Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum ex operibus, que homo facturus esset, si in alio statu constitueretur, sumi possit ratio praesentis praedestinationis, etiamsi talia opera absolute nunquam futura sint ubi de praedestinatione infantium praesertim disseritur

CAPUT V. UTRUM EX OPERIBUS, QUE HOMO FACTURUS ESSET, SI IN ALIO STATU CONSTITUERETUR, SUMI POSSIT RATIO PRAESENTIS PRAEDESTINATIONIS, ETIAMSI TALIA OPERA ABSOLUTE NUNQUAM FUTURA SINT UBI DE PRAEDESTINATIONE INFANTIUM PRAESERTIM DISSERITUR.

1. Occasio quaestionis ex causa infantium.— Unum ex praecipuis argumentis. quo Augustinus uti solet ad excludendam omnem causam praedestinationis ex parte hominis praedestinati, sumitur ex causa infantium. Videmus enim mirabilem in eis diversitatem, non solum. quia multi salvantur, alii non salvantur sine propriis meritis : verum etiam. quia quibusdam singulari Dei providentia procuratur salutis remedium, dum in hac vita conservantur. donec baptizentur, etiamsi necesse sit vel miraculose eos conservare. vel speciali providentia ministros Sacramentorum adducere, aut aquam praeparare vel quidpiam simile. Alii vero ita videntur destituti ut praemature rapiantur. priusquam baptizentur. vel baptizari possint. Haec autem diversitas non potuit non esse praescita et aliquo modo praedestinata. vel permissa a Deo, id est, praedestinata ex parte eorum qui salvantur, permissa ex parte eorum, qui condemnantur : et tamen in eis non invenitur diversitas meritorum vita praeteritae. qua nulla fuit, ut vidimus; nec etiam vitae praesentis, quia in illa nunquam usuri sunt ratione, ut mereri possint; nec denique vitae post hanc futurae, quia status illius vitae non est merendi. sed obtinendi premium meritorum. Unde actiones futurae in illa vita in Sanctis praedestinatis. non sunt causa, sed potius fructus et quasi ultimus effectus praedestinationis eorum. Hinc ergo concludit Augustinus, in infantibus.esse clarissimam gratuitam praedestinationem absque causa morali ex parte illorum, ut videre licet in libris de Praedest. Sanct.. et de Bono persever., et passim contra Pelagianos.

2. Error Semipelagianorum. — Ad fugiendam ergo vim hujus discursus, dixerunt Semipelagiani, Deum non tantum cognoscere quod infantes facturi sint in hac vita mortali, eo brevit tempore, quo vivunt, sed etiam quid essent acturi, si diutius vixissent, et ad aetatem adultam pervenissent. Ex illis ergo operibus reddebant causam praedestinationis eorum, quibus remedia salutis applicantur. Nam praescivit Deus. optima merita fuisse habituTOs. si vixissent et propter illa eos praedestinavit. Ita referunt Prosper et Hilarius in Epistolis ad Augustinum, quae ante librum de Praedestinatione Sanctorum habentur. Et idem supponit idem Augustinus. libro de Praedestin. sanctor.. cap. 12 et 13, et libro de Bono persever.. cap. 9 et 10, et Epist. 105 et 106. et iterum Prosper, lib. 1. de Vocat. Gent.. cap. 7, alias 22. Sunt etiam, qui asserant, Pelagium antea in eadem sententia fuisse, sed hoc non constat. nec a dictis Patribus refertur. Quin potius Augustinus, de Praedestin. Sanctor., cap. 13 et 14. diserte negat Pelagium id sensisse, vel esse consequens ad ejus doctrinam. Idemque repetit, lib. 1, de Anim. et ejus origine. cap. 12. Quisquis autem fuerit hujus sententiae auctor, in hoc videtur cum Origene convenisse, quod putavit, ad justitiam Dei pertinere. ut illa diversitas non fiat a Deo pro sola sua voluntate, sed necessario supponendum esse ex parte infantium diversitatem aliquam meritorum, ut liberetur Deus a personarum acceptione. Unde quia de facto nulla poterant invenire merita in parvulis, confugerunt ad illa, quae habituri essent, si diutius viverent.

3. Nec solum in parvulis, verum etiam in multis adultis rationem et causam praedestinationis ad similia conditionata merita revocabant. Nam licet alio modo etiam erraverint Semipelagiani, ponendo causam omnium propriorum effectuum praedestinationis, ex parte liberi arbitrii, et in aliquo actu ejus, futuro aliquando. et a Deo absolute praeviso, ante totam praedestinationem, ut infra videbimus : nihilominus tamen. posuerunt meritum illud conditionate praevisum concurrere aliquo modo ad causam praedestinationis. Duplex enim differentia inter homines, qui salvantur et damnantur considerari potest, non quod utraque inter omnes intercedat , sed quaedam in his, alia in aliis. Una est, quia quibusdam praedicatur Evangelium, seu fides, alis, non praedicatur, nec ad ipsam fidem sufficienter excitantur exterius. Alia est, quod ex his, quibus annuntiatur fides, quidam credunt, ali non credunt : et huc etiam spectat, quod ex credentibus, quidam poenitentiam agunt, ali non agunt, et ex agentibus poenitentiam, ali perseverant usque in finem, alii non perseverant. Quoad hanc ergo totam posteriorem diversitatem ponebant ipsi causam in aliquo bono affectu, vel conatu liberi arbitrii, qui in re ipsa tempore, vel natura praecedit et in aeternitate praevisus est a Deo scientia visionis ante initium praedestinationis : de qua parte hujus erroris dicemus postea.

4. Primam vero diversitatem non poterant in universum revocare in bonum usum antecedentem ipsam praedicationem Evangelii. Ouia licet possit interdum praecedere, ut illi putabant, et alii de Cornelio Centurione existimarunt, Act. 10, tamen non est id necessarium, nec ipsimet Pelagiani id dicere ausi sunt. Nam est evidens, saepissime praedicatum esse Evangelium impiis et sceleratis, juxta illud : uventus swn a non querentibus me. Et inter varias gentes, eeque infideles et iniquas, quibusdam praedicari citius, aliis tardius, aliis nunquam. Hanc ergo diversitatem attribuebant operibus talium hominum, non quae praedicationem Evangelii antecederent, sed quae essent subsecutura, si fieret, his enim non praedicari dicebant, quia credituri non essent, licet praedicaretur : illis vero praedicari, quia praevisi sunt credituri, his vero citius, quia in hoc tempore isti credituri erant, alii in alio. Unde necesse est ut talis praescientia conditionata tantum fuerit, quia in illo signo nondum Deus decreverat, ut talibus hominibus praedicaretur Evangelium. Ergo nec per absolutam scientiam praevidere poterat bonum usum, sen effectum talis praedicationis, ut jam praesentem in eeternitate, quia haec praescientia supponit illud decretum : ergo solum esse poterat praescientia conditionata, qua Deus praescivit, si talibus hominibus dedero praedicationem, bono affectu illam recipient, Unde obiter intelligitur, bonum motum naturalem erga doctrinam fidei, per externam praedicationem propositam, dupliciter esse positum ab istis causam praedestinationis. Primo, respectu antecedentis praedicauonis Evangelii. ut conditionaliter praevisum : secundo, respectu subsequentis gratise, quam faciebant pedissequam liberi arbitri, ratione hujus praevii boni affectus, seu conatus. Quae omnia satis collisuntur ex Augustino, locis citatis, nam licet non tam clare et distincte referantur, tamen revera haec fuit illorum sententia, et ex eodem fundamento, quia putabant non posse aliter vitari in Deo acceptionem personarum.

5. Expeditur error Semipelagianorum.— In hac vero Semipelagianorum sententia. tria vel quatuor notari possunt. Primum est. quod Deo tribuebant illam conditionatam scientiam de futuris actibus liberi arbitrii, ante totum decretum praedestinationis. Et inter alia hoc etiam in Semipelagianis nonnulli moderni re- prehendere non dubitarunt. Imo etiam dixerunt, illud fuisse inventum Pelagii aut reliquiarum ejus, ut libertati arbitrii causam omnis boni tribuerent. Verumtamen neque Augustinus, nec Prosper, vel Hilarius, neque D. Thomas, aut aliquis ex antiquis theologis, ex hoccapitereprehendit Semipelagianos,quod Deo hanc scientiam attribuerint, sed ex hoc, quod male illa usi fuerint, ut mox dicemus. Non est ergo haec scientia a Semipelagianis inventa, sed in Scriptura sacra est praedicata, et a sanctis Patribus recognita, ut alibi est ostensum. Unde sicut Sripturam sacram non infamant haeretici, eo quod ad errores fundandos illa abutantur, ita nec cedit in illius scientiae infamiam, quod Semipelagiani illam agnoverint et crediderint, etiam si male usi fuerint illa, quod videndum superest.

6. Secundo ergo notari potest in illa sententia, quod illa opera, quae sub conditione praevisa ponebant, ut causam praedestinationis ad totam gratiam et gloriam, dicebant esse opera, quae futura fuissent a libero arbitrio, suis viribus et sine adjutorio gratisee operante. Quae, quoad hanc partem coincidit cum haeresi Pelagiana et cum alia parte ejusdem Semipelagiani erroris, quod bonus affectus moralis ad fidem exterius praedicatam, sit initium salutis et causa primae gratie auxiliantis, quae homini tribuitur. Qui error ex professo infra tractandus est et impugnandus: et quae ibi dicentur, a fortiori procedent contra hanc partem hujus erroris, ideoque plura de illa hic dicere non est necesse.

7. Deum neminem judicare ez meritis solum sub conditione futuris. — Tertio ergo: notatur in Semipelagianis, quod actionibus nunquam futuris, vel solum sub conditione futuris, verum rationem meriti et moralis causalitatis tribuerent. et hic error est, qui proprie ad hunc locum pertinet, quemque Augustinus maxime in his haereticis admiratur, ac reprehendtt. Summa rationum ejus est. Primo, quia si Deus judicaret hominem ex operibus, quae nunquam commissurus est, quiailla commissurus fuisset si permittetur : falso dixisset apostolus: Eefert unusquisque. prout gessit in corpore suo. Quia etiam refert, prout non gessit, sed gesturus esset. si durasset in corpore. Secundo parum referret ponderatio Pauli: Anfeguam quidguid boni, vel mali egissent, maleque intulisset, non ex operibus, sed ez cocante : quia potuisset discrimen fundari in operibus, quae facturi essent, si hoc, vel illud facere permitterentur. Tertio, frustra propter electos breviarentur dies persecutionis Antichristi, ut dicitur Matth., 24 capite, quia non propterea minus puniendi essent, propter peccata, quae commissuri essent, si persecutio duraret, et tamen Christus ait, propter electos breviandos esse dies illos, utique, ut salventur: quia nisi breviati fuissent, non fieret salva omnis caro. Quarto, quia alias praematura mors, qua homo divina providentia praevenitur tempore, quo est justus, nea gratia cadat, non esset divinum beneficium, quia nihilominus puniendus esset propter peccata, quae commissurus esset, si viveret. Consequens autem est contra illud Sap. 4: Maptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Quo testimonio saepe ad rem hanc utitur Augustinus, de Correption. et Grat., cap. 8, hb. 2, contra duas Epistolas Pelagian. , cap. 7, de Anim. et ejus origine, cap. 12, et libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 14, speciahter ostendit, et illud esse canonicum, et authenticum, et illo ad eamdem rem fuisse usum Cypriani , lib. de Mortalit., sub fine. Et sumi potest ex Hieronymo, dialogo tertio, contra Pelagian. , Gregorio , 27, Moral., capite secundo, Nyssenio, orat. de Infan., qui praemature rapiuntur., Prospero, dicto libro primo, de Vocatione Gent. , vigint-uno capite.

8. Evasio. — Refellitur. — Dicerent tamen fortasse adversarii, hujusmodi opera, quae praevidentur tantum futura si homo viveret, non esse quidem sufficientem causam, quae obliget divinam justitiam ad reddendum homini praemium, vel poenam condignam, talibus operibus reddendam, si fierent, esse tamen posse rationem sufficientem ad denegandam gratiam aliquam, et e converso si opera sint bona, posse esse causam non cogentem, ut ita dicam, sed aliquo modo inducentem ad gratiam conferendam. At enim, si isti solum intelligerent, haec opera sic conditionaliter praecognita posse movere per modum finis, vel ad dandam gratiam qua bona fiant, vel ad tollendam occasionem, et si necesse sit, vitam, ne mala fiant, nulla esset nobis cum illis disceptatio: nam et Paulus dixit , elegit nos, ut essemus Sancti, et Sapiens dixit: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Ex uterque ostendit, hunc esse proximum finem a Deo intentum per hoc genus providentiae. Et hoc sensu interdum utuntur Patres consideratione illorum operum, ut reddant rationem divinae providentiae erga infantes, ut videre licet in Nysseno supra. Et Augustinus aliquando ex illis sumpsit rationem Adventus Christi Domini in hoc tem- pore potius, quam in alio, ut libro de Sexquaesitonibus, contra Paganos, quaest. 2. Quam non omnino reprobat, libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 9, sed dicit non esse primariam rationem, sed revocandam esse ad gratuitam Dei electionem. Quod in Nysseno t aliis Patribus observandum est.

9. At Semipelagiani non potuerunt in hoc sensu loqui, praesertim in causa infantium, quia talia opera nunquam futura sunt in eis: eorum sententia, dicebant enim, Deum ante adultam aetatem Tapere infantem, qui facturus esset, si ad illam aetatem perveniret 5i propter illa justificando illum, non tamen gratiam illi praeparando, ut illa faciat, quae nunquam facturus est, non ergo sunt finis alicujus Is gratiae collatae, sed meritum. Similiter, qum, quem vidit male operaturum , non ut ma a opera non faceret, illum rapuit, sed pu gratiam illi denegavit, quia mala factu£us e set, si viveret. Unde omnino volebant hade e gratiae collationem, vel denegationem esse retributionem operum sic praevisorum sub con ditione, etiamsi nunquam futura sint, nec pu tabant aliter posse reddi rationem justae e dentiae erga infantes. Merito ergo ab Augustinc impugnantur, ex illo principio, quod Deus nor judicat homines, nec punit, vel praemiat il ex talibus operibus: Quod primo aperte colh gitur ex Scripturis citatis. Ratio autem a pri ri est, quia conditionalis, ut aiunt, nihil poi in esse : hec autem pue tantium conditiona liter praesciuntur futura: ergo nihil ponunt in homine: ergo non reddunt illum poena, vel praemio din Injustum enim esset, ibs Iutam (ut sic dicam) seu realem et existent en poenam imponere, propter opera conditiona et concepta potius seu possibilia, quam ex : tentia, vel futura. Unde etiam de fert Augustinus, quod interrogatus, cur creaverit hominem, vel angelum, quem pra sciebat peccaturum : respondit, quia injustun videretur illos punire, propter opera nunqu an futura: talia enim essent illa peccata sub con ditione praevisa, si Deus decrevisset, neque minem, neque angelum ereare ; quam respor sionem Augustinus laudat. Eadem ergo ratic ne, opera bona nunquam futura non su aliqua retributione digna. Accedit, quovis homine praescit Deus bene operat : cum his circumstantiis et male cum aliis : erg quoad has conditionales est quaedam equit inter ipsos homines : erg. ex illis non pote sumi ratio diversae providentiae circa illos, sed divini fuit beneplaciti huic dare gratiam accommodatam, ut consequeretur salutem effticaciter, non vero alteri. In quo nulla cernitur anjustitia , quia respectu praedestinati magna est gratia et beneficium : respectu vero alterius mnon esti injuria, quia non negatur aliquid debitum. Imo, si jam erat praevisum peccatum originale (ut Massilienses concedebant) ex illo isumitur suffticiens, ratio justitiae, maxime respectu parvulorum, qui non praedestinantur, iut infra suo loco dicemus.

10. Ratio diversae providentiae circa infantes. — Atque ex his satis reprobatur est hic error et solutum ejus fundamentum, quantum ad infantes spectat. Ex quo recte quidem infertur, quaestionem hanc de causa praedestinationis ex parte hominis praedestinati, vel electionis ex parte electi, nullum habere locum in his infantibus, qui ad aetatem adultam non perveniunt. Atque ita hoc argumento solet concludere Augustinus, in his parvulis dubitari non posse de gratuita, mereque libera Dei electione quorumdam prae aliis ad gloriam et efficacem gratiam. Quia non potest habere fundamentum in operibus eorum, sive antecedentibus illorum conceptionem , quia nulla fuerunt ; sive sub conditione futuris, quia revera futura non sunt; sive absolute futuris aliquando, quia haec tantum futura sunt post hanc vitam, ubi nullum est meritum. At non defuerunt haeretici (teste eodem Augustino, Epistola 116) asserentes, habereinfantes in uteris maternis aliquos actus bonos, propter quos praedestinari possunt. Asserebantque exemplum de Jacob, et Esau in ventre matris luctantibus, meliusque afferre possent de Joanne Baptistae in utero Elisabeth exultante. Et hunc verrorem, ferunt, etiam nunc haereticos nostri temporis excitasse.

11. Infantes actus liberos non habere.— Fale tamen hoc etiam subterfugium ab eodem Augustino eodem loco reftellitur: quia valde absurdum est, omnibus parvulis attribuere in lla aetate liberos, et humanos actus, cum usu rationis careant, sine quo actus liber et humaaus exerceri non potest. Dicere tamen, omaibus accelerari supernaturaliter usum ratioais, eisque interius fidem praedicari, sine exteirius praedicante, non solum voluntarium est, sed etiam doctrinae fidei, et communi Eccleilae sensui contrarium, et Apostolo dicenti de lacob et Esau: Cum nondwm quidquam boni, oel mali egissent. Unde recte Augustinus supra de illis dixit: Luctam illorum in utero matris, non fuisse arbitrium, sed prodigium. De Joanne autem Baptista, nos pie non Ambrosio et aliis Patribus credimus , exultationem ejus fuisse quidem arbitrium, sed non sine prodigio et speciali privilegio, ita tamen ut totum illud fuerit potius singularis praedestinationis eximius effectus, quam causa, sicut de adultis inferius dicemus. Quocirca etiamsi daremus, infantes habere in uteris maternis bonos actus, si illi tales essent, quales ad pietatem et justitiam Christianam esse oportet, effectus essent praedestinationis, non causa: si vero tales non sunt et imperiissime finguntur contra omnem rationem naturalem, et sine testimonio divino, imo contra illud: et adhuc tales actus non possent esse praedestinationis causa eadem ratione, quanec in adultis esse possunt, ut infra ostendemus, est enim evidenter eadem utrorumque ratio.

12. Quamvis autem causa infantium quantum ad ipsos pertinet, sufficienter hoc modo concludatur, adhuc tamen superest difficultas, an ex parte eorum, sub quorum cura nascuntur et moriuntur, sive parentes sint , sive tutores: sive in universum amici, aut benefactores, detur aliqua causa praedestinationis eorum. Certum est enim secundum finem, hos parvulos non salvari, nisi per Christi meritum eis applicatum. Certum item est, applicationem hanc fieri oportere per aliquam actionem humanam et liberam alicujus hominis , qui pueri curam gerit, vel suscipit. Ex quo item est certum, illam voluntatem, seu cooperationem liberam talis hominis adulti esse aliquo modo causam salutis parvuli, sive vocetur causa meritoria de congruo, quod necessarium non est, licet non repugnet, ut infra dicetur: sive vocetur ministerialis causa, ut revera est, et constat ex materia de Sacramentis : sive vocetur conditio sine qua non, quod satis ad praesens sufficit, quia negari non potest, quin eo modo, quo concurrit, sit causa morahs et valde conferens. De hac ergo causa salutis explicandum superest, an sit etiam causa praedestinationis vel electionis talis parvuli, qui cum effectu salvatur, vel potius sit electionis ejus, ac praedestinationis effectus. Et quoad hanc partem quaestio haec in parvulis eamdem difficultatem, eamdemque rationem dubitandi et decidendi habet, quam habet in adultis, et non pertinet ad praesentem dubitationem de meritis conditionatis, nunquam futuris, sed ad quaestionem de merito praedestinationis per aliquasactiones hujus vitae, et ideo infra commodius tractabitur.

13. Ultimus error Semipelagianorum impugnatur. —Superest, ut de altero membro pertinente ad adultos, seu de quarto puncto, quod in hac sententia Semipelagianorum notari potest, pauca dicamus. Asserebant enim etiam, in adultis dari posse aliquo modo causam praedestinationis ex meritis eorum sub conditione praevisis, saltem quoad externam fidei, seu super naturalis doctrinae praedicationem, cui causae tribuebant, quod uni provinciae, vel genti praedicetur Evangelium et non alteri. In quo praeter errorem supra in secundo puncto notatum, quod loquebantur de bono affectu a solis naturalibus viribus liberi arbitrii profecto, (contra quem infra disputandum est): in eo etiam excedebant, quod eidem operi tribuebant duplex praemium. Unam antecedens praescientiam absolutam talis operis, quod est praedestinatio ad habendam praedicationem Evangelii, aliud subsequens absolutam praescientiam, quod est ipsa fides, vel corroboratio in illa, ita ut habeatur, sicut oportet. Nam quia Deus praesciebat hos hommnes bono affectu suscepturos Evangelium, si illis praedicaretur, decrevit, ut illis praedicaretur, et ita ille effectus sic praevisus fuit ratio meritoria illius effectus exterioris gratiae. Postquam autem Deus decrevit illis praedicari Evangelium: vidit in eis per scientiam visionis et absolutam, bonum affectum ad sacram doctrinam, vel aliquam etiam naturalem fidem, et propterea decrevit dare gratiam ad credendum sicut oportet. Hoc autem sine dubio est, ultra aequitatem justiUse, quam isti maxime tueri profitebantur. Et praeterea ponebant praemium antecedere ad meritum , non solum in actuali existentia, sed etiam in absoluta praescientia Dei, quod esse contra veram rationem meriti, infra ostendemus.

14. Denique quod ex talibus operibus non possit sumiratip meritoriadiscernendi electos a non clectis, facile ex dictis in praecedenti puncto convincitur. Nam respectu eorum, qui credituri non sunt, illa incredulitas, saltem ut voluntaria et culpabilis nunquam futura est: quia illis de facto non est praedicandum Evangelium, (ponitur enim in hypothesi ita Deum decrevisse) ergo juxta dicta , tale opus non potest esse ratio demeritoria talis effectus. Respectu autem eorum credituri sunt, quamvis lides de facto sit futura, si Deus voluit illis praedicari Evangelium: tamen ut praevisa ante hanc voluntatem, non potuit esse ratio meritoria talis praedicationis , quia ut sit non supponebatur futura absolute, ergo tantum est ratio finalis. Dat enim Deus praedicationem, ut credatur, tamen hoc ipsum supponit voIuntatem et decretum Dei circa talem finem, quod non potuit in ipsomet fine fundari tanquam in ratione meritoria.

15. Praeter haec omnia, sententia haec repugnat Scripturis : nam legimus saepe praedicari Evangelium his, qui non sunt credituri, ut praedixit Christus, Matth. 10, et Lucae 9, et accidisse legimus Actorum 13 et 18, et in ipsamet Christi praedicatione facta Judaeis, ut ipse conqueritur, Matth. 11. E contrario autem videmus non praedicari his, qui credituri erant, si eis proponeretur, juxta illud Ezech. 3: Si ad eos mittereris, audirent te, et Matth. 11: Si in Tyro et Sidone, etc. Quem locum late expendit Augustinus, citatis locis. Dicet forte aliquis, illa opera Tyriorum et Sidoniorum nunquam fuisse futura, nos autem hic loqui de operibus aliquando futuris. Sed hoc nihil obstat : tum quia licet tractemus quasi materialiter (ut sic dicam) de operibus futuris, non tamen formaliter ut absolute futuris, quia pro illo signo nondum ut talia praevidentur, sed tantum ut sub conditione futura, et in eis, ut sic praecise spectatis, debet ratio meriti juxta Semipelagianos considerari. Tum etiam, quia si Deus voluisset, ut Tyriis et Sidonis, praedicaretur Evangelium, eo ipso illa opera, quae supponebantur tantum sub conditione, futura. essent et praeviderentur ut absolute futura: est ergo de illis eadem ratio.

16. At Rupertus ibi, lib. 9, de Gloria et honore filii hominis, dicit, Tyrios et Sidonios non fuisse veram poenitentiam acturos, sed humanam ad vitandum temporale supplicium: et ideo non deisse Deum illis talia auxilia. Quag omnino, inquit, daturus fuisset Christus, si illi essent veram poenitentiam acturi ; alas non vere diceretur, velle eos salvare. Sed imprimis expositio est aliena a verbis textus, et a communi expositione : imo Christus dixit, 7n cilicio et cinere, ut poenitentiam exaggeraret. Unde Angustinus, libro de Bono persever., cap. 6, de Tyriis et Sidoniis ait, fuisse salvandos a Deo, si opera nunquam futura, et sub conditione praevisa, essent retributione digna. Et infra ait, dubitari non posse, eos fuisse crediLturos, cum Dominus attestetur, fuisse acturos magne hunilitatis penitentiam. Wud etiam verbum apud Ezechielem, Audirent te, veram fidem significare solet in Scriptura. Deinde falsum est, necessario fuisse danda talia auxilia, si bene illis essent usuri. Quia ut recte notavit Abulensis ibi, quaest. 83, illa auxilia non erant tantum sufficientia, sed abundantiora, quae non dat Deus omnibus, quantumcumque sint bene illis usuri. Neque hoc pertinet ad voluntatem generalem, qua Deus vult omnes homines salvos fieri : nam ex illa solum nascuntur auxilia sufficientia ; alia vero supponunt specialem voluntatem, et dilectionem quae non potest in talibus operibus fundari, ut ostendum est.

17. At enim, refert Augustinus, dicto libro de Bono persever., cap. 9, disputatorem quemdam Catholicum de Tyriis et Sidoniis respondisse, ideo Deum non decrevisse, ut illis praedicaretur Evangelium, licet praeviderit, si praedicaretur, eos fuisse credituros, quia simul praevidit non fuisse in fide permansuros, sed turpius postea lapsuros. Quam fere sententiam invenio in Origene, lib. 3, Periar., cap. 1. Eam vero inconstantiae et contradictionis actue redarguit Augustinus. Nam si illis credituris non est praedicatum Evangelium, ne gravius postea cadendo delinquerent ; ergo illud providentiae genus favor potius quidam fuit, quam poena; ergo non punit Deus peccata sub conditione praevisa, sed potius illa excusat : ergo nec reddit praemium pro bonis operibus sic praevisis. Deinde si Deus praevidens lapsuros Tyrios post tidem, voluit eorum majorem ruinam evitare, nonne melius cum eis ageret, ad fidem eos trahendo per Evangelii praedicationem, et statim eos rapiendo, ne malitia mutaret intellectum eorum? Aut cur non potius hoc meruissent per fidem, quam adhiberent de facto Evangelio praedicato, quam potuerint demereri praedicationem Evangelii per inconstantiam in fide sub conditione tantum praevisam. Maxime, quia juxta eorum doctrinam, eadem fides sub conditione praevisa potest esse ratio obtinendi praedicationem Evangeli, et postea exhibita, vel absolute praevisa potest esse meritum aliorum subsequentium donorum.

18. Unde etiam apparet in illo dicendi modo quaedam contradictio, nam idem peccatum apostasiae a fide, vel recidivi post poenitentiam praevisium sub conditione dicitur esse causa demeritoria praedicationis Evangelii , quam ipsa fides futura merebatur, et simul dicitur esse causa, ob quam Deus non dat talibus hominibus majorem occasionem ruinae. Praeterea cum non sit minus meritoria fides, quam sit demeritoria inconstantia in fide : quomodo inconstantia, quae posterius futura praevidetur potest impedire, ne fides prius futura suum praemium consequatur ? Accedit tandem, quod eadem ratione dici potest praescivisse simul Deum, post illum lapsum, et recessum a fide semel concepta, acturos illos iterum poenitentiam, et in ea permansuros, et sic poterimus in infinitum procedere, si licentia datur hujusmodi causas sine fundamento confingendi. Est ergo hujusmodi genus causae prorsus absurdum, temere excogitatum, et Catholicae doctrinae aperte contrarium.

PrevBack to TopNext