On this page
Caput 7
Caput 7
An homo per opera moralia solius liberi arbitrii possit esse causa, saltem dispositiva, praedestinationis suae, quoad effectus ejus
CAPUT VII. AN HOMO PER OPERA MORALIA SOLIUS LIBERI ARBITRII POSSIT ESSE CAUSA, SALTEM DISPOSITIVA, PRAEDESTINATIONIS SUAE, QUOAD EFFECTUS EJUS.
1. Suppono, posse hominem per vires naturae bona opera moralia efticere in variis actibus: nam licet sit sermo de homine lapso viatore, tamen in illomet possunt esse varii status, seu gradus, in quibus aliquo modo habet locum quaestio proposita. Potest ergo intelligi, vel de homine nondum illuminato supernaturaliter, sed inter gentes, verbi gratia, nato et educato, et sola ratione naturali utente; vel de homine jam illuminato, et vocato exterius, nondum tamen interius tacto: vel de illo, qui jam motus est etiam interius, nondum tamen credit: vel de jam credente, nondum tamen justificato : vel de justificato, non tamen operante formaliter, ut justificatus est, neque ut supernaturahter credit : habitibus enim utimur cum volumus: et ideo licet homo sit jam supernaturalibus donis affectus, potest per solam rationem naturalem, et voluntatem suam liberam, moraliter, et naturaliter operari. Imo interdum potest habere justitiam habitualem infusam , et per illam nihil posse operari, sed tantum per lumen rationis: ut si quis baptizatus in infantia, inter Gentiles traducatur, et ibi ratione uti incipiat absque ullo proponente supernaturalia objecta : ille enim licet habitum, et facultatem in actu primo habeat, tamen ex defectu alterius concausae, vel conditionis necessariae, operari supernaturaliter non potest.
2. Varii sensus questionis distinguuntur.— Hinc fit, ut quaestio proposita possit intelligi vel de omnibus effectibus praedestinationis, vel de aliquibus tantum. item de omnibus dupheiter , scilicet, vel de omnibus collective sumptis, vel etiam distributive, et sigillatim, aut aliter, de omnibus ratione unius tantum, vel etiam ratione singulorum : seu de uno tanittum immediate ; de reliquis vero mediate, et solum rationeillius primi, vel de omnibus etiam immediate. Possumus enim intelligere effectus praedestinationis esse subordinatos inter se, ita ut in eis sit unus primus, alius secundus, alius tertius, et sic consequenter, et secundus supponat primum, et ex illo oriatur, et tertius isimiliter ex secundo, et sic consequenter. Quem ordinem significavit Paulus inter vocationem, justificationem et glorificationem, ad Rom. 8, dicens: Quos praedestinavit, et hos vocavit, quos autem vocavit, hos et justificavit, quos autem justificavit, hos et glorificavit, seu nagnificavit. Si ergo opera moralia hominis sint causa primi effectus istorum, ctiamsi immediate non sint causa subsequentium effectuum, saltem mediate erunt causa illorum: quia quod est causa causae, est causa causati a tali causa. Et quamvis haec causalitas sit solum remota, et per accidens physice, ad causalitatem moralem, de qua agimus, sufficit. Et posito hoc modo causae, dicitur quis esse causa totius collectionis talium effectuum, ratione primi tantum, non vero immediate ratione singulorum. Albiter vero potest intelligi haec causahtas ex parte liberi arbitrii, ita ut sit immediata, vel saltem esse possit respectu omnium, et singulorum effectuum praedestinationis, saltem eorum, quae in hac vita obtineri possunt : nam de glorificatione certum est supponere proxime aliquam supernaturalem dispositionem , ut est lumen gloriae, ad quod nulla moralis dispositio per liberi arbitrii vires immediate praecedere potest. At de effectibus hujus vitae posset quis dicere, per moralia opera non solum posse hominem se disponere viribus naturae ad primam vocationem supernaturalem, sed etiam proxime, et immediate posse se disponere ad secundam vocationem et ad tertiam, et ad omnia, et singula praevenientia auxilia, imo et ad ipsorum habitum supernaturalium infusionem. Nam de his omnibus opiniones aliquae fuerunt, ut mox videbimus: et praeterea inquiri potest, esto non detur talis causa omnium effectuum praedestinationis, nec immediate, neque mediate, an saltem detur, vel possit dari talis causa alicujus veri, et proprii effectus praedestinationis.
3. Farie dispositiones juata oarios preedestinationis effectus distingwuntur. — Denique supponendum est, quaestionem esse de causa dispositiva, quae suo modo positive conferat ad effectum, cujus dicitur esse causa: nam de causa negative tantum concurrente, seu removendo prohibens, intra dicemus. Ut autem clarius innotescat, qualis possit esse haec causa, seu dispositio, oportebit distinguere praedestinationis effectus, nam pro illorum varietate diversum genus dispositionis postulare possunt. Quidam ergo ex dictis effectibus sunt interni, id est, intra animam ipsius praedestinati recepti, qui pertinent proprie ad species gratiae, et ideo de illis est praecipua disputatio. Ali vero sunt effectus extrinseci, quos etiam atüngere necesse est. Rursus ex prioribus ef- fectibus, quidam sunt, qui a solo Deo infunduntur, sine concursu activo, et immediato recipientis, ut sunt habitus infusi. Alli sunt, qui fiunt a Deo sine concursu immediato nostri liberi arbitrii, licet non fiant in nobis sine concursu immediato voluntatis nostra , vel intellectus, ut sunt illuminatio, inspiratio, et alii motus vitales gratiae praevenientis : qui omnes sub nomine vocationis comprehendi solent. Alii denique sunt, qui fiunt a Deo, cooperante simul libero arbitrio, ut sunt actus umani supernaturales. Sub effectibus autem externis comprehenduntur imprimis illi, qui positive aliquo modo concurrunt ad hominis conversionem, saltem exterius applicando objecta vel excitando, consulendo, corripiendo, qui frequentius fiunt per homines, interdum per angelos, raro vero immediate a Deo, qui regulariter operatur per causas secundas, si fieri potest. Deinde sunt aliqui effectus negativi seu privativi, ut auferre occasionem peccandi, compescere daemones, et similia.
4. Ex qua enumeratione constat, multos esse ex his effectibus, qui ex natura sua nullam postulant ex parte hominis dispositionem moralem seuliberam illi. Nam ilb qui sunt extrinseci et negativi, nullam omnino postulant, sed possunt fieri circa homimem vel dormientem, vel omnino nihil de tali effectu cogitantem: alii positivi externi requirunt solam capacitatem rationalem (ut sic dicam) a natura insitam et non impetitam. Et ideo de his effectibus vix aliquid in hac controversia tractant catholici auctores: attingemus vero quod videbitur opportunum. De internis igitur effectibus gratiae est praecipua quaestio. In qua nunc non agimus de dispositione morali ex priori gratia profecta, sed tantum de illa, quae fit solis viribus liberi arbitrii. Quae potest exigi vel ut necessaria, ita ut sine illa nunquam fiat praedestinationis effectus, vel ut de se movens, et quae interdum exspectetur a Deo, licet simpliciter necessaria non sit. Item quando expectatur, potest talis cogitari, ut infallibiliter consequatur effectum, vel ut solum de se moveat, et sit sufficiens ratio ut detur, licet non semper neque mfallibiliter detur, sed pro Dei arbitrio. Tandem distingui solet haec dispositio, et recte, in proximam et remotam: sed quae est remota respectu unius effectus, semper est proxima respectu alterius, quo mediante concurrit aliquo modo ad remotum effectum, quia non potest in hac mediatione procedi in infinitum, et ita sistendum est in aliquo effectu proximo talis dispositionis. Et hic proximus effectus est, qui ad praesentem considerationem spectat, nam hoc explicato, constabit de reliquis remotis effectibus, cum circa illos non habeat novum influxum talis dispositio. Quod si alia sit necessaria vel possibilis, jam illa erit proxima dispositio ad suum effectum, et ita erit de ill eadem ratio.
5. Prima opnio scholasticorum de causa dis-- positiva —His locis positis, et relictis haereticis, qui circa quaestionem hanc non habuerunt no vum nec peculiarem errorem: theologi scholastici variis modis aliquam causam praedesti nationis quoad ejus effectus per modum dispositionis posuerunt. Inter quos qui expressius et latius loqui videtur, est Gabriel in 1, dist. 441, quaest. unic. , art. 3, dub. 1, ubi aperte dicit, sumpta praedestinatione, prout versatur circa media, dari dispositionem congruam ex parte liberi arbitrii, et non tollere rationem gratiae, quia non est meritum de condigno. Et in 2, dist. 27, quaest. 1, art. 2, circa finem, et art. 3, dub. 4, aperte declarat, se loqui tam de infideli quam de fideli, et de priori ait, se disponere, quando arbitrium suum conformat rationi, ac toto corde petit et quaerit illuminari de justitia et veritate. Et per hunc motum (ait) se disponere, immo mereri de congruo primam gratiam: per quam videtur intelligere primum gratiae auxilium, saltem ad fidelem. De fideh autem ait se disponere, si secundum regulas fidei detestetur peccatum. Ibi autem non declarat qualis esse debeat haec detestatio, vel per quas vires fieri possit. Tamen in 3, dist. 17, quaest. unic. , art. 3, dub. 2, aperte declarat, posse hominem dihlgere super omnia Deum ex puris naturalibus, tam ex parte rationis quam ex parte voluntatis, et per illam aun pi infallibiliter consequi gratiam, non solum primam auxiliantem, sed etiam justificantem, et charitatem acremissionem peccati. Unde aute subterfugiat damnationem Pelagii, dicit, nec illum actum esse meritorium, nec sufficientem ad implendam Dei legem sine gratia; refertque in eam opinionem Scotum, Ocham, Petrum de Aliaco, et alios. Et similiter in 4, distinct. 14, quaest. 1, art. 2, post conclusionem quintam dicit, posse peccatorem sufficienter se dispo nere ad justitiam et remissionem peccati, per detestationem peccati, cum communi Dei influentia naturaliter conceptam. Quam sententiam a Scoto didicit in eadem distinctione 14, quaest. 2, S De secundo. Qui etiam didicit tale dispositionem esse meritum de congruo ad deletionem peccati mortalis. Additque ditficile esse salvare, quod apud Deum non sit acceptio personarum, nisi posita tali dispositione. Unde constat, ponere hanc dispositionem ut adaequatam, et necessariam causam in suo genere, id est, ut illa posita infallibiliter consequatur effectus, et illa remota, si non sit alia melior, non ponatur. Non declarat autem aperte Scotus, an loquatur de homine jam habente fidem, vel etiam de infideli: satis tamen declarat non oportere ut talis actus in fide fundetur, sed posse oriri ex ratione naturali.
6. In hanc sententiam potest citari Durandus in 2, dist. 28, quaest. 5, quatenus dicit, posse hominem se praeparare ad gratiam sine speciali motione interna voluntatis a Deo, per actum naturaliter bonum, quae naturae viribus potest elicere, unde ex haec parte ponit naturalem causam dispositivam ad praedestinationem, quoad aliquos effectus ejus, et habentem cum illis, vel aliquo illorum certam et infallibilem connexionem. Negat tamen nihilominus esse causam totius praedestinationis , quia illum etiam bonum actum moralem putat esse effectum praedestinationis, quia est ex speciali providentia quam Deus habet circa praedestinatum. Verumtamen, et si propter banc posteriorem cautionem salvet aliquo modo gratuitam praedestinationem, de quo infra dicam, tamen absolute non salvat veram et gratuitam gratiam in remissione peccati et justificatione peccatoris, valdeque inclinat in errorem, non solum Semipelagianorum, sed ipsius etiam Pelagu, qui illo sensu non negabat gratiam remissionis peccatorum, sed illam faciebat omnino dependentem ex dispositione solius arbitrii. Contra quem errorem directe facti sunt canon. 1et2 Concilii Tridentini, et canon 3 et 4 Concilii Milevitani, et canon. 4 et 6 Concilii Arausicani.
7. Ad hanc item sententiam multum accessit Cajetanus, 1 tomo Opuscul., tractatu 4, q. 1, ubi etiam ponit contritionem naturalem esse ad minimum dispositionem non ultimam ad gratiam, fierique ultimam per hoc solum, quod IDeus utitur illa: non quidem aliam intrinsece i perficiendo, sed extrinsece tantum, per infusionem habitus, vel motionem aliquam speciaIem. Non declarat autem Cajetanus ibi, an illa dispositio naturalis habeat aliquem effectum gratiae infallibiliter, vel ex mera voluntate Dei celevetur, vel non elevetur ad esse ultimae dispositionis: et magis insinuat hoc posterius. (Quia docet, justificationem non sequi infallibiliter ex tali dispositione, prout est ab homine, quia alias posset homo esse certus de sua justificatione, et alioqui sentit, dispositionem illam, ut est attritio vel dispositio non ultima, non transire ad esse contritionis seu dispositionis ultimae per majorem perfectionem, quam habeat ut est ab homine, sed solum ut a Deo extrinsece perficitur.
8. Contra hanc opinionem Cajetani videri potest Soto, ec.—Quod si ita est, revera non ponit Cajetanus causam ex parte hominis, cur potius hic justificetur quam omnis alius illi aequalis in dispositione illa. Quia stat, quod ex duabus aequaliter dispositis per solum liberum arbitrium, unus justificetur, et non alius, pro sola voluntate Dei acceptantis vel perficientis dispositionem unius et non alterius. Tamen absolute, et sine comparatione, dat Cajetanus causam ex parte solius liberi arbitrii, vel efficacem simpliciter, vel saltem sufficientem, et veram in genere dispositionis moralis, imo et efficacem, quantum esse potest ex parte hominis, ut justificetur, quia ipse ad hoc nihil amplius praestare potest. Quod etiam videtur admittere Cajetanus 1, 2, quaest. 109, art. 6, vers. Neque obstat. Quocirca respectu multorum qui talem dispositionem non habuerunt, illa erit vera causa, ob quam iste homo justificatur, et non alius. Quod profecto satis est, ut talis homo dicatur sua virtute inchoare suam salutem, et habere aliquid, quod non acceperit, de quo possit non parum gloriari, et se discernere ab illis saltem, qui talem dispositionem non habuerunt. Aliunde etiam integram relinquit Cajetanus difficultatem de praedestinatione, imo valde agit illam respectu eorum, qui habentes similem dispositionem, non salvantur, nec justificantur. Cur enim Deus hoc faceret, cum ab homine nihil aliud requirat, nisi ut se disponat quantum potest? neque sit in manu hominis, quod Deus suam extrinsecam gratiam, vel acceptationem adjungat. Unde ulterius sequitur, comparatione facta inter illos duos homines, dicendum esse, perditionem unius esse ex Deo solo, nam homo jam fecit quod suum erat, Deus autem noluit illud acceptare, nec adjungere quod ex parte sua erat necessarium, alterius vero salutem non esse ex Deo sed inchoari ab homine, et perfici a Deo. Praeterea non etiam intelligo, quid significet Cajetanus cum in illo Opusculo dixit: Ea hoc solum quod Deus per gratuitam dilectionem utitur nostra acquisita contritione, ut ultima disgositione ad charitatem , transfertur wostra contritio in fere ultimam dispositionem pro gratia habituali. Nam si Deus supponit in me totum illum actum per vires liberi arbitri, quid est uti illo ut ultima dispositione per gratuitam dilectionem? Aut enim haec gratuita dilectio est solum illa, quam Deus gratis habet circa illum hominem, acceptando extrinsece acquisitam dispositionem ejus: et sic incidit in opinionem Durandi, quam in prima secundae loco citato impugnat, solumque ab eo ditfert, quod non vult acceptationem illam esse certam, et infallibilem. In quo, licet aliquid videatur gratiae tribuere, difficultatem auget, et in Deum refundit damnationem alterius, ut dixi. Aut per gratuitam dilectionem intelhgit novam dilectionem infusam, quam Deus infundit peccatori sic ex naturalibus contrito. Et hoc non consonat dictis ejus: nam supponit in illo homine, dilectionem Dei super omnia esse acquisitam ex solis naturalibus viribus, et nullam aliam requirit. Imo nec mutationem extrinsecam ponit in ipso actu, et ideo dicit attritionem fieri contritionem, non per mutationem, nec per intensionem actus, sed per gratuitam dilectionem Dei. Et praeterea, licet hoc diceret, non effugeret alia inconvenientia illata de initio salutis ex parte hominis, et caetera, quae paulo inferius contra alias sententias repetemus.
9. Duplex gratie acceptio secundun D. Thomaan. — Ulterius, videtur in hac sententia fuisse aliquando D. Thomae nam in 2, dist. 98, art. 4, quaerens, an homo possit se praeparare ad gratiam sine aliqua gratia; respondet dupliciter accipi gratiam, vel pro quocumque excitativo voluntati exhibito per divinam providentiam, quae omnibus rebus gratis impendit, quae ipsis conveniunt, vel pro habitu infuso. S ergo (inquit) priori modo gratia accipiatur, n0n. est dubium quin necessaria sit, quia sine aliquo excitante non potest voluntas operari. Et subjungit, sufficere quodcumque excitativum. Quidquid (at) allud sit, sive sit admonitio hominis, sive egritudo corporis, vel aliquid huJusinodi, que omnia constat divine providentie esse subjecta, et in bomumn electorunm ordinata. Ex quibus veérbis constat non loqui de vera et interna gratia supernaturah , sed latissime. Nam si quis exponat divum Thomam, quod illa enumeret, quia sunt ordinaria instrumenta, quibus Deus utitur ad supernaturalem excitationem internam tribuendam: praeterquam quod generalitas verborum hoc vix patitur, obstant verba sequentia, quibus probat, habituale Iumen gratiae non esse necessarium ad hanc praeparationem : Quia non oportet, ut actus, quibus homo se ad gratiam habendam preparat, sint naturam humanam eacedentes - sicut enim natura humana se habet in potentia materiali ad gratiam, ita actus virtutum natura- lium se habent, ut dispositiones materiales ad ipsain. Unde tandem concludit : Quod ad gratiam gratum facientem habendum, ex solo libero arbitrio potest se lhomo preparare, et in solutione ad 4, addit: Quod etiam ad fidem habendam potest se homo preeparare per aliquid, quod in naturali ratione est.
10. Praeterea est difficilis locus ejusdem D. Thomae 2, dist. 5, quaest. 2, art. 1, ubi refert opinionem dicentem , ad conversionem in Deum meritoriam duplicem gratiam requiri, habitualem informantem et aliam gratis datam, a qua substantia actus eliciatur. Unde ad conversionem non meritoriam videtur illa opi- ; nio requirere hanc posteriorem gratiam sine priori, quamvis hoc non exprimat divus Thomas, qui subdit: Sed istam gratium ponere (scilicet gratis datam) non videtur necessarium, nisi ipsa libertas arbitrii gratia dicatur, vel aliquae occasiones, quae interdum dantur bomi- : nibus a Deo ad conversionem, ut instructio legis, castigatio ad Inunilitatem et alia Ingjusmodi sine quibus tamen ampossalile est gratium consegui. Quia si homo faciat quod an se est, Deus dat ei gratiam. Unde concludit : Dicendum, quod ad eliciendum actum conversionis, sufficit liberum arbitriun, quod se ad habendamn gratiam per lunc actun preparat, ac disponit. Et loquitur evidenter de gratia sanctificante et proxima dispositione ad illam, ut ex discursu articuli constat. Et ex solutione ad primum, in qua respondet : Quod quamvis liberum arbitrium de se possit in substantiam actus, non tamen in formam ejus, per quam meritorius est. Quapropter non oportet in his locis D. Thomae exponendis immorari , sed dicere cum Cajetano mutasse sententiam in 1, 2, quaest. 109, art. 6. Unde quod in eadem 1, 2, quaest. 89, art. 6, dicit de puero in sylvis enutrito perveniente ad usum rationis, necessario intelligendum est, quod justificabitur, media supernaturali illustratione Dei, et cooperante cum illa, ut ipsemet explicat, quaest. 14, de Veritate, art. 1L ad 1 et 2, et infra latius declarabimus. r
11. Actus naturalis intellecbus, vel voluntalis non est sufficiens dispositio promimu ad obtinendam primam gratiam justificantem. — Non defuerunt item theologi catholici, qui dixerint, licet dispositio per morales et naturales actus liberi arbitrii regulariter non sufficiat ad obtinendam primam gratiam, tamen in casu raro et quasi extremae necessitatis sufficere non solum ad auxiliantem, sed etiam ad sanctificantem gratiam et remissionem pec- à cati mortalis, vel originalis comparandam. Ita sentit Vega, lib. 6, in Trident., cap. 17, ad 20, ubi etiam sine supernaturali fide dicit posse hominem in casu ignorantiae justificari et salvari : et lib. 13, cap. 25, dicit, in eodem casu posse hominem justificari per solum dolorem peccatorum, quatenus sunt contra rationem naturalem. Ejusdem sententiae videtur fuisse Javellus, tract. de Praedest., ad 1 p., D. Thomae, q. 23, cap. 5, ubi ait dispositionem ex cognitione naturali et viribus naturae profectam, interdum satis esse ad justificationem : quam etiam esse meritoriam de congruo affirmat, differreque a Pelagio, quia non ponit in ea meritum. de condigno. Et licet dicat, illam esse ex speciali auxilio, non loquitur de auxilio supernaturali, sed specialis providentiae in ordine naturali, sicut in Durando supra notavimus : et expresse ipse declarat. Et pro eadem sententia referri etiam solet Corduba in qu. lib. 4, q. 2, sed immerito, nam expresse reprehendit Vegam, in dub. 4, post opinionem A. Soto etiam, qui aliquando fuit in illo errore de justificatione alicujus adulti sine supernaturali fide , illum revocavit in fine 4. Et de dolore naturali similiter sentit, nunquam sufficere ad justificationem extra sacramentum; tamen cum sacramento Baptismi, vel Poenitentiae putat aliquando esse sufficientem dispositionem : quod docet in 4, distinct. 18, quaest. 3, art. 3 et 2, lib. de Nat. et Gratia, cap. 3, in fine, et idem sentit Cano in relectione de Poenitentia. Verumtamen non est hoc loco contra has opiniones disputandum, sed pro certo supponendum, actum naturalem, sive intellectus, sive voluntatis nunquam esse sufficientem dispositionem proximam ad justificantem gratiam primam obtinendam, sed necessariam semper esse fidem et poenitentiam, vel charitatem actualem supernaturalem, seu infusam, ut plane definitur in Concilio Tridentino, sess. 6 et 14, post Concilia Milevitanum et Arausicanum, eta fortiori constabit ex dicendis, estque a nobis ex professo disputatum in 4tom., 3 p., disp. 8, sess. 6, et disp. 2, sect. 2.
12. Tandem alii theologi, licet ad gratiam justificantem non admittant dispositionem in aliquam solis viribus liberi arbitrii conceptam esse proximam et sufficientem, etiam ex parte solius voluntatis et supposita fide in intellectu: nihilominus ad obtinendum Dei auxilium excitans, seu vocationem, vel ad fidem, si actus bonus illam praecedat, vel ad poenitentiam salutarem, si fides jam supponatur, putant posse dari dispositionem ex parte liberi arbitrii bene operantis moraliter per vires suas. Ita sentit Richardus in 2, distinct. 28, et Gerson Alphab. 24lib., M. et Alphab. 61, in primo tractatu de Vitaspirituali, lectio, 1, circa principium, cujus verba inferius referemus. Et citatur Antonius Pantusa, lib. de Praedestinatione et Gratia, c. 6, post medium, Soto, lib. 2, de Nat. et Grat., cap. 3, ubi plane fatetur, bona opera moralia, quae viribus naturae praestantur, licet non sint necessariae, nec sufficientes dispositiones ad gratiam sanctificantem, esse tamen remotam dispositionem : Quia lwec opera, inquit, quatemus aliqualis virtutis sunt, non possunt non viam sternere aliquo modo ad charitatem et presertum si fiant intentione flectendi Deuwm, ut cor ad ponitentiam emolliat, et addit verba difficilia: Quem finem sicut et alios honestos, potest sibi naturaliter preestituerce. Ibi vero nihil dicit de praeparatione infidelis ad fidem. Tamen, cap. 12, dub. ult., dicit, quod si infidelis habens ignorantiam invincibilem fidei, servaret legem naturae, statim reciperet auxilium Dei: et infra ait; qui non illuminantur, sua culpa deseri : quia si servarent legitime jus naturee, Deus allos irradiasset lunine fidei. Praeterea idem Soto, l. 1, de Nat. et Grat., cap.20, dicit, haec bona opera moralia non esse effectus praedestinationis, unde concludit, per talia opera dari posse causam dispositivam ex parte hominis totius praedestinationis, quoad effectus ejus. Non affirmat tamen Soto, esse causam ita necessariam, ut sine illa nemo praedestinetur, imo potius oppositum significat in illo capite tertio, sed solum esse posse aliquam rationem ejus in multis praedestinatis : et sufficientem ad reddendam rationem, cur reprobi non praedestinantur.
13. Potissimum hujus doctrine fundamenLwn. — Varia sunt apud hos theologos fundamenta hujus doctrinae juxta varia eorum dicta. Omissis vero aliis, quae ad praesens non spectant, fundamentum potissimum esse debet, quia talis dispositio non excedit vires naturae et providentiae naturalis, nec facit injuriam gratiae, et alioqui est consona divinae eequitati : ergo non est neganda. Prima pars antecedentis nota videtur, quia bonum aliquod opus morale facere non excedit vires naturae, haec autem dispositio ponitur in solis actibus moraliter bonis, honestate naturali. Quod si haec dispositio non excedit naturae vires, poterit a libero arbitrio fieri, cum solo generali concursu Dei naturae debito : ergo esse potest ex sola providentia communi et naturali: ergo per se non pertinet ad pradestinationem: ergo ex hac parte non repugnat esse causam totius praedestinationis, quoad omnes effectus ejus. Quod autem nec ex secundo capite repuenet, patet, quia talis dispositio, ut sic, nullum meritum habet, nec de condigno, ut est per se notum, nec de congruo, quia tale meritum requirit, vel dignitatem personae operantis, vel saltem proportionem operis : neutrum autem in opere, de quo agimus, invenitur. Unde D. Thomas, in 1, dist. 41, art. 3, dicit, opus bonum proesedens gratiam, non esse meritorium ejus, sed tantum dispositionem ad illam, et solut., ad 1, ait, posse dari rationem ahquam praedestinationis quoad effectus gratiae, ex parte dispositionis hominis, non tamen causam meritoriam. Unde addit solut., ad 2, hanc dispositionem non tollere, quin effectus detur omnino gratis. Idem sentit Alensis, 3 p., q. 6, m. 1, S2et m, 5.Quin potius Soto, lib. 2, de Nat. et Grat., cap. 4, contendit, nullum posse esse meritum gratiae in homine peccatore, etiam de congruo, nec etiam per actus elicitos ex auxilio gratiae, etiamsi sint verae dispositiones et proximae, ac proinde quodcumque meritum excludere veram rationem gratiae, non vero rationem dispositionis.
14. Ultima fundamenti pars probatur. — Ultima vero pars, nimirum, esse consentaneum divinae aequitati, ut in tali homine acceptet actus illos, ut nonnullam dispositionem; patet primo, quia in sacra Scriptura promittitur auxilium gratiae peccatoribus bene moraIiter operantibus et exercentibus opera misericordiae : ut de eleemosyna sunt frequentes promissiones , Tobiae quarto et duodecimo, Ecclesiastici 37 et 29, Daniel 4: Peccata tua eleemosnis redime. Matth., quinto : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et remittenti injuriam promittitur remissio peccatorum, Ecclesiastici 28, Matth.6, Marc. 11, Lucae 6. Quibus locis sacra Scriptura loquitur de operibus honestis et bonis, sive ex gratia fiant, sive absque illa. Secundo probatur, quia, sicut natura intellectualis, vel rationalis habet immediatum ordinem ad gratiam, per capacitatem insitam naturae, quamvis respectu gloriae obedientialis sit ; ita bona opera moralia procedentia ab hac natur a, habent immediatum ordinem ad gratiam cum eadem proportione, nam est eadem ratio. Quia sicut natura secundum se est capax remote, et pronut potest, ita opus ejus bonum disponit et accommodat naturam remote, et quantum potest : ergo sicut est consentaneum divinae providentiae, ut naturam rationalem elevet ad or- dinem gratiae, ita etiam ut bonam actionem moralem acceptet, ut dispositionem aliqualem, praeparantem illam naturam ad ordinem gratiae. Confirmatur, quia de angelis dicunt theologi, Deum distribuisse illis gratiam juxta proportionem naturalium, non quia hoc esset debitum naturae, sed quia videtur consentaneum divinae sapientiae. Atque in hoc sensu, illa major perfectio naturae dici potest quaedam aptitudo major ad recipiendum majorem gratiam. Non est autem minus consentaneum divina sapientiae, ut majorem favorem gratiae praestet homini melius utenti naturalibus viribus ad operandum bonum, quamdiu non habet vires gratiae. Ergo illud bonum opus dici potest, efficere in homine majorem quamdam aptitudinem, ut a Deo gratiam misericorditer recipiat : et hoc est esse dispositionem, saltem remotam et imperfectam. Denique hoc sensu dicunt communiter theologi: Pacienti quod in se est, Deum non denegare gratium. Haec autem ratio aeque procedit de praedestinatione, ac de gratia, tum quia si illa dispositio praeparat hominem ad totum ordinem gratiae a primo effectu ejus, ipsa non est ex praedestinatione, quae solum circa effectus gratiae versatur : ergo supponitur ad praedestinationem, ac proinde potest esse ratio ejus. Tum etiam, quia non potest aliter dari causa praedestinationis ex parte effectuum ejus, nisi causando ipsos effectus, in executione ipsa : at illa dispositio in.suo ordine est aliqualis causa effectuum, quando executioni mandantur, ut dictum est ; ergo et praedestinationis.
15. Prima assertio. — Nihilominus dico primo, actus bonus moraliter, ac naturalis, non est dispositio necessaria ad primam gratiam a Deo obtinendam. Hanc assertionem censeo esse certam, quia definita est in Concilio Arausicano 2, can. 4. Nam damnat eum, qui dixerit Deum expectare voluntates nostras, ut a peccato purgemur. Quae damnatio non potest intelligi de voluntate jam excitata a Deo supernaturaliter, nec de expectatione cooperationis ejus ad suam conversionem: quia hoc modo certissimum est, Deum postquam inspiratione sua et illuminatione hominem interius vocavit, expectare illius consensum, ut illum justificet, vel fidem infundat, ut ex modo loquendi Seripturae constat : Evpectat Dominus, ut misereatur vestri- Eapectavi ut faceret uoas, fecit autem labruscas. Et satis colligitur ex doctrina H Tridentini, sess. 6, cap. 5, 6 et 7, et canon. 4, et in ultimo lib. de Auxilis late dictum est. Loquitur ergo Concilium Arau- icanum de voluntate hominis nondum superaturaliter vocata et excitata et de expectaione alicujus operis, propria virtute hominis t sola libertate facti, quo se praeparet et disionat ad ipsammet Dei excitationem et priaum gratiae auxilium.
16. Semipelagianos non diisse, actum natualem esse necessarium dispositionem ad graiam. — In hoc ergo sensu definit, Deum non xpectare voluntates nostras, quia nimirum lla dispositio necessaria non est; nam si esset, xpectanda profecto esset. Et hoc probant tesimonia Scripturae, quae idem Concilium aducit Isai. 56, et ad Rom. 10: 7Inventus sum a on queerentibus me : palam apparui his qui ae non interrogabant. Unde nec Semipelagiani osi contrarium sensisse videntur. Nam Fausus, lib. 1, de Gratia et liber. Arbitr., cap. 17, n 4 tom. Bibliothecae, sic ait : S$ hec traentis Dei misericordia non nisi dignis datur, qm gratia Dei humane utcumque servituti mpenditur, etc. Cassianus etiam collat. 13, ap- 8, n. 4B et 17, ex professo probat, Deum sepe vocare homines omnino indispositos et ebelles, ut Matthaeum et Paulum, etc. Et fere uotidiana experientia id constat. Et ratio tiam est evidens, quia neque ex natura rei usec dispositio necessaria est, cum sit longe nferioris ordinis : neque ex lege Dei, nullibi nim scripta est, vel tradita: imo oppositum ignificant Scripturae et docent Patres omnes itati, praecedenti capite, praesertim Augustiius. Accedit, quod nihil praestare potest vountas per actum naturalis ordinis, vel factum ux sola providentia naturali, quod non possit nelius efficere per gratiam et actum superraturalem : Cur ergo expectaret Deus semper b homine illam dispositionem naturalem, naxime cum ad commendationem divinae graiae, et ostensionem efficacitatis ejus spectet, ut uxcaecatos illuminet, obduratos emolliat et rejelles ad se convertat.
17. Haec assertio in quovis hominum statu ocum habet. —Atque hinc colligitur primo, ssertionem hanc cum proportione habere loum in omnibus statibus hominum peccato'um supra enumeratis. Primo quidem in honine infideli, ut primo vocetur et excitetur ad idem, tam exterius, quam interius. Nam, it Deus hoc beneficium conferat, non expecat aliquem motum bonum, vel conatum aevium voluntatis humanae , sed eam praerenit exterius et interius, vocando eum, qui uhil boni, immo multa mala prius operaus est, ut de Paulo saepe ait Augustinus, et de infinita gentium multitudine est evidentissimum. Et de hoc homine potissimum verificatur Canon ille Concilii Arausicani, quod DEUS non expectat voluntatem ejus : quia si expectaret illam ad primam illustrationem et vocationem, consequenter expectaret ad totam purgationem a peccato, cum ab illa illustratione pendeat, et ab illa initium sumat. Secundo, est verum de homine jam credente, nondum tamen vere poenitente de omnibus peccatis suis: nam ut Deus illum iterum excitet ad veram poenitentiam agendam, non expectat, nec per se requirit ab eo aliquem actum bonum solius liberi arbitrii : quia bonus usus fidei et gratiae receptae, cum adjutorio illam concomitante, sufticit ut Deus novam gratiam tribuat. Imo (quae Dei est benignitas) nec dispositionem hanc remotam , ex fide et primo auxilio profectam, semper expectat, ut hominem jam fidelem ad perfectam contritionem excitet, interdum sufficienter , interdum efficaciter, quia non est per se ordo inter hos actus imperfectum et perfectum : nec Deus in hoc certam aliquam legem statuit, ut ex materia de justificatione constat.
18. Dubium. — Solum potest quis dubitare de homine vocato exterius ad fidem et nondum credente, quia videtur posse interius per liberam tantum voluntatem et naturalem discursum cogitare de rebus, quas audivit et de convenientia illarum, et de motivis, quae sibi proposita sunt, ut credibiles fiant. Item ex illa recogitatione potest excitari in eo naturale desiderium , vel audiendi iterum concionem de illis verbis, vel interrogandi alios a quibus possit magis edoceri. Et hic procedendi modus videtur adeo connaturalis, ut videatur necessarius moraliter, nisi Deus velit miraculo uti. Ergo ex hac parte aliquis bonus usus naturalis liberi arbitrii, videtur necessarius, ut homo se praeparet ad gratiam fidei. Eademque videtur proportio de homine jam credente respectu ponnitentiae. Nam ordinarie excitatur homo ad ponitentiam per vocem praedicatoris, vel lectionem pii libri, vel alia media externa, quae idemmet homo voluntarie suspicit. Potestque se ad illa applicare per actum solius liberi arbitrii quo vult, vel concionem audire, vel legere librum , etc., et postquam audivit, vel legit , potest per discursum et affectum naturalem de illis rebus cogitare et sese paulatim accendere, donec divina gratia se interserat et illum excitet, atque elevet ad supernaturalem conversionem.
19. Responsio. — Respondeo quidquid sit de possibilitate horum actuum ex viribus liberi arbitrii, nunc solum assero absolute non esse necessarios ad fidem, vel justificationem, prout intelliguntur esse posse mere naturales. Quia illa omnia melius et perfectius per providentiam gratiae et internam motionem et inspirationem Spiritus sancti fiunt. Et regulariter credendum est ita fieri : et Deum etiam in hoc genere providentiae supernaturalis non expectare ut conatus liberi arbitrii ipsum praeveniant. Atque hoc ipsum significant dicta testimonia Scripturarum, et illud quod in Actibus legitur, Deum aperuisse cor Lydie, ut intenderet his, quee dicebantur a Paulo; ubi non dicit solum u£ crederet, sed etiam, ut intenderet : quod in rigore significat actus illos praeviee recogitationis et intentae considerationis earum rerum, quae credendae proponuntur. Et idem est cum proportione de fideli peccatore in ordine ad poenitentiam agendam. An vero illi actus naturales interdum possint antecedere et si praecedant, an aliquid conferant, infra dicemus. Ex his vero intelligi facile potest idem esse dicendum de homine jam justificato per fidem et gratiam, in ordine ad perseverandum, seu non peccandum. Nam, ut ad hoc recipiat novum gratiae auxilium, quod supponimus esse necessarium, non est per se requisitum, ut per bonos actus naturales se disponat, tum quia supernaturales sufticiunt, quorum jam quasi intrinsece per dona inhaerentia capax est : tum etiam , quia sine tali dispositione, solo suo gratuito beneficio, potest DEUS conferre hujusmodi donum quibus vult. Qua enim lege se arctavit ad expectandam illam dispositionem.
20. Atque hinc tandem sequitur, rationem saltem adaequatam divina praedestinationis quoad effectus ejus varios, et inaequales respectu diversorum hominum, non posse sumi ex hujusmoci operibus eorumdem hominum, ut recte colligit Augustinus, libro dePraedestinatione Sanctorum, et lib. 1, ad Simplic., q. 2, et saepe alias. Quia ex duobus hominibus aeque peccatoribus unum Deus vocat, et non alium, imo saepe vocat eum, qui gravius peccavit, aliquando vero utrumque vocat, sed unum efficacius et ad perfectiorem gradum, vel statum, et sic de alia varietate, quae in operibus factis a talibus hominibus fundari non potest. Nec potest quispiam recurrere ad talia opera post vocationem futura, sed antea praevisa. Quia hoc subterfugium, et supra capite quinto, rejectum est, et eisdem rationibus a fortiori excluditur. Vel quia sunt aeque inaequalia, et improportio- nata, et quatenus futura sunt omnino inutilia ad disponendum hominem pro effectu praesenti: vel quia etiam saepe contingere potest, ut neque in futuro tempore homo sit effecturus talia opera, quia statim post conversionem morietur, aut quia juvabitur, ut semper supernaturaliter operetur. Et hinc etiam constat, gratiam vocationis divinae non esse aeque propositam, et praeparatam omnibus hominibus, etiam ex parte Dei, et voluntatis ejus, ut quidam loquuntur. Nam si ex parte Dei esset aequalitas, existente etiam aequalitate ex parte hominis, effectus esset aequalis, quia non est, unde recipiat inaequalitatem : ergo cum in effectu sit varietas, ratio inaequalitatis est in voluntate divina, quia distribuit, prout vult, et ut vult, et ubi vult spirat.
21. Secunda assertio. — Dico secundo, Bonus actus moralis, per solas vires liberi arbitrii factus, nunquam est sufficiens, et prima dispositio ad illum effectum praedestinationis, qui est impii justificatio. Haec assertio quoad generalem regulam est de fide, definita, ut supra dixi, in Conciliis Milevitanum, Arausicanum et Tridentinum. Et patet breviter, quia justificatio impii imprimis requirit fundamentum fidei infusae, quae est dispositio necessaria ex parte solius intellectus. Nam de illa fide, quae est donwn Dei (ad Ephes. 2, et ad Philip. 1), dictum est ab eodem Paulo ad Hebr. 10: Sine fide impossibile est placere Deo. Quod si ad illam fidem aliqua dispositio proxima ex parte hominis intercedere potest, solum est voluntas seu affectus credendi: de qua dispositione etiam definitum est in Concilio Arausicano, canone 5, ut talis fit, qualem esse oportet, debere esse ex auxilio gratiae: ergo etiam ex hac parte naturalis dispositio voluntatis non est sufficiens. In quo maxime censentur errase Massilienses, et ad illos per incogitantiam accedunt quicumque theologi oppositum sentiunt. Atque idem dicendum est de dispositione, quae post fidem in voluntate requiritur, ut proxima et ultima ad justitiam : nam illa non est, nisi spei, charitatis, et poenitentiae, quae omnia haberi non possunt, sicut oportet ad justificationem, sine gratiae adjutorio, ut Tridentinum definit, canone 3, sessione sexta, et prius Concilia Milevitanum et Arausicanum. Quapropter illi theologi, qui ab hac regula dissentire visi sunt, excusari poterunt, quia sine pertinacia errarunt : tamen eorum sententia ab errore Pelagianorum, nedum Semipelagianorum defendi non potest. Exceptiones vero, quae ab aliis fiunt ,vel pro^casu necessitatis, vel pro justificatione cum sacramento, falsae plane sunt et improbabiles, quia nulla firma ratione, vel auctoritate nituntur, quam oporteret esse gravissimam ad faciendam exceptionem a generali regula fidei, ut in quarto tomo de Poenitentia latius dictum est.
22. Tertia assertio. — Dico tertio. Bonus actus moralis per solas vires liberi arbitrii factus, non est sufficiens dispositio proxima ad primam gratiam auxiliantem, per se, et directe in suo genere in illam influens, neque in aliquod auxilium supernaturalis gratiae. Ac proinde nec esse potest dispositio remota ad gratiam ipsam sanctificantem. Haec assertio non est tam certa, sicut praecedentes, quia neque ex Scriptura, neque ex Conciliis, vel Patribus tam aperte colligitur: est tamen, ut censeo, longe probabihor, et vera. Eamque esse sententiam divi Thomae, Bonaventuree , Alensis, et aliorum gravium theologorum ex sequenti capite septimo, et nono constabit. Nunc probatur ex principiis fidei, imprimis de homine perveniente ad usum rationis, qui nihil de doctrina fidei audivit, et per lumen rationis aliquid boni operari incipit, prius quam exterius, vel interius illuminetur. In hoc ergo homine prima gratia auxilians est prima illuminatio, et inspiratio, qua vocatur ad fidem. Ut autem bonum opus morale viribus naturae factum, sit dispositio directa, et per se ad illam gratiam, non satis est, quod ille bonus actus praecedat, quia non omnis prioritas est causalitas, sed necesse est, ut intuitu et ratione illius in aliquo genere causae detur illa gratia, alias intelligi non potest cur dicatur dispositio. Jam ergo argumentor in hunc modum : Deus nullo modo dat gratiam intuitu illius operis : ergo non est dispositio per se ad illam. Probatur antecedens, quia duobus modis intelligi hoc potest, uno modo cum infallibili consecutione unius ex alio, ita urt habita illa dispositione, infallibiliter conferatur ei talis gratia : alio modo sine hac certa consecutione : sed solum quantum est ex parte actus : neuter autem modus convenienter affirmatur.
23. De priori modo probatur, quia vel illa infallibilis consecutio est ex natura talis actus, et ex intrinseca vi ejus, vel ex speciali ordinatione divina. Primum dici non potest, nisi declinando in errorem Pelagii, vel reliquiarum ejus. Primo, quia satis multum haberet homo ex se, si habere posset aliquid, quo ex se infallibiliter traheret Deum ad inchoandum in ipso gratiam suam. Secundo quia non posset talis actus non habere magnam rationem meriti, saltem de congruo, respectu talis effectus: unde non posset talis efféctus dici gratis ei, qui suo opere, de se, et sua vi, quasi impellit Deum, ut det illum, atque ita jam non erit gratia. Tertio quia seclusa necessitate immutabilitatis , quae supponit divinam ordinationem seu voIuntatem, nullus effectus potest esse infallibilis simpliciter respectu voluntatis Dei. Quod si non dicatur infallibilis simpliciter, sed tanquam ex communi providentia debitus tal dispositioni, hoc repugnat improportioni, et imperfectioni talis actus naturalis, comparati ad quodcumque donum supernaturalis gratiae, ut a fortiori constabit ex dicendis de altero membro principah.
24. Nec etiam dici potest, quod ille effectus sit infallibilis ex ordinatione, et promissione divina. Nam ubi est talis ordinatio, aut promissio? Dices, virtute contineri in illis locis, ubi testatur Deus se velle omnes homines salvos fieri, et illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum : et non derelinquere quaerentes se, et similibus, quae infra capite nono afferemus. At in his locis, vel nihil promittit Deus operi hominis, sed absolute suam voluntatem revelat, quae ex sua immutabilitate infallibiliter implebitur eo modo, quo absolute a Deo habita est, sive homo bonum operetur, sive non, vel si alicubi promitti videtur aliquid supernaturale operi hominis intelligitur de opere pietatis, quod sine gratia non sit. Alioqui quomodo verum est illud : Quis prior dedit illi, et vetribuetur ei? et illud : Quid habes quod non accepisti? Sed instant, quia in Scriptura absolute promittitur eleemosynae , remissioni injuriarum, alisque operibus misericordiae remissio peccatorum, et misericordia Dei, et non distinguitur de operibus misericordiae ex gratia, vel sine gratia factis? Respondemus has omnes promissiones ad minimum supponere fidem, et non fieri nisi ab hominibus fidelibus, sicut oportet in Deum credentibus. Quia fides est fundamentum rerum sperandarum, teste Paulo ad Hebr. 11. Nam spes fundatur in promissione divina per fidem credita : et ideo promissiones divinae, quae in Scriptura continentur, non fiunt nisi credentibus. Ergo ante fidem nulla gratia debetur operibus hominis ex fidelitate ratione promissionis divinae. Unde in eadem Scriptura saepe significatur, promissionem illam non fieri misericordiae operibus, nisi ex fide aliquo modo procedentibus. Ut Matth., 10: Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, etc., et qui recipit justum in nomine justi, etc., quicumque dederit potum aquee frigide tantum in nomine discipuli, aqae enim particulae in nomine Prophete, justi discigntli, etc., indicant debere haec fieri altiori intentione, ad fidem aliquo modo pertinente , ut conditio talis promissionis impleatur. Imo interdum significatur has actiones nihil valere, nisi ex charitate fiant, dicente Paulo: S distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest : et dicente Christo, S'ine me nihil potestis facere . fit autem sine Christo, quidquid non fit aliquo modo ex fide Christi, quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius.
25. Accedit tandem, quod si morali operi naturali facta est haec promissio, et ideo dicitur illud opus dispositio per se, et proxima ad illud primum auxilium gratiae, quod ratione illius datur : ergo eadem ratione tale opus erit meritum, saltem de congruo illius doni: ergo jam non erit gratia, quia est pro opere, et non pro gratia, nec pro opere fundato in gratia. Nec satisfacit respondere, ipsam promissionem esse gratuitam, nam hic agimus de gratia intrinseca , quae sit principium operis. Unde etiam fit, ut in eo progressu quoad executionem liberum arbitrium inchoet salutem, et prius det aliquid Deo ut secundum divinam ordinationem retribuatur ei: quae omnia repugnant Scripturis et Concilis. Et praeterea negari non potest, quin tunc expectet Deus voluntatem talis hominis, ut a peccato purgetur. Quia licet interdum non expectet complementum illius conditionis ex parte hominis : tamen quoties vult illam prius poni, ut quod promisit impleat, revera expectat arbitrium, ut praeeat, et gratiam non dat nisi ut pedissequam : quod tamen absolute et in omnibus damna: Concilium Arausicanum, dicto capite quarto. Denique de tali homine verissime dicitur, desideranti, quaerenti, aut quoquo modo conanti per suum liberum arbitrium, dari gratiam, quia revera ratione illius operis datur, et illi homini in particulari forsan alias non daretur. Hoc autem repugnat etiam eidem Concilio, capite sexto, damnanti eos, qui dicunt, credentibus, vigilantibus, laborantibus , aut quidpiam simile sine gratia, facientibus, dari gratiam et non potius gratiam ipsam esse necessariam, ut haec omnia tiant, sicut oportet, utique ut sint utilia ad vitam aeternam. Et ideo in capite septimo damnat eos, qui dicunt, per naturce vigorem posse fieri aliquid, quod ad salutem vite eterne pertineat. At dispositio, ad quam infallibiliter sequitur divinae gratiee auxilium, non parum pertinet ad aeternam vitam: ergo talem dispositionem admittere multum repugnat Concilio.
26. Nota.— Evasio.— Refellitur.— Est autem pro re, de qua agimus, attente considerandum, quod cum haec omnia multum convincant de omni prima gratia auxiliante, et de omni vocatione : multo magis convincere de vocatione efficaci, et praesertim de illa, quae est ex proposito, et propriam electorum. Nam ratione illius praecipue dictum est a Paulo: JVon est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, teste Augustino, in Enchirid., cap. 32, et aliis plerisque locis. Unde tantum abest, ut haec vocatio infallibiliter obtineri possit aliquo opere humano, ut nec per opus factum a gratia infallibiliter obtineatur, ex vi alicujus promissionis, quia nullibi invenitur talis promissio. Oportet ergo ut aliqua vocatio ex proposito antecedat, ut per fructus ejus possit electus subsequentes vocationes efficaces aliquo modo promereri. Alioqui omnis ille, qui se ita disponeret per naturae vigorem, statim fieret electus, vel justificaretur, vel crederet, quod constat esse omnino falsum et absurdum. Igitur, licet talis dispositio esse posset ratio obtinendi a Deo aliquam vocationem (quod etiam falsum est) nihilominus non posset esse ratio praedestinationis, quoad proprios ejus effectus. Quia non posset esse ratio efficax primae vocationis congruae, qui est primus effectus praedestinationis, ex quo caeteri pendent. Dices posse esse congruae vocationis, si eo tempore habeatur, quod est congruum, ut vocatio in illo sit efficax. Respondeo imprimis hoc esse omnino per accidens respectu operantis , quia omnino eum latet illa congruitas, et ideo non potest per se, et quasi ex intentione sua ad illam se disponere. Deinde non tenetur Deus statim, et eodem momento, vel tempore, in quo homo habet illum bonum motum, supernaturalem vocationem infundere : quia nec sua promissione se obligavit ad hoc, nec generalis ratio providentiae, aut circumstantia temporis, in quo ille actus fit, illum obligat, cum illa circumstantia respectu operantis causalis sit. Denique (quod caput est) congruitas non solum pendet ex tempore, sed etiam ex interno modo vocationis, et hic pendet ex voluntate Dei.
21. Altera evasio.—Urgetur.—bicetur vero tandem : esto propter haec omnia non possit illa dispositio poni adeo efficax, ut infallibili- ter consequatur effectum, tamen saltem de se esse sufficientem, ut moveat, et inclinet Deum ad talem gratiam conferendam, et interdum, ac saepe posse consequi effectum, et hac ratione vocari merito dispositionem directe, et per se, remotam quidem respectu primae gratiae vocantis. Probemus ergo contra secundum membrum supra positum, de modo ponendi talem dispositionem, qui cum hac responsione coincidit. Et imprimis ratio proxime facta hic locum habet, quod licet totum hoc daretur, non posset ex hoc capite sumi causa, vel ratio praedestinationis, quoad proprios effectus ejus. Quia positio tali genere dispositionis, Deus dat, vel non dat primam vocationem congruam, vel non congruam, vel etiam nullam, nam respectu cujuscumque est inefficax, et falhbilis illa dispositio : ergo nulla ratio praedesunationis potest inde sumi. Responderi potest, in primo illo effectu praedestinationis posse duo considerari , unum est absolutum , scilicet, quod hic vocetur a Deo: aliud est comparatum , scilicet , quod vocetur iste potius, quam alius habens similem dispositionem. Dicetur ergo illam dispositionem esse causam praedestinatoinis quoad talem effectum absolute spectatum , licet non sit quoad comparationem illam. At enim hinc sequiturillud maximum absurdum, quod supra in simili inferebam , scilicet , quod bonum ejus, qui praedestinatur, ultimate resolvatur in ipsum hominem : carentia vero similis boni refundatur in solum Deum, condemnantem ex se similem bonam hominis dispositionem, contra illud : Perditio tua ex te, tantummodo ex me auadlium tuum. tem illud primum per se spectatum est satis magnum incommodum, repugnat enim Paulo dicenti : Anteguam quidquam boni, vel mali egissent, Jacob dilexi . et aliis, quae infra expendemus.
28. Praeterea, esto illa dispositio non sit in suo genere, et modo causa eflicax, saltem sufficit, ut dicatur, Deus expectare voluntatem talis hominis, et ut ab illo sumat rationem ahquam promovendi bonitatem, quam ipse inchoavit, item ut dicatur Deus dare gratiam suam tali homini laboranti, vigilanti, etc., quia laborans et vigilans est : item ut dicatur bonum ad salutem vitae aeternae multum conducens esse opus per naturae vires factum. At haec omnia aperte repugnant capitibus quarto, sexto et septimo Concilii Arausicani. Praeterea testimonia sacrae Scripturae, quibus illud Concilium et Augustinus frequenter in hac materia utuntur, excludunt omnem dispositionem, quae operationem Dei per gratiam praecedat. Tale est illud Proverb., 19, juxta Septuaginta: Preparatur voluntas a Domino : nam praeparatio dispositionem significat : et ideo vulgare est illud Augustini. Deus est qui voluntatem prepurat adjwoandum, et adjuvat preparatam. Item illud 2, Cor. 3. Non sumus sufficientes cogitare, etc. ; nam omnis pia dispositio voluntatis a sancta cogitatione inchoari necesse est, ut late expendit Augustinus, lib. de Praedestinatione Sanctorum , cap. 2. Item illud : Sine me nihil potestis facere : nam se disponere ad justitiam remote, et proxime ad vocationem, licet non sit efficaciter, sed de se, et sufficienter, satis multum est : nihil ergo tale potest esse ex nobis. Et ob hanc causam (ut multi theologi annotarunt) hoc negotium gratiae comparatur creationi in Scriptura, juxta illud 4, Cor. 2. Creati in operibus bonis quee praeparavit Deus. Et Psalm. 50. Cor mundum crea, in me, Deus, quia nimirum, sicut creatio nullam dispositionem supponit ex parte rei creandae, ita nec justificatio sumpta a primo exordio. Hoc etiam declaravit Augustinus, libro de Praedestinatione Sanctorum, cap. 15, exemplo Christi Domini, quem dicit esse nosire Predestinationis exemplar, in quo nulla dispositio praecessit ad primum donum gratiase, quod in illo fuit gratia unionis.
29. Ratio philosophica. — Tandem rationem philosophicam adhibere possumus, quia dispositio, etiam remota, debet esse proportionata, et ejusdem ordinis cum forma ad quam dicitur esse dispositio. Item applicari potest ad hoc punctum ratio, quam adduxit D. Thomas, 1, 2, quaest. 109, art. 6, quia ejusdem agentis est inducere formam, et disponere ad illam, et inchoare etiam dispositionem illam. Deus autem, ut supernaturalis causa est, qui inducit formam gratiae : ergo ipse etiam est, qui principaliter disponit ad illam : ergo ipse etiam inchoat dispositionem, et non homo. Praeterea ab inconvenienti argumentari possumus, quia tali dispositione non potest negari aliquod meritum. Quia haec dispositio, de qua agimus, non est tantum dispositio physica, sed moralis, et ideo requirit libertatem, et bonitatem aliquo modo proportionatam proximo efiectui ad quem disponit (quomodo enim erit dispositio, si proportionem non habet )? ergo repugnat dicere esse veram dispositionem, et non esse aliquo modo meritoriam, saltem de congruo. Quia tali dipositioni debita est aliquo modo talis forma, ergo et operanti illam dispositionem, cum libere, et honeste illam efficiat, ali- quo modo erit debita eadem forma ratione talis actus : hoc autem est meritum de congruo, et nihil aliud. Quapropter rationes adductae in praecedenti capite hanc assertionem aeque probant. Nam id, quod datur homini intuitu moralis dispositionis proportionatae, non datur omnino gratis : ideoque hac dispositione admissa etiam tollitur perfecta ratio gratiee: nam aliquo modo gratia subjicitur labori humano.
30. Atque hae probationes, quas de homine nondum ad finem vocato adduximus, si recte spectentur, cum proportione procedunt de homine extra statum gratiae sanctificantis existente , et per solam naturalem rationem, et vires liberi arbitrii operante : quia per tale opus ad nullum novum supernaturalis gratiae auxilium, sed donum se potest disponere. Quia nulli tali operi facta est promissio DEI de supernaturalibus bonis, nec ipsum opus de se habet proportionem cum tali gratia; nec etiam ex dignitate personae operantis, illam participat, cum supponatur esse in statu peccati mortalis : nec denique ex CHRISTO, cum ex illo, et in illo non fiat. Quocirca licet peccator jam habeat fidem et spem infusas, et cum illis operetur aliquod morale bonum, si non operatur ex illis aliquo modo, revera non se disponit, vel ad ipsius fidei, vel spei augmentum, vel ad nova supernaturalia auxilia recipienda, quibus se ad poenitentiam infusam paulatim praeparet. Quia in tali homine respectu talis operis, fides et spes solum se habent quasi materiahter, et per accidens, seu concomitanter. Unde, quando Daniel dicebat Regi : Peccata tua eleemosynis redime, non est putandum consuluisse illi eleemosynas, ut puta opera misericordiae : sed primum omnium exegisse ab illo veram fidem in DEUM, et recognitionem, quod illum suis peccatis offendisset, et spem obtinendi ab illo veniam : atque hoc modo consuluisse illi, ut ex hac fide, spe, et intentione faceret eleemosynas ad redimenda peccata. Et ad eumdem modum sunt similia Scripturae testimonia intelligenda.
31. Idemque a fortiori est de homine vocato ad fidem, non tamen credente, sed potius dissentiente, repugnante rebus fidei : nam ille dum ita est affectus non potest se disponere ad fidem, cum supponatur esse in pessima dispositione. Quod si non repugnet, sed deliberet, an credere debeat, necne : etiam ille indiget auxilio Dei, ut ulterius proficiat. Nam si aliquid boni faciat, ut a Deo illuminetur, jam aliquo modo incipit credere, et operari ex gratia Dei, nam illa intentio non est sine aliqua credulitate in Deum, et spe, quod ab eo illuminari possit. Item illa intentio opus pietatis est, quod sine gratia fieri non potest : et ideo per tale opus bonum aliquo modo disponi potest ad ulteriora auxilia recipienda, ut infra capite vigesimo latius dicemus. At vero, si talis homo post illam vocationem aliqua bona opera faciat, eodem modo quo antea ex sola ratione naturali faciebat, nihil per illa se disponit moraliter ad auxilia gratiae supernaturalia, et a fortiori constat ex dictis de fideli peccatore : quia tunc tota illa vocatio ad fidem, quae praecessit, materialiter, et concomitanter se habet ad bonum opus, quod postea fit.
32. Dubium. — Responsio. — Solum posset dubitari de quibusdam actibus, quos viribus naturalibus sui ingenii, et liberi arbitrii potest talis homo facere circa ipsas res fidei sibi jam propositas, vel de illis per se recogitando, vel ab aliis interrogando, aut audiendo, et meditando solo discursu naturali, ut eas melus concipiat : ac tandem prudentius deliberet. Quin eo etiam pervenire potest, ut fide acquisita, et humana illa credat, et ad ea humano etiam modo affticiatur. At non videtur posse negari, quin per hos actus talis homo melius disponatur ad recipiendam ultimam vocationem, et affectum ad fidem. Dicenda vero sunt duo. Unum est, hos actus, si aliquam rationem dispositionis habent, magis esse physice, quam moraliter : quo modo non est inconveniens, hominem unum per proprietas sibi naturales esse aliquo modo magis dispositum ad exercendas supernaturales actiones, quam alium , sicut supra dicebamus de angelis, quod perfectiores in natura fuerunt quodammodo capaciores perfectioris gratiae, et homo melioris ingenii est magis dispositus ad facilius percipiendas res fidei : et homo bene temperatus in complexione sua, est aptior ad virtutem. Sic ergo ille homo vocatus ad fidem, per illos actus, quos postea adhibet, potest reddi facilior et promptior, quoad physicam facultatem ad recipiendas illustrationes fidei, etiam si moraliter non habeat dispositionem per se ordinatam ad supernaturalia dona. Aliud dicendum est, illos actus, licet fieri possint sine interna gratia propria ordinis supernauuralis, non tamen fieri sine speciali providentia gratiae, nec sine auxiliis, et concursibus non debitis naturae, ut sic, ac proinde aliquo modo gratuitis, quia omnia fundantur in prima vocatione supernaturali, quae jam supponitur. Et ideo quidquid est dispositionis in illis actibus, non est omnino sine gratia.
33. Aliud dubium. — Responsio. — Summa totius capitis. — Supererat dicendum de homine justo, et non per justitiam, sed per naturam solam bene aliquid moraliter operante, sed de hoc est peculiaris quaestio, an per tales actus, non solum se disponat, sed etiam mereatur, vel de congruo, vel etiam de condigno, quae ad praesens institutum non refert. Dices imo referre multum, quia posset fortasse talis homo per tales actus se disponere ad recipiendum perseverantiae donum, atque adeo ad praedestinationem suam , vel quoad unum ex praecipuis effectibus ejus. Respondeo tales actus revera ad hoc non valere, tamen qui hoc de illis affirmaret, non deberet id naturae tribuere, sed gratiae. Quia nimirum tanta est dignitas sanctificantis gratie, ut sicut tribuit personsae, cui inhaeret, singularem dignitatem, ita refundat aliquo modo illam in omnia bona opera ejus, etiamsi alioqui quoad physicam efficientiam a sola virtute naturali fiant. Et ita si quod esset ibi meritum , vel dispositio ad proprium praedestinationis effectum, jam non ex natura, sed ex gratia, quod non repugnat, ut infra videbimus. Et praeterea talia opera in homine praedestinato non fierent sine speciali providentia proveniente ex virtute gratuitae electionis ad gloriam, ut infra dicemus, ideoque prius essent effectus praedestinationis, quam causa alterius effectus ejus, quod autem unus effectus sit causa alterius per se notum est, ut in sequentibus attingemus. Unde tandem relinquitur, opera mere naturalia, non solum esse non posse causam dispositivam ad totam praedestinationem, verum etiam nec ad aliquem proprium effectum ejus, ut ex discursu facto constat. Theologi vero, quia oppositum senserunt, vel pie interpretandi sunt, quod non de dispositione loquantur , sed tantum de carentia obicis, seu impedimenti, de quo infra dicetur. Vel excusandi sunt, quia non viderunt se in Massiliensium sententiam inclinasse, unde, qui sapientiores facti id adverterunt , sententiam retractarunt. Fundamentum autem illius doctrinae ex dictis solutum est, et plura dicemus in sequentibus.