Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum praecesserit ante hanc vitam actio aliqua hominis praedestinati, quae sit causu praedestinationis ejus ex parte effectuum

CAPUT IV. UTRUM PRAECESSERIT ANTE HANC VITAM ACTIO ALIQUA HOMINIS PRAEDESTINATI, QUAE SIT CAUSU PRAEDESTINATIONIS EJUS EX PARTE EFFECTUUM.

1. Quoniam de hac causa varia fuerunt placita, et sententiae, inter quas quaedam haereticae, aliae erroneae sunt, aliae inter Catholicos disputantur, ut clarior sit doctrina, de singulis separatim dicemus incipiendo ab his, quae absurdiores sunt ac proinde magis sunt antiquatae: quas silentio praetermittere non expedit. propter doctrinae complementum: eas tamen breviter transigere, utilius existimamus.

2. Error de casu tollente libertatem. —Cum autem nostra quaestio nunc sit de causa morali ex parte hominis, supponit necessario libertatem in homine, quia libertas est ratio vel fundamentum totius esse moralis, ac proinde necessaria ad causalitatem moralem. Quocirca haeretici omnes qui libertatem abstulerunt, nec praedestinationis nec salutis hominum, mora- lem causam ponere potuerunt. Manichaei ergo et Priscilianistae, cum libertatem arbitri negaverint, assignabant causam praedestinationis et reprobationis hominum, ex diverso nostrorum corporum temperamento, quoad hos, vel illos actus necessario trahimur: varietatem autem temperamentorum. in diversas constelationes revocabant, ut intelligimus ex Leone 1, Epistola 91, ad Turibium, cap. 11, et Gregorius, hom. 10, in Evangelia, Hieronymus, Epist. 8, Augustino, libro de Haeresibus, cap. 10, Prosper , lib. 1, de Vocatione gent. , cap. 14, alias, qui Patres errorem hunc improbant et Concilium Bracharense, 1, cap. 8. At vero isti haeretici non assignabant causam moralem, sed physicam naturalem, nec quaerebant causam praedestinationis, ut ostenderent salutem, vel gehennam pendere ex voluntate hominis: sed potius ut excusarent eos qui damnantur, quia necessitate quadam damnantur, et eis qui salvantur, omnem occasionem se gloriandi adimerent.

3. Refellitur. —In hoc autem errore magna fuit varietas: quidam enim referebant totam seriem humanae vitae in extrinsecam causam coelestem, alii in Deum ipsum, quasi cogentem voluntatem, qui error etiam nunc viget, alii vero in intrinsecam quorumdam hominum naturam, quae de se ad bonum vel malum determinata est. Sed quod ad praesens attinet, idem formaliter (ut sic dicam) est error sive usus libertatis negetur per actionem stellarum, sive per quamcumque aliam extrinsecam vel intrinsecam causam, ut bene annotavit Origenes, libro 3, Periar., cap. 1. Solum potest esse differentia, quia haeretici qui dicunt solum Deum motione sua auferre ab hominibus liberum usum actionum suarum, in solam divinam voluntatem referunt diversitatem et varios successus actionum humanarum, et ita non referunt in creaturam aliquam praedestinationis causam, in quo praecise non errant, sed in modo causalitatis, ut suo loco dicemus. Alii vero qui diversitatem humanarum actionum referunt in causam creatam, extrinsecam vel intrinsecam, videntur quidem eidem causae tribuere primam rationem praedestinationis. Re tamen vera, vel eos praedestinationem omnino auferre, vel ad voluntatem Dei ultimate recurrere, necesse est. Cum enim aiunt, bonum naturale temperamentum esse causam necessario afferentem salutem, illius vero causam esse constellationem sub qua homo nascitur: quaero ulterius cur talis homo sub tali constellatione nascatur? Scio, responsuros hoc ipsum preve- nire ex necessario cursu fati et ex concurrentia stellarum. At rursus inquiro unde hic stellarum cursus ita constitutus sit, ut in hanc necessitatem et inducatur et inducat. Aut enim id habuit a se, et absque alia causa, vel, ut quidam dixerunt, fortuito, et sic tollitur praedestinatio, et non redditur causa ejus, sed effectuum quos nos praedestinationi aut libertati tribuimus. Aut vero Deus est causa hujus ordinis stellarum, ex quo reliqua varietas necessario sequitur. Et interrogo rursus, quis Deum impulerit vel determinaverit, ut hunc potius ordinem quam alium stellis praefixerit. Aut enim id Deus etiam fecit naturali et quasi fatali necessitate, et sic etiam tollitur praedestinatio, quae debet esse actus liber: vel facit pro sua libertate, et sic tota varietas et ratio praedestinationis in divinam voluntatem necessario referenda est. Atque hoc modo satis impugnatur hic error, quantum ad praesens attinet, nam contra fatum et contra intrinsecam necessitatem voluntatis humanae in actionibus suis bonis vel malis, alibi disputatum est. Contra haereticos vero, qui ita referunt causam praedestinationis in solam Dei voluntateni, ut id exequatur necessitando voluntatem, infra est a nobis disserendum, libro sequenti.

4. Error de merito animarum ante hanc citam. — Ali, ut ab his erroribus deviarent, putarunt totam causam felicitatis praedestinatorum ad eorum libertatem esse referendam, ac proinde fundari in aliquo bono merito illorum. Quia vero invenire non poterant merita, quae in hac vita mortali in eis praecesserint, finxerunt animas omnium hominum prius extitisse, quam in hac vita corporibus unirentur, et in eo statu habuisse bona, vel mala merita. Eos igitur homines, qui animas receperunt, in quibus bona merita praecesserunt, praedestinatos esse dicunt ex illis praecedentibus meritis. Hunc errorem tacito nomine Origenis refert Hieronymus, Epistol. 8 et 139, et in Jeremiam, cap. 24 et 18, in Apologia vero contra Ruffinum, eum Origini tribuit, et Epiphanius in Panario, et Epist. ad Joannem Hierosolym., quae etiam inter Epist. Hieronymi, est 60. Attigit etiam Nazianzenus, Orat. 31, et Theophylus, lib. 1, Paschalis. Et plane invenitur hic errorin Origene, lib. 1, Periar.,cap. 7, 8 et 9, latius lib. 3, cap. 10, ubi ait: Providentiam Dei pro singulorum meritis, et causis regere immortales animas : Dum non intra Intjus seculi vitam dispensatio humana concluditur, etc. Et infra: Prius gestorum unius cujusque causa praecedit, etc. Et infra: Ex preeceden- Libus causis ununquodque vas vel ad honorem, vel ad contumeliam praeparatur. Et infra easdem vocat : Antiquiores et praecedentes causas, secundum quas hi ad glorium preparantur, etc. Ac denique saepe in illis locis repetit, totam corporum varictatem, quae in mundo est, ex varietate et diversitate meritorum, quae in rationalibus creaturis praecessit, ortam esse.

5. Refellitur. — Animas non fuisse ante corpora. — In hac vero sententia Origenis, obcuritatem magnam et infinitam errorum multitudinem invenio. Primum enim ipse nunquam satis explicat, an illa merita in puris animabus, seu spiritibus a corporibus separatis, praecesserint, nec ne. Hinc enim, videtur consecutio sermonis, ac sententiae hoc postulare. Et ita videtur communiter intellectus Origenes, nam inde maxime impugnatur, quod crediderit et supponat, animas prius extra corpora esse creatas, et in eo statu habuisse merita, per quae postea corporibus unitae, dilectae fuerint, vel odio habitae. Illud autem fundamentum haereticum est , nam fides docet , animas hominum tunc creari, cum corporibus primo infunduntur et non antea, ut definitum est in Concilio Lateranensi sub Innoc. 3, Sess. 8, et in Clementina unica de Summa Trinit., et Concilium Bracharense 1, cap. 6, et Leone Primo, Epistol. 91, ad Turivium, cap. 10, ubi dicit : Catholicam fidem sententiam illam damnare. Idemque habet Hierony mus, Epist. ad Pamachium, contra Joannem Hierosolym., et Angustinus, lib. de Ecclesiast. dogm., cap. 13. Optime Gregorius Nyssenus, lib. de Opificio hom., cap. 28 et 29, et disputatione de Resurrectione et anima, post medium. Praeterea cum hoc errore sic intellecto conjunctusest alius, quem, dictis locis, Origenes indicat, corpora non esse a Deo ex primaria intentione creata, sed solum ut ergastula et carceres spirituum peccantium. Quod fides Catholica damnat, in cap. Firmiter, de Summa, Trinit. et tradunt late Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 23, et Cyrillus Alexandr., lib. 1, in Joannem, cap. 9, et D. Thomas, 1 p., quaest. 65.

6. Aliunde vero idem Origines, lib. 2, Periar., cap. 2, contendit nullum spiritum creatum fuisse unquam sine corpore, imo nec esse posse : quomodo ergo sentire potuit, animas prius esse creatas a corporibus separatas? cum eas rationales, et spirituales esse fateatur, imo ejusdem naturae cum angelis , ut frequentius indicat. Nisi forte senserit, nullum esse spiritum creatum, qui non possit corpori unirti, non tamen necessario uniri, quin potius id ac- cipere ex aliquo demerito. At vero, in citato loco, plus certe indicat. Praeterea non videtur sentire potuisse, spiritus non uniri corporibus, nisi ut ergastulis, ut propter mala merita, pam in locis citatis expresse ait, Jacob fuisse dilectum a Deo priusquam in hac vita (ita enim Paulum intelligit) aliquid boni, vel mali egisset, non tamen sine prioribus meritis, ne injustus videatur Deus, gratis unum diligendo, et alium sine culpa odio habendo. Deinde, causam electionis hominum praedestinatorum ponit in meritis praecedentibus ante haec corpora, ergo sentire non potuit, eorum animas uniri eorum corporibus propter praecedentia demerita.

7. Varii errores Origenis. — Videtur ergo Origines sensisse (quantum ex citatis locis intelligi potest ) omnes spiritus fuisse semper creatos cum aliquibus corporibus, omnes vero recipere transitum a-corporibus in corpora. Sic enim ibi docet plures, et varios fuisse mundos ante hunc, et ejus initium , et post finem hujus alium, et alios esse futuros:in quibus eaedem animae, vel spiritus rationales migrant per diversa corpora , pro meritorum diversitate. Et fortasse credidit ante haec corpora crassiora, habuisse animas alia subtihora et quasi spiritualia, et pro ratione meritorum illius status recepisse corpora mortalia : non semper in poenam peccatorum, sed interdum ad comparanda in his corporibus altiora bona, ad quae praedestinantur : hoc enim videtur consequens ad ejus dogmata, ut ratio supra facta probat. In quo etiam modo explicandi hanc sententiam plures errores inveniuntur. Unus est: non dari spiritus creatos pure incorporeos. Alius est, non posse animas humapas existere extra omne corpus. Tertius est, dari transmigrationem animarum, et has easdem animas , quae nunc nostris corporibus infunduntur, prius in aliis corporibus extitisse, de quibus alias.

8. Quartus ergo Origenis error, et ad praesens directe spectans, est, praecessisse merita, vel demerita in nostris animabus, priusquam nos generaremur, contra illud Pauli, ad Rom. 9. Priusquam boni, vel mali egissent. Quamvis enim Ofrigines limitationem addat, prius quam bonum, vel malum egissent in his mortalibus corporibus : tamen Paulus absolute locutus est , quia pro certo supponit nulla esse hominis , vel ejus animae merita ante hujus vitae initium. Unde absolute subjungit, non ex operibus, sed em vocante. Quod nec vere, nec consequenter dictum esset, si opera saltem in priori vita praecessissent : nam absolute falsum esset dicere, Jacob non esse dilectum ex operibus. Male etiam statim illatum esset , sed ex vocante , quia inter opera hujus vitae, et gratiam vocantis, inter cessissent opera alterius vitae.

9. Quinto, numerare possumus errorem alium, nimirum Deum punire homines, vel eis praemia reddere in hac vita, propter merita propria, quae ante hanc vitam fecerunt. Contrarium significavit Christus, Joan.9, quando de caeco illo interrogatus, respondit : NVegue hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera DEI in illo. Et Paulus, ad Rom. 5, ait, transisse originalem maculam, eliam in eos , qui non peccaverunt in similitudinem pravaricationis Ade , id est, propria voluntate. Multo vero magis absurdum est, dicere, ipsam praedestinationem esse praemium meritorum alterius vitae, quae ante hanc praecessit , cum dicat Paulus, ad Roman. 9. Non ex operibus, sed ex vocante. Et 1. Timoth.. 2: Vocavit nos non secundwum opera nostra. Quod si Origines dixerit, opera prioris vitae non vocari nostra, redarguitur facile, quia Paulus immediate subjungit, sed secundum propositum suum, et gratium, docens, non dari medium inter donum datum absque merito hujus vitae, quod nostrum dicitur, et gratuitam donationem. Quod aperte convincit illud 2, ad Cor. 1, et ad Roman. 14. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi , ut referat unusquisque prout gessit in corpore. Unde colligunt Patres, quod licet Deus non pramiet, vel puniat in homine solos actus, quos per corpus exercet, nam etiam interna voluntatis desideria dijudicat : tamen non judicare homines, nisi ex actibus, quos in hoc mortal corpore exercent, non ergo ex operibus antecedentis vitae. Quod si Deus non respicit illa merita ad conferendam gloriam, multo minus ad praedestinandum ad eamdem gloriam. Potest enim aliquid esse meritum gloriae, quod non sit meritum praedestinationis ad gloriam : non vero e contrario potest aliquid esse causa praedestinationis ad gloriam, quod non sit etiam causa ipsius gloriae, cum praedestinatio sit causa certissima ipsius gloriae.

10. Redarguitur Origenes, dum negat statum immutabilem qui sit terminus meritorum. —Sexto est valde observandum in Origine, locis citatis, quod nullum firmum, et stabilem terminum ponit meritorum humanorum. Nam et animas propter demerita praesentis vitae damnatas putavit, aliquando per poenitentiam, et bona opera reparari : et in ipsamet beatitudine non credit esse securitatem , imo contra libertatem arbitrii creati existimat esse, quod rationales creaturae per beatitudinem fiant impeccabiles. Unde innumeras statuum vicissitudines eis attribuit, ut nunc ex miseris, media resipiscentia beatae fiant, per opera alterius vitae, quae post hanc vitam sequetur. Quod, (praeter errores absurdissimos, quos includit, qui aliis locis impugnantur), in praesenti repugnantiam involvit. Nam, si res ita esset, non relinqueretur praedestinationi locus simpliciter et proprie loquendo de praedestinatione , quae est ad vitam inamissibilem. Unde interrogo, an illa vicissitudo habeat tandem terminum, vel non habeat ? Si non habet, ergo licet homo in hac vita transiturus sit in beatitudinem, non propterea praedestinatus est, nam inde poterit iterum cadere , et damnari. Et licet ad illam qualemcumque beatitudinem amissibilem, dicatur praecedere aliqua praedestinatio, non poterit tribui meritis vitae, quae ante hanc praecessit, quia non solum una, sed plures vitae praecesserunt, et quaedam fuerunt bonae, quaedam malae : et licet in executione terminus unius (ut sic dicam) possit esse ratio alterius, tamen totius successionis, quam praedestinatio respicit, non potest causa ex parte hominis assignari. Sicut in successu temporis hujus vitae, nunc idem homo est justus, nunc peccator; nunc iterum justus, et semper, vel adquirit, vel amittit justitiam, interventu suorum operum liberorum : totius tamen successionis, et discursus vitae, sic a Deo praeordinata,, non potest dari ratio ex parte hominis.

11. Quod melius convincitur urgendo argumentum ex parte initii illarum vicissitudinum. Cum enim Origenes ante hanc vitam ponat aliam, et ante illam aliam, et sic deinceps, interrogo, an procedatur in infinitum per totam aeternitatem, vel perveniatur ad primum mundum in quo animae creatae sunt, et bene, vel male operari coeperunt. Si primum dicat, errat imprimis in fide, ponendo res creatas ex aeternitate. Id enim necessarium est, ut vicissitudo illa in aliquo initio non sistat. Errat deinde in philosophia, et ratione naturali, quae ostendit, vicissitudinem, vel multitudinem rerum vel mundorum sibi invicem succedentium non posse esse ex aeternitate, quin aliqua res, vel aliquis mundus ex illis, in particulari, certus, et designabilis, fuerit ex aeternitate creatus, et consequenter duraverit per infinitam durationem, ac proinde ille fuerit primus mundus, et ceeteri post illum ereati, multitudine finiti necessario sint. Igitur si Origenes alteram partem eligat, et primum mundum admittat, in quo animae esse, et operari coeperunt : et ex illis operibus velit assumere rationem praedestinationis, totam quaestiones de causa praedestinationis ad illum mundum, et ad opera in illo facta revocabimus. Interrogabimusque, an illa opera bona sine gratia facta fuerint, vel cum illa. Si absque gratia, quomodo poterunt esse causa praedestinationis ad gloriam ? si cum gratia, cur quaedam animae electae sunt ad illa opera facienda et gratiam efficacem ad illa receperunt, et non aliae. Jam enim non potest recurrere ad opera anterioris vitae, quia positum est nullam aliam praecessisse. Haec ergo positio Origenis, et erroribus scatet, et inutilis est ad expediendam quaestionem, quam tractamus.

12. Vertitur Origenis fundamentum.— Fundamentum autem Origenis solum fuit, quia alias Deus in sua praedestinatione et distributione bonorum suorum justitiam non servaret. De quo fundamento multa in sequentibus tractanda sunt. Nunc breviter dicitur, consequens illud , justitiam non servaret, duphiciter accipi posse, scilicet, vel contrarie, seu privative, vel contradictorie, seu negative tantum. Priori modo est sensus ; Deum acturum fuisse injuste, si absque praevia diversitate meritorum, hos praedestinaret , non illos, et sic negatur consequentia, quia cum res neutri debeatur, nulla committitur injustitia , licet uni detur et non alteri. Posteriori autem modo sensus erit, actum illum sic praedestinandi non esse actum justitiae, et hoc non solum concedimus, sed id maxime in tota hac disputatione contendimus, et ad excellentiam gratiae pertinere censemus. Nec repugnat illud Psalm. 24: Umverse vie Domini misericordia et veritas, id est, justitia, tum quia licet de omnibus operibus Dei ad extra, in suo modo verum sit, non oportet, ut ad internos actus dilectionis, vel electionis, seu praedestinationis extendatur , tum etiam quia justitia illa, quae in omnibus Dei operibus invenitur, non semper respicit debitum creaturae, sed saepe dicitur , consideratione illius, quod Deus sibi, suaeque bonitati debet, vel ilh consentaneum est. Hoc autem modo etiam in praedestinatione invenitur justitia, quatenus bonitati et sapientiae Dei consentaneum est aliquos praedestinare. Cum autem concessum est, praedestinationem non esse actum justitiae intelligitur respectu hominis praedestinati,

PrevBack to TopNext