latius attingendum est. Ergo si verum est (ut revera est) secundum rationem praecedere in voluntate divina intentionem talis actus, non est, cur sit inefficax, maxime cum ex illa intentione proxime et infallibihter oriatur applicatio vocationis seu auxilii efficacis, ut efficax est. Hoc autem posito fundamento, primus actus voluntatis, quem haec sententia fingit, superfluus est: quia si intelligatur illa volitio esse de aliquo objecto universali et confuso, non est conveniens Deo, qui (ut dixi) distincte omnia novit et disponit: neque est ad aliquem finem necessarius: cum suffticiat voluntas circa singula auxilia. Si vero talis actus intelligitur versari circa collectionem seu multitudinem talium auxiliorum in particulari, ille actus, licet secundum rem unus sit, tamen distinguitur ratione ex diversitate objectorum, ac proinde non est distinctus ab illis voluntatibus, quibus dicitur Deus in particulari disponere et velle dare haec auxilia. Unde necesse est, ut etiam talis actus, quatenus circa praevenientia auxilia versatur, supponat intentionem illorum actuum voluntatis humanae, propter quos illa auxilia praeparantur. Accedit denique, quod nulla est ratio ordinis inter illum actum universalem et alios particulares, cum objecta eorum inter se non comparentur ut fines et medium, neque alium ordinem causalitatis habeant.

10. Conclusio. Deus preparat etiam media quae a libertate pendent absoluta voluntate. — Dicendum ergo est, Deum per absolutum actum voluntatis suae praeparare praedestinatis etiam illa media, quae ab ipsis libere exercenda sunt, vel comparanda. Haec est sententia D. Augustini, libro de Praedest. Sanct., praesertm cap. 10, et de Bono perseverantise, cap. 9 et seq., et sine dubio est D. Thoma, 1, 2, ubi supra, et 1 part., quaest. 23. Eamque late probavi, lib. 3de Auxiliis, cap.17. Summa omnium est, quia hic modus providentiae non repugnat libertati, ut patet ex dictis. Estque valde consentaneus perfectioni divina providentiae et speciali amori, quo prosequitur praedestinatos: ergo non est, cur negetur. Deinde, quia qui intendit efficaciter aliquem finem, prius secundum rationem intendit medium propinquius illi fini, quam remotius : ostendimus autem, DEUM efficaciter intendere praedestinatis finem, ultimum gloriae, cui fini propinquiora sunt media, quae humana libertate fiunt cum divina gratia, qualia sunt actus meritorii et dispositiones proximae ad justitiam, quam illa, quibus solus Deus hominem excitat. Ergo illa media vult Deus efficaciter praedestinatis prius secundum rationem, quam velit dare illis vocationem, vel alia auxilia antecedentia, quae remotiora sunt. Unde confirmatur tandem, quia ita comparatur actus charitatis ad auxilium excitans, quo Deus efficaciter movet ad talem actum, sicut comparatur praemium gloriae ad ipsum actum charitatis : ergo sicut praecedit intentio gloriae ad praescientiam actus charitatis, vel meritorii : ita praecedit in Deo intentio dandi homini actum charitatis ad voluntatem, seu praescientiam absolutam vocationis congruae, quae propter talem actum datur. Neque contra hoc occurrit nova difficultas, cui satisfacere necesse sit. ;

11. Actus bonos independentes a peccato Deus absolute vult. — Actus bonos dependentes a peccato non cult Deus absolute, nisi post scientiam peccati. —Solum adverto, inter hos actus liberos, quosdam esse omnino independentes a peccato, quia neque illud supponunt necessario, neque includunt intrinsecum respectum ad illud, ut sunt actus fidei, spei, amoris, etc., alios vero esse, qui necessario supponunt peccatum, ut est proprius actus poenitentiae. In prioribus ergo actibus procedit absolute et sine limitatione sententia posita, quia illos actus per se primo Deus intendit, et ex se, voluntate antecedente, simulque efficaci, (juxta sensum Chrysostomi et Damasceni alibi declaratum) illos vult et intendit, quia sunt omnino boni et nullum malum supponunt. Posteriores vero actus non intendit Deus voluntate absoluta, donec habeat absolutam praescientiam peccati futuri, quia nec formaliter, nec virtute potest Deus velle peccatum: vellet autem (saltem virtualiter) si absolute praefiniret actum intrinsece respicientem peccatum, non supposito ipso peccato, ut latius declarabo infra, de effectibus praedestinationis tractando.

12. Actus contritionis prius ratione preftnitur, quam medunn ad illum. — Quamwis autem hoc ita sit, nihilominus etiam in his actibus, seu mediis verum habet sententia posita, servata proportione. Nam licet Deus non velit absolute actum contritionis, verbi gratia, donec videat peccatum, propter quod tollendum, est necessarius; nihilominus prius secundum rationem praefinit, et intendit praedestinato actuns contritionis, quam velit illi dare auxilium efficax, vel aliud medium per seordinatum ad illum actum. Nam peccatum non est medium ordinatum ad contritionem, sed est materia et occasio inducens necessitatem ejus: media autem ad contritionem sunt illa, quae per se ordinantur d efficiendam contriuonem. Et ideo supponitur quidem prasescienUa peccati, et ante illam praecedit voluntas permittendi illud, non vero supponitur voluntas talium mediorum, sed haec , nostro modo intelligendi , consequitur ex intentione talis finis.

PrevBack to TopNext