On this page
Caput 16
Caput 16
Sitne ad praedestinationem necessarius actus imperii, ratione distinctus ab omnibus numeratis
CAPUT XVI, SITNE AD PRAEDESTINATIONEM NECESSARIUS ACTUS IMPERII, RATIONE DISTINCTUS AB OMNIBUS NUMERATIS
1. Ratio dubitandi. — Explicuimus omnes actus intellectus, et voluntatis, qui ad divinam praedestinationem videri possunt necessari : superest , ut videamus an illi sufficiant, vel aliquis alius necessarius sit, in intellectu, vel in voluntate. Ratio dubitandi tota orta est ex actu imperii, quem Philosophi morales, ut ex D. Thoma et Interpret. 1, 2, quaest. 17, haberi potest, ponunt in humana consultaone, ac prudentia, tanquam necessarium ad executionem mediorum, quae post consultationem approbata et electa fuere. Videtur ergo similis actus ponendus in divina providentia , ac praedestinatione , servata proportione, et seclusa omni imperfectione distinctionis, aut compositionis. Nam his et similibus imperfectionibus ablatis, imperium per se perfectionem indicat ac potestatem dominantis. Unde in Scriptura legimus, Deum imperando omnia opera sua fecisse, Gen. 1: Dixit Deus, fiat lux, etc., Psal. 148: Ipse diait, et facta sunt, ipse mandanit et creata sunt. Est ergo in Deo talis actus necessarius, tanquam proxima ratio operandi ad extra : ergo cum eadem proportione necessarius est ad opera gratiaee et consequenter etiam ad praedestinationem, per quam praeparantur. Quod vero distinctus ratione sit ab omnibus numeratis, ita ostenditur. Quia imperium est actus liber, ac proinde distinctus ab omni actu scientiae, qui antecedit voluntatem. Rursus, non est actus voluntatis, sed posterior illo, quia imperium est intimatio quaedam voluntatis: nam, quae aliquis fieri voluit, per imperium intimat, ut fiant. Denique est actus practicus , movens et impellens, in quo distinguitur ab omni actu scientiae futurorum, qui consequitur voluntatem. Est ergo actus ratione distinctus ab omnibus his, quia nobis hactenus explicati sunt.
2. Aliqui actum imperii ratione distinctum admittunt. — Quidam ergo theologi, omnibus superioribus actibus alium addendum esse putant, quem imperium vocant, etinintellectu illum collocant, post omnem actum scientiae et judicii, et post omnem actum voluntatis, necessarium ad exteriorem operationem seu effectum. Volunt enim externam actionem immediatius ab actuintellectus, quam ab actu voluntatis prodire, qui actus intellectus (ut aiunt) non est cognitio, aut judicium (hoc enim ad voluntatem antecedit), sed est impulsus quidam practicus qui hac voce explicatur, F'ac hoc, et quo potentia exequens, seu ministrans, applicatur ad opus. Hunc ergo actum etiam requirunt in divina mente ad extra operante : et consequenter aiunt, hunc etiam actum pertinere ad aeternam praedestinationem, qua Deus praeparat suis electis beneficia illis in tempore praestanda. Imo in hoc actu maxime collocant rationem praedestinationis, quia est quasi complementum ejus, et proxima ratio causandi praedestinationis effectus.
3. Fundamentum.—kundamentum hujus sententiae est supra insinuatum. Quia de divinis non possumus , nisi ex humanis judicare, seclusis imperfectionibus, sed humana prudentia hunc postulat actum, et per illum quasi completur et terminatur, ergo et divina providentia, ergo multo magis praedestinatio, quae efficacissima est, et hic actus imperii propter efficacitatem effectus postulatur. Unde arguitur secundo quia praedestinatio est actus practicus divini intellectus, ex quo infallibiliter et efficaciter sequitur totus praedestinationis effectus ; ergo supponit ille actus in voluntate absolutum decretum, seu electionem talis effectus ; ergo non potest esse, nisi ille actus practicus, vocatus imperium, quia post voluntatem nullus alius potest in intellectu sequi.
4. Conclusio. — Ad preedestinationem non est necessarius actus imperii distinctus. — Ego vero imprimis censeo, nullum esse in intellectu actum, quoad extra operetur, qui non sit per modum scientiae, cognitionis seu judicii. Unde consequenter infero, sine fundamento fingi in intellectu actum intellectus mere impulsivum alterius potentiae vel personae, praeter omne judicium, vel cognitionem : quia talis actus supervacaneus est, vixque potest mente concipi. Ex quibus concludo, ad praedestinationem non esse talem actum necessarium ac proinde in voluntate non requiri ultra actus superius explicatos quempiam alium et in intellectu praeter scientiam, quae ante voluntatem necessaria est, non intervenire illum impulsivum actum, sed solum judicium de agendis, juxta voluntatis electionem jam fac tum et ejus cognitionem, quae ad illam statim naturaliter subsequitur secundum rationis ordinem.
5. Fundamentum. — Duples operandi imodus in homine. Prior imperii. — Hoc imperium in operante est intimatio coluntatis qua alium obligat. — Duae priores partes hujus assertionis generales sunt. Et fundamentalis earum ratio est, quia intellectus essentialiter, et adaequate est potentia cognoscitiva, et ideo nullum actum secundum habere potest, qui non sit cognitio, apprehensio, scilicet, vel judicium. Item quia ille actus est immanens, ergo aliquem effectum formalem habere debet in ipso intellectu, quis autem ille est, nisi cognitio ? Quia vero partes illaa communes sunt ad omnem intellectum, operae pretium erit eas in humano intellectu explicare, ac deinde ad divinum intellectum ascendere. In homine gitur duplex intelligi potest imperandi modus. Unus est, quando alteri imperat, ut hoc, vel illud faciat : alius est, quando sibimet imperare solet homo executiones illius medii, quod eligit. Prior modus est proprius, et sir metaphora, et consistit in legibus, vel pra ceptis, et proprie referri non potest, nisi a personam aliam. Nam res inanimes non sur capaces hujus imperii, ut per se constat, im nec bruta animantia, quia licet interdum vi deantur moveri ad hominis imperium , no est, quia rationem imperii percipiant, se quia, vel instinctu naturae , vel consuetudin quadam apprehendunt aliquid, ut convenien ad prosequendum, velut malum fugiendum quando tali modo excitantur , invitantur au terrentur. Hoc ergo imperium in ipsome operante revera nihil aliud est, quam decla ratio, seu imitatio voluntatis suae, qua potes alium obligare ad id faciendum, quod impe rat. Nam (ex omnium sententia) tota vis mo tiva hujus imperii consistit in obligatione quam imponit, et ideo ejus motio moralis di citur. Haec autem obligatio oritur ex volun tate, quae potest, et vult obligationem impo nere, ideoque tantum esse potest superioris ac inferiorem, alioquin deesset praecipiendi potes tas, sine qua non potest esse proprium prae ceptum , nisi usurpatum, et de se inefficax sed possunt esse petitio, vel preces. Praete potestatem autem, et voluntatem, requiritu intimatio hujus voluntatis : per quam intima tionem ratio imperii , seu legis completur Unde tale imperium in tantum potest ad intellectum pertinere, in quantum necesse est ut ipsemet praecipiens suam voluntatem cognoscat, et per aliquam locutionem, vel significationem inferiori illam indicet. In quo nullus actus intellectus intervenit, qui non sit per modum cognitionis, et judicii : nec necessarius est alius actus impulsivus. Imo nec intelligi potest, quis vel qualis sit, aut quem formalem effectum habeat in ipso imperante, cujus est actus immanens : aut quid etiam efficiat in eo, cui imperatur : cum ille solum ad voluntatem imperantis per locutionem intimatam moveatur.
6. Posterior modus imperii. — Tollitur libertas voluntatis, si ponitur hoc imperium distinctwn in intellectu. — Posterior modus imperii, quo homo sibi ipsi imperat, solum est respectu propriarum actionum, et earum potentiarum, quae subsunt liberae motioni voluntatis. Et in hoc etiam modo imperandi, praeter voluntatis actum, quo efficaciter vult usum potentiae sibi subjectae, et cognitionem, vel judicium, quod praecedit, vel subsequitur ad talem volitionem, nullus alius actus impulsivus ex parte intellectus concipi potest. Quia nte intentionem, et electionem, sufficit judiium practicum de bonitate finis, et de utiliate mediorum. Unde Thomistae aliqui, qui ad lectionem ponunt imperium distinctum a julicio, ut efficaciter determinet voluntatem ad lectionem unius medii prae aliis , D. Thomaee iperte contradicunt, ut in citata quaest. 17, rderi potest. Et aliquid ponunt superfluum, quod explicare non possunt, quid sit, vel xiam libertatem voluntatis tollunt : quia siilud imperium efficaciter determinat voluntaem, aut illud facit vi sua, et sic intellectus it liber in imperando, non voluntas in obeliendo , quia posito tali imperio, voluntas ex aecessitate obedit , aut id facit in virtute alijus voluntatis prioris, et de illa inquiremus, an requirat aliud simile imperium, quod ii ibi necessarium non est, ne procedatur in nfinitum, neque ad electionem ipsam erit necessarium, sed judicium sufficiet.
7. Rursus eodem modo possumus de motione inferiorum potentiarum post electionem factam argumentari. Ut enim electio mandetur executioni, sequitur in voluntate usus activus, qui nihil aliud est, quam volitio applicandi hic et nunc potentiam exequentem ad opus : quae volitio indiget directione intellectus, quae etiam fit per judicium practicum: quod judicium ultra illud, quod praecessit electionem , solum addit cognitionem electionis jam factee, et circumstantiarum omnium concurrentium ad debitam executionem talis electionis. Et fortasse judicium ex tali cognitione procedens vocavit D. Thomas imperium, quia ex vi electionis factae habet specialem quamdam efficaciam. Tamen revera nihil aliud est, iquam scientia quaedam practica, seu cognitio prudentialis , et non movet voluntatem, nisi ratione objecti propositi. Unde ex vi intellecitus solum est motio quoad specificationem : inam quoad exercitium potius voluntas se movet ex vi prioris electionis. Cujus signum mamfestum est, uia si velit ab electione desistere, imperium reddetur inefficax : ergo, quidiquid aliud praeter hoc fingitur, nihil est. Quia aliud imperium impulsivum, nec propter voluntatem ipsam necessarium est, ut argumentum ostendit, nec propter potentiam exequentem, quia haec immediate applicatur ex vi appetitus, seu voluntatis, nec percipit alium impulsum.
8. Imperium in voluntate ponunt aliqui Doctores. — D. Thomas et alii hoc imperium in intellectu quomodo ponant. — Solet autem interdum homo, ut se ipsum ad operandum excitet, secum ipse loqui, sibique imperare, fac hoc, surge, etc. Tamen , si quis attente supra suos actus reflexionem faciat, intelliget imprimis, tale imperium, si sit efficax, supponere voluntatem efficacem talis actionis imperatae, quam homo in se agnoscit, et per illud imperium eam sibi expressius proponit, ut se magis excitet : si vero sit imperium inefficax, non est proprie imperium, sed veluti exhortatio queedam hominis ad seipsum, ut recordetur, illud sibi expedire, vel quid simile. Deinde totum hoc genus imperii in nobis sit per intellectum, non tamen per impulsum illum practicum, qui non sit cognitio, sed per locutiones mentales, et intellectuales conceptus non ultimatos alicujus linguae, seu vocum aliquarum. Cujus signum evidens est, quia nemo exercet hunc interiorem actum, nisi per verba mentalia illius idiomatis, quod novit. At conceptus illi non sunt, nisi cognitiones quaedam talium verborum, et significationis eorum , et illa locutio non tendit, nisi ad excitandam amplius voluntatem per efficaciorem propositionem objecti, vel recordationem alicujus resolutionis jam factee. Unde hoc etiam imperium revera non dirigitur directe, et immediate ad voluntatem, vel inferiores potentias, sed ad intellectum : nam quando homo secum loquitur, sicut per intellectum loquitur, ita per intelleetum audit, atque ita qualiscumque impulsus hujus imperii per cognitionem fit. Ac denique hic modus imperandi sibi extraordinarius est, et accidentarius, non vero est per se necessarius ad operationem, ut per se notum est, et ideo auctores nullam fere mentionem faciunt hujus imperii. Ac propterea Doctores, qui non agnoscunt, neque admittunt impulsum illum intellectualem, imperium ponunt in voluntate, et non in intellectu. In quam sententiam inclinant S. Bonaventura, 3, dist. 1T, artic. 1, quaest. 4, Scotus in 1, d. 38, q. 1, et in 9, d. 6, et Quodlib. 17. Tenet Ochamus in 3, quaest. 16, Henricus Quodlib. 9, quaest. 6, Almainus, tract. 3, Moral., cap. 2, Medina, Codicede Oratione, quaest. 2. Qui vero convenienter defendunt D. Thomae sententiam, quae Aristotelis esse creditur, ponentis imperium in intellectu, nihil aliud imperium esse putant praeter judicium practicum, quod voluntatis electionem, vel usum activum antecedit, ut latius disseritur 1, 2, quaest. 17.
9. Resolutio queestionis quoad diviummn actum imperii ad se. — Ex his facile est hoc in Deo ipso demonstrare, utendo eadem distinc- tione de imperio ad se, vel ad alios. Nam de priori, si ad voluntatem Dei referatur, clarum est esse non posse, nisi voluntatem illam exequentem, quam jam explicuimus. Quae potius videtur dici posse imperium ad rem creatam, quatenus Deus per illam vult aliquid fieri, quam ipsum Deum, quamquam, ut per talem voluntatem manet potentia executiva DEI quasi applicata ad opus pro tali tempore, sub ea ratione dici aliquo modo possit imperium ad se, nam executio illa externa est actus liber Dei, non elicitive, sed imperative. De quo loquendi modo non est contendendum, quando res constat. Si vero ille actus referatur ad intellectum Dei, evidentissimum est, vel non esse in DEO, vel non esse, nisi aut judicium practicum, quo movetur ad aliquid volendum, vel eligendum libere, aut scientiam illam, qua cognoscit decretum a se stabilitum, vel electonem a se factam, et propterea judicat necessarium esse exequi, quod a se definitum est. Declaratur praeterea : nam vel hoc imperium ad se est necessarium in intellectu divino propter voluntatem, vel propter actionem potentiae executivae: neutro autem modo est necessarium ultra scientiam, et judicium, ergo. Major probatur, quia imperium ordinatur ad actionem liberam, quae in Deo non est, nisi aut determinatio ipsiusmet voluntatis, aut executio, quae ex illa nascitur, ergo imperium solum propter aliquam ex his partibus potest desiderari.
10. Imperium ad se non requiritur ad determinationem voluntatis divine. — Ad decrelum pradestinationis non requiritur hoc imperium. — Quod ergo propter i ipsam voluntatis divinae determinationem tale imperium nec utile, nec necessarium esse possit, probatur, quia voluntas divina non determinatur ab intellectu ad suam liberam electionem, vel volitionem, sed vel omnino a se, quoad primum decretum liberum, vel ab illo primo determinatur ad secundum, et sic consequenter usque ad ultimam voluntatem exequentem , alias Dei voluntas libera non esset, et consequenter nec Deus esset liber, quia intellectus non esset formaliter liber, imo in Deo nullum habet actum proprie et formaliter, vel denominative liberum se ad summum objective, ut supra declaravi. Ut autem voluntas divina se determinet, solum praecedit in intellectu naturalis scientia simplicis intelligentiae, quals a nobis, capite sexto, explicata est. Ad quam pertinet judicium de convenientia objectorum, vel mediorum utilitate, ex quibus Deus eligit juxta consilium voluntatis su Nullus ergo alius intelligi potest in divino ij tellectu respectu divinae voluntatis. Aut eni i impulsus ille determinat illam, et hoc rep gnat libertati ejus, ut dixi. Et praeterea q ilo impulsu interrogari potest, an sit act liber , vel necessarius : si liber, a quo dete minatur, vel a qua potentia libere elicitur, v imperatur ? Si necessarius, ergo determinat quae ex illo sequitur necessaria etiam est, perit divina libertas. Quod si impulsus ille nc determinat voluntatem divinam, quae est ut litas in illo? Quia non potest alio modo m« materia, ad omnes actus voluntatis, et totur praedestinationis decretum, non est necessa rium tale imperium, sed tantum scientia ille quam supra supponi docuimus.
11. At vero post aliquod decretum liberur divinae voluntatis, statim subsequitur in Dec ( ut supra etiam dixi ) scientia visionis de ta decreto, in quo consequenter cognoscitur ess futurum id, quod per talem voluntatem absc lutam praefinitum est. De quo genere scientic certissimum est, scientiam unius decreti, quo secundum rationem est prius, necessario sup poni debere ante subsequens decretum. Ut verbi gratia, scientiam de intentione finis sup poni ad electionem mediorum, quia volunta: non potest eligere media sine praevio judicio et intellectus non judicat practice esse eligende media, donec cognoscat finem jam esse intentum, nam intentio est quae movet ad electionem et non movet nisi cognita, quia oportet cognosci connexionem electionis cum intentione jam habita, ut ex vi intentionis voluntas ad electionem moveatur. Sicut in intellectu, ut moveatur. ad conclusionem, non satis est, quod jam habeat assensum principiorum, nisi etiam cognoscat connexionem conclusionis cum principiis. Est autem diversitas, quod voluntas nihil cognoscit, et ideo intellectus, et sibi, et voluntati cognoscit. Si ergo judicium illud, quod Deus habet post cognitum primum decretum circa finem, de eliciendo alio circa media, si hoc (inquam) judicium vocetur imperium, de voce non contendo, et admittotalem actum esse necessarium. Sed hoc imperium non est actus ratione distinctus a supra positis, capite sexto, ut ex ibi dictis satis constat.
12. Atque ad hunc modum philosophandum est, de omnibus decretis divinae voluntatis usque ad voluntatem executivam, antequam requiritur in intellectu divino notitia electionis am factae, cum qua conjunctum est judicium, uod talis executio necessaria sit, posita tali ilectione, quod judicium practicum est, et poIost eo modo imperium appellari. Tamen praeer illud, nullus alius actus ratione distinctus tecessarius est, quo voluntas ad talem execuionem ponendam impellatur, imo nec concipi iotest aut explicari qualis sit talis actus, ut de liis actibus voluntatis dictum est : est enim eailem ratio de omnibus. Atque eodem modo, poita voluntate exequente necessitate quadam naturali sequitur actio externa, eo tempore, et nodo quo vohta est. Sequitur autem ex vi ipiius voluntatis immediate , quae vim habet fasiendi quidquid vult, immediate, inquam, resectu intellectus et aliorum actuum voluntais: sive id faciat voluntas immediate per se psam, sive per potentiam exequentem ratione listinctam. Nam haec applicata manet adagenTum ex vi talis voluntatis, et sic applicata, et »erseverante eadem voluntate, naturaliter agit at quasi despotice obedit voluntati: Sicut poentia secundum locum motiva in animalibus aaturaliter obedit appetitui.
13. Unde satis constat non esse necessarium imperium illud intellectus, per modum impulsus, ad applicandam proxime, vel impellendam potentiam exequentem ad agendum ad extra. Verum dubitari potest, an sit per se necessaria in Deo, vel in quocumque libere operante, cognitio propriae voluntatis, quae jam voluit executionem, ut potentia executiva obediat voluntati. Est quidem necessarium, ut posita illa voluntate in Deo statim Deus illam intueatur, et cognoscat se velle talem executionem, quia non potest aliquid intra, vel extra se ignorare, qualecumque illud sit. At haec necessitas oritur ex infinitate actualis scientiae Dei. An vero talis scientia sit per se necessaria ad executionem illius voluntatis, non immerito dubitari potest, quia potentia executiva non est sicut voluntas, quae movetur ab objecto cognito, sed est sicut organum, vel intrumentum, quod necessario applicatur et efficit, quod principale agens vult. Unde sineullo imperio, vel judicio medio, per naturalem sympathiam potentiarum, posita voluntate exequente, sequi videtur naturaliter actio potentiae exequentis. Ut in animali ex appetitu sequitur naturaliter motus corporis, etiam si animal non cognoscat ipsam suam appetitionem. Quod profecto est probabile, et illo posito, constat nullum genus imperii esse per se et immediate necessarium in Deo ad applicationem suae potentie executivae ad opus, etiamsi imperium non pro impulsu, sed pro judicio practico sumatur, hoc enim judicium solum erit necessarium remote, seu mediate, quatenus ad voluntatem necessarium est, posita autem voluntate, jam non est aliud necessarium. Probabiliter tamen defendi etiam potest, illam cognitionem propriae voluntatis, ac determinationis ad executionem ipsam, esse necessariam ad perfectam subordinationem potentiae executivae et appetitivae , quia hoc modo intelligitur fieri magis voluntarie, magisque vitaliter (ut sic dicam) dum operans, cognoscendo voluntatem suam, ratione illius exequitur statim, quod vult. Sicut etiam est necessarium, ut scientia praecedat dirigendo ipsam executionem: nam potentia executiva agentis intellectualis non operatur, nisi prout scientia ipsa repraesentat esse faciendum. Verumtamen, licet haec omnia admittantur, nunquam ponitur in intellectu divino actus ratione distinctus a naturali scientia et necessaria, vel simpliciter, vel ex suppositione actus liberi, quod hic intendimus.
14. De imperio Dei ad alios. — Sequitur, ut dicamus de imperio Dei prout ad creaturas ipsas refertur : loquimur autem in praesenti non de imperio praeceptivo Dei, quo scilicet leges imponit creaturis rationalibus, sed de imperio operativo, quo physice et efficienter tam res inanimes, quam intellectuales operatur. Prius enim imperium ad praesentem materiam non refert, quia non agimus de praeceptis, vel legibus, quas Deus imponit suis praedestinatis, quae regulariter eaedem sunt cum his, quas reprobis imponit : sed agimus de imperio, quo Deus efficaciter movet suos praedestinatos ad implendas leges suas. Quanquam etiam de ipsa lege proprie sumpta, prout in ipso legislatore aliquid ponit, seu praeexistere intelligitur, constat satis ex dictis esse non posse, nisi vel voluntatem obligandi subditos, ad hoc, vel illud faciendum, simul cum voluntate manifestandi illis talem voluntatem et quasi promulgandi legem : vel dictamen intellectus, quo legislator judicat hoc esse necessarium ad honestatem morum suorum subditorum, quibus proinde vult illud proponi, tanquam regulam actionum suarum. De qua re latius in materia de legibus.
15. Quid sentiendum sit de imperio Deti operativo. — Omisso ergo hoc genere praecepti, seu legis, imperium, quo Deus dicitur efficere res ad extra, relatum ad ipsas non potest esse proprium, sed metaphoricum, et in re non potest esse aliud, quam voluntas exequens, qua definite vult talem rem facere, aut movere. Probatur, quia proprium imperium solum potest referri ad rem intelligentem, ut sic, quod patet ex ejus proximo affectu et quasi correlativo, qui est obedire: solum enim agentibus per intellectum cum proprietate convenit. At vero imperium hoc, de quo agimus, non est in ordine ad res intellectuales, ut sic, sed ad omnes effectus Dei: ponitur enim propter efficaciam divinae operationis ad extra, et testimonia Scripturae supra adducta ita procedunt: ergo non potest cum illa proprietate poni tale imperium, quod sit in intellectu. Confirmatur et declaratur, quia proprio morali imperio respondet moralis motio, media obligatione alteri imposita et manifestata per tale imperium: hoc autem impertinens est ad praedestinationem, ut dixi, sed solum illud huc spectat, quo Deus efficaciter confert praedestinationis effectus etiam efficacitate physica, necessaria ex parte Dei: ergo tale imperium proprium et morale, non est necessarium ad hoc providentie genus. Quae ratio idem probat de opere creationis et de quovis alio opere DEI. Declarat etiam haec ratio locutiones illas Scripturae non esse in ea proprietate intelligendas, in qua imperium significat legem et praeceptum, sed per eas metaphorice declarari efficaciam divinae potentiae, cui sine resistentia obediunt omnes effectus, quia statim recipiunt esse, ac ipse vult, vel etiam illud operantur, vel ibi continentur ubi vult, juxta illud Proverb. 14: Ft legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, quae lex habetur Job 38, ubi Deus ad mare loquitur : Usque buc venies et non procedes amplius, etc. Neque enim hae res audire possunt, ut Deus illas proprie loquatur. Est ergo metaphorica locutio, nam significatur efticacia, qualis etiam est illa locutio Pauli ad Rom. 4: Vocat ea, quee non sunt, tanquam ea, que sunt.
16. Loca Scripturee citata quomodo interpretanda. — Ex his facilis est responsio ad rationem dubitandi in principio positam. Jam enim declaratum est, quale imperium ad humanam actionem, requiratur, et quomodo cum proportione loquendum sit de divinis. Declaravimus etiam quomodo Scripturae testimonia sint intelligenda. Verba enim illa: Fiat luc, aut solum explicant efficacem Dei voluntatem, quae nomine mandati alibi significatur, aut significare etiam possunt judicium practicum de luce creanda, quod non est distinctum a scientia Dei, nec per illud loquitur Deus creaturae quam facturus est, sed loquitur sibi ipsi, ut voluntatem suam ad illam faciendam indu- cat, non aliter impellendo illam, quam judiCando et cognoscendo.
17. Objectioni respondetur. — Quando et quomodo hoc imperiwm in Deo sit necessarium liberum. — Cum autem objicitur, quia imp rium est actus liber, etc., si nomine im voluntas ipsa executiva intelligatur, sic ve est assumptum et nulla relinquitur diffic Nam qui ita loquuntur, consequenter di intimationem voluntatis potius esse not tionem imperii, quam substantiale imper Et quod ad rem spectat illa intimatio, si respectu sui ipsius, solum est cognitio i si respectu aliorum tantum, est quaedam lo tio, ut explicatum est. Si vero nomine imperii intelligatur judicium practicum intellectus, quod videtur imponere legem voluntati, et hac ratione imperium vocatur, dicendum est, judicium, seu imperium, quatenus ante omnem Dei voluntatem, esse necessarium: na turaliter enim judicat quid sit conveniens quid agere expediat, quod sit consentaneum divinae bonitati, etc., hoc tamen judicium nor est imperium necessitans, sed proponens tantum, nec obligationem per se inducit respectt divina voluntatis, sed tantum ostendit quic illam deceat. Quatenus vero hoc judicium sup. ponit interdum unum decretum liberum, ir virtute cujus dictat de alio decreto habendo quod cum alio habet connexionem necessa riam, si potest dici aliquo modo liberum, est, pendens a priori actu libero, et sic etiar solum se habet tale imperium, ut movens pe modum proponentis et repraesentantis. Queds habet aliquam majorem vim impellendi, interdum etiam necessitandi ad subsequenten volitionem, id habet in virtute prioris volitio nis, quae ipsimet voluntati necessitatem impo nit, ut si unum vult, velit etiam aliud, quoc cum priori est necessario connexum. Atqu ita nunquam imperium, vel impulsus ejus egreditur limites judicii et voluntatis, quar intelligi non potest, tanquam actus aliquis in tellectualiter impellens et a cognitione et vo litione distinctus, vel ratione in Deo, vel en liter in nobis. .