On this page
Caput 17
Caput 17
Quis tandem actus intellectus, aut voluntatis dei sit praedestinatio
1. Manifestum ex superioribus est, Praedes tinationem in intellectu, aut voluntate, aut in utraque simul facultate esse debere, quia in leo non sunt actus immanentes alterius poantiae, cum pure intellectualis sit. Deinde contat, debere praedestinationem constitui in aliuo, vel aliquibus actibus, ex declaratis a nois, quia per illos et non per alios constituitur ieus praedestinans, ut more nostro loquamur. ibus positis magis de nomine, quam de re idetur disputatio, cui illorum actuum vox waedestinatio proprie aptetur. Tamen quia neologi de hoc varie sentiunt, breviter expeiendum est.
19. Prima opinio constituens in intellectu. — rima ergo opinio constituit praedestinatiovem in intellectu divino: ita sentit D. Thomas, p., q. 23, art. 1. ad. 2. dicens: Preedestinavonem esse rationem in mente Dei existentem, c. Idem de providentia habet, q. 22, art. 1 1 corpore, et clarius, art. 3, sequitur Capreois in 1, d. 40, q. 1, art. 4, concl. 1, et art. 2, ncl. 2, et reliqui Thomistae, Durandus, 1, d. L et Richardus, art. 1, q. 1.
3. Prima, ratio. — Fundari potest primo in odo loquendi Scripturae, quae per actus intelvetus praedestinationem indicat ad Rom. 8: uos praescivit, et preedestinavit. Ubi unum arbum per aliud explicari videtur. Clarius, c. l.Non repulit Deus plebem suam, quam preeivit, id est, praedestinavit, ut exponit Augusnus, de Bono persev., c. 18, et circumstantia sterae exigere videtur. Act. 9. Hunc praescien1, et consilio Dei traditum : et tamen, c. A4, em declaratur per nomen Preedestinationis, vinfra dicam. Denique ad Ephes. 1. Praedesati (ait Paulus) secundumn consilium . at conlium ad intellectum pertinet.
4. Secunda ratio. — Secundo, favet simili odo Augustinus, lib. de Bono perseverantiae, 14, ubi praedestinationem sic definit: Zst veescientia, et preeparatio beneficiorum Dei, vibus certissime liberantur quicumque libentur. Et in discursu usque ad c. 17, non alir probat praedestinationem esse, nisi quia Deo est praescientia beneficiorum, quae conrenda sunt his qui salvantur. Et eodem odo procedit Fulgentius, lib. 1, ad Monium, c. 8et 11.
5. Tertia ratio. — Tertio quia providentia et actus mentis, teste Boetio quarto de Conlatione pros. 6, quia providentia est actus vudentiae et rationis; sed praedestinatio est iedam specialis providentia, ergo. Et ratio unusque juxta D. Thomam est, quia ad provintiam, et praedestinationem spectat ordina- re rem, vel hominem per convenientia media in suum finem. Unde etiam in Scriptura praedestinatio significari videtur nomine praedestinationis. Actor. 13. Crediderunt quotguot preeordinati erant ad vitam cternam , sed ordinare unum in aliud est actus rationis, et intellectus; ergo.
6. Farie eaplicant actum intellectus qui sit preedestinatio. — Non conveniunt autem dicti auctores in explicando actu intellectus, qui est praedestinatio. Nam Durandus vult esse actum scientiae, qui, praecedit voluntatem : Thomistae esse actum imperii, qui subsequitur voluntatem , et est quasi principium proximum, quo Deus exequitur voluntatem suam. Alii vero aiunt esse judicium quoddam practicum , quo Deus protulit veluti definitivam sententiam de aeterna felicitate salvandorum. Alii dicunt, ipsammet scientiam Dei esse praedestinationem, non tamen, ut antecedit decretum. Dei liberum , sed prout approbatam per decretum.
7. Secunda opinio constituens in voluntate. —Secunda opinio constituit praedestinationem in voluntate. Tenet Bonaventura, d. 40, art. 1, q. 2, Scotus, q. 1, Gregorius, q. 4, Aureolus, q. 4, Gabriel, q. 4, articulo 1, et late Echius, libro de Praedestinatione, Centuria 1, num. 17. Fundari etiam potest haec opinio in Scriptura, quae saepius per actus voluntatis praedestinationem declarat. Ad Ephes. 1. Elegit nos in ipso, et infra, Preedestinati secundum propositum ejus. Constat autem electionem et propositum voluntatis actum significare: et Actor. 4, significatur nomine decreti. Qua manus tua et consilium twum decreverunt fieri. Übi graece est lisovgtos, quod praedestinare significat.
Prima ratio secunde opinionis. — Atque ita legit Prosper ad Gallos, cap. 13, praedestinatio igitur Dei est decretum Dei: decretum autem voluntatis est, juxta illud Esther 13: Von est qui possit resistere voluntati tue, si decreveris salvare nos. Unde Isai 14, ubi nos legimus: Dominus eaercituum decrevit, et quis poterit infirmare, graeca habent, Dominus voluit. Facit denique illud ad Rom. 8: Quos preescivit et praedestinavit, ubi praedestinationem distinguit a praescientia, scilicet tanquam voluntatem, seu propositum juxta illud, quod ibi subditur. His, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
8. Secunda ratio.—Secundo possumus eamdem sententiam simili modo probare ex Augustino, libro de praedestinatione Sanctorum, capite 10, ubi praedestinationem a praescientia distinguit , dicens: Praedestinatio sie pre- scientia esse non potest, potest autem sine preedestinatione esse preescientia : Et subdit praedestinationem esse gratie preparationem, quod supra cum D. Thoma exposuimus de praeparatione ex parte agentis, non ex parte passi. Et licet D. Thomas, art. 2, ad tertium, praeparationem illam ad intellectum referat, videtur tamen magis spectare ad voluntatem, quia voluntarium agens per propositum et voluntatem suam est proxime praeparatum ad agendum. Praesertim quandonon indiget inquisitione mediorum per intellectum , quia naturaliter omnia praenoscit. In tali enim agente non est necessaria praeparatio ex parte intellectus, sed solum ex parte voluntatis. Praeparatio enim significare videtur voluntarium actum, ultra naturalem scientiam, vel potestatem. Unde D. Thomas, Alensis, et fere omnes scholastici referunt ex Augustino, libro de praedestinatione Sanctorum, quod praedestinatio sit propositum miserendi. Quae tamen verba in Augustino formaliter non reperiuntur, sed inde sumpta videntur, quod praeparatio idem videtur esse, quod propositum. Atque ita etiam videtur intellexisse Fulgentius, dicto libro, cap. 7, ubi praedestinationem refert ad voluntatem : quod prosequitur, cap. 12, et sequentibus. Item Prosper,in dicto lib. ,cap. 8. Damascenus etiam, lib. 2, cap. 30, praedestinationem distinguit a praescientia, et cap. 26, providentiam definit per voluntatem; quod etiam fecit Nemesius, lib. de Opificio hominis, cap. 43.
9. Confirmatur. — Unde potest ratio prioris sententiae in favorem hujus retorqueri, quia providentia spectat ad voluntatem : ergo multo magis praedestinatio. Patet antecedens, quia providentia non dicit cognitionem, sed curam et sollicitudinem illorum quibus providendum est: sed haec cura spectat ad voluntatem, ergo: tum etiam, quia licet cognoscere ordinem, seu proportionem mediorum ad finem spectet, ad inteliectum tamen efficaciter ordinare, ut media fiant propter finem, pertinet ad voluntatem, nam hoc fit per electionem ex vi intenUonis. Providentia autem in hac practica et efficaci ordinatione consistit. Et hac ratione dixit Scotus in 1, dist. 6, q. 1, et quodlib. 17, ordinem practicum pertinere ad voluntatem.
10. Tertia ratio. — Accedit praeterea, quod praedestinatio dicit ex parte praedestinantis determinationem quamdam adeo efficacem, ut illa posita fieri non possit quin effectus praedestinatus sequatur. Propter quod dixit Augustinus, supra citatus, esse preparationem beneftciorum quibus certissime liberamur. Haec autem efficacia tota et determinatio est ex voluntate, unde illa jam posita, jam est effectus praedestinatus, et dum illa non ponitur, nondum est praedestinatus: ergo signum est in hac voluntate consistere praedestinationem.
Quarta ratio.— Confirmatio. — Unde tamen concluditur argumentum, quia nullus apparet actus in intellectu, in quem ratio praedestinationis convenire possit. Nam vel ille est actus scientiae, qui antecedit voluntatem, et hoc non: tum quia scientia illa, uti sic, non est libera, sed naturalis: tum etiam quia per se non est determinata ad salvandos hos potius quam illos. Vel est imperium practicum, quod subsequitur voluntatem: et de hoc actu jam dictum est, vel non esse in intellectu vel non posse esse, nisi aliquod judicium quod in Deo non potest habere rationem praedestinationis, quia nihil aliud esse potest quam cognitio decreti liberi quod Deus habuit, seu effectus futuri ex vi illius, haec autem cognitio supponit praedestinationem jam factam: nam per eam cognoscitur homo salvandus, ergo cognoscitur praedestinatus. Unde sententia illa quae ex aeternitate intelligitur scripta in divino intellectu, de dando praemio glorise praedestinatis, et videtur praedestinationem supponere, et nihil aliud esse quam dictamen de dando praemio praevisis meritis. Denique ob scientiam approbationis non videtur recte constitui praedestinatio in intellectu, quia ultra scientiam solum addit denominationem ab actu voluntatis acceptantis talia media vel tales personas ad gloriam: ergo multo magis in hoc actu voluntatis ponenda est praedestinatio, quia per illum eliguntur media et ad finem efficaciter ordinantur.
11. Varius modus explicandi secundam sententiam. — In hac vero opinione etiam potest esse diversitas in modo explicandi illam. Nam quidam ipsum actum electionis ad gloriam praedestinationem appellant, quia per illum est homo efficaciter destinatus ad gloriam, et omnino antecedenter : alii solum praeparationem mediorum volunt esse praedestinationem: quia providentia circa media versatur. Alii denique ex omnibus actibus voluntatis supra numeratis praedestinationem coalescere dicunt.
12. Tertia opinio media inter superiores. — Cicero providentiam constituit prudentie. — Tertia opinio est, praedestinationem simul complecti actum intellectus et voluntatis: ideoque interdum ab uno, interdum ab altero nominari. Ita sentit de providentia Alensis, 1. p., q. 26, et si attente legatur, idem habet de praedestinatione, quaest. 28, Mem. 1, art. 2 et 3, et Mar- silius in 1, quaest. 41, art. 1, not. 2, quamvis in art. cap. 2, intellectui et voluntati adjungat etiam potentiam quae magis ad executionem quam ad praedestinationem pertinet. Eamdem opinionem tenet Petrus de Tarantasia, d. 40, q. 2. Haec opinio juvatur argumentis utriusque opinionis positae, et testimoniis Scripturae et Sanctorum, nam Paulus conjungit consilium cum electione et cum decreto. Et fortasse hoc significant illa verba Act. 4: Que manus tua et consilium tuwm decreverunt fieri. nam per manum metapbhorice videtur significata voluntas, quia est principium agendi: additur vero consilium, quia decretum prudens et efficax illud intrinsece postulare videtur. Idemque est de providentia perfecta, requirit enim prudentiam, et ideo etiam a Cicerone pars prudentiae ponitur: necessaria vero est etiam voluntas quae applicet et sollicitet prudentiam, imo etiam, ut quodam modo illam exigat, quatenus prudentia perfecta voluntatem bene affectam erga finem requirit. Cum ergo praedestinatio dicat perfectissimam providentiam, et efficacem ad consecutionem talis finis, utriusque facultatis actum includere videtur.
13. Judicium horum opinionum.—Hsaec controversia, ut dixi, multum habet de usu vocum seu de nomine: et ideo unicuique liberum relinquimus, ut loquatur prout libuerit, omnes enim relatae opiniones probabiles sunt. Solum oportet advertere, ne conjungantur aliquae opiniones, ea quibus simul sumptis aliqua propositio recte referatur, quae possit aures offendere: ut, verbi gratia, si quis dicat solam electionem ad gloriam seu voluntatem dandi gloriam esse praedestinationem, et deinde teneat, non dari praeelectionem ad gloriam ante praevisa merita: necesse est ut consequenter asserat, dari causam praedestinationis ex parte hominis. Quae tamen propositio absolute dicta hodie aures offendit, et vitanda est, ut libro sequenti tractabimus. Secluso ergo hoc incommodo, parum refert praedestinationem tribuere intellectui aut voluntati vel utrique. Ut autem certam loquendi formam nobis praescribamus, duo breviter assero.
14. Prima assertio. — Primum est, si praedestinatio referatur ad intellectum, ponendam esse, non in actu imperii, qui non sit scientia vel judicium, sed impulsus aut insinuatio: nullus enim talis actus in intellectu est, ut ostendi, sed vel in judicio practico de mediis, per quae homo electus a Deo ad gloriam, perducendus est infallibiliter ad illam, in hoc ( inquam) judicio, ut approbato et accepto per voluntatem, atque adeo, ut includente etiam scientiam illam approbationis voluntati, ut isto modo scientia illa approbationis non tantum denominationem ab actu voluntatis, sed etiam aliquid intellectus superaddat, ultra scientiam antecedentem ad illam voluntatem.
15. Secunda assertio. — Secundo assero , si predestinatio tribuatur voluntati, illam ponendam esse in tota praeparatione gratiae et gloriae, quae intelligitur in Deo a primo decreto electionis ad gloriam, usque ad omnem voluntatem mediorum et ultimi effectus, qui est ipsa gloria, ut executioni mandanda. Nam haec omnia includit, vel requirit ex parte voluntatis perfecta providentia quam praedestinatio significat, ut satis in superioribus declaratum est. Et ut verum fatear, considerata vocis proprietate, illi optime accommodatur hic loquendi modus, quia destinatio proprie significat intentionem vel propositum, ut supra dixi. Et quidquid sit de significatione vocis ad explicandum difficultatem hujus materiae, loquendum nobis est praecipue de actibus voluntatis, nam in illis est prima origo omnium beneficiorum quae conferuntur praedestinatis, et in eis maxime considerandum est an sit praedestinatio gratuita necne, et quomodo sit causa effectuum praedestinatorum, ita ut libertatem hominis non impediat. Ac propterea nomine praedestinationis decretum voluntatis divinae, dandi gratiam et gloriam semper intelligemus, sive illa vox etiam ad intellectum adaptari possit, sive non.