On this page
Caput 8
Caput 8
Quid senserint antiqui patres praesertim graeci, et inter eos chrysostomus de initio gratiae, vel praedestinationis ex operibus naturae
CAPUT VII. QUID SENSERINT ANTIQUI PATRES PRAESERTIM GRAECI, ET INTER EOS CHRYSOSTOMUS DE INITIO GRATIAE, VEL PRAEDESTINATIONIS EX OPERIBUS NATURAE.
1. Opinio quorumdam .— Haec quaestio ad hujus puncti complementum necessaria visa est, nequis offendat, vel legens hos Patres antiquos, vel modernos scriptores, qui putant Graecos Patres praesertim Chrysostomum non recte de initio gratiae sensisse, propter nonnulla ejus loca, et verba sine dubio subobscura, praesertim hom. 17, in Joann. et 12, ad Hebraeos, ubi inter alia (inquit) Deum non pravenire voluntates, ne nostram teneret libertatem ; sed expectare, ut nos incipiamus: deinde vero adjungere dona sua: unde Massilienses hoc praecipue argumento contra Augustinum utebantur, quod ejus doctrina nova videretur et superioribus Patribus contraria. Et videntur praecipue intelligere Chrysostomum, nam Cassianus, Massilius, praecipuus auctor discipulus fuit Chrysostomi , cujus doctrinam imitari profitetur, ut constat ex lib. de Incar. Et ex locis supra citatis apparet, nihil amplius dicere, quam Chrysostomus. Unde si Chrysostomum interpretari velimus, eadem ratione Cassianum, Faustum et reliquos exponere poterimus.
2. Patres antiquos recte de causa predestinationis sensisse. — Prima conjectura. Haec sententia mihi nullo modo probari potest: nam praeterquam quod per se consentaneum est pietati et rationi, sanctos Patres orthodoxe exponere, ubi commode fieri potest, multa in praesenti occurrunt propter quae videtur incredibile, Chrysostomum, vel alios Patres in ea fuisse sententia. Primo quidem, quia doctrina a nobis confirmata tain clare, et manifeste docetur a Paulo (sicut vidimus) ut non potuerint dicti Patres maxime Chrisostomus mentem Pauli et sensum ignorare, quod si non ignorarunt, certe non contradixerunt.
3. Secunda conjectura.—Secundo, quia Coelestinus papa in epistola ad Gallos, confirmando Augustini doctrinam, reprehendit contradictionem Massiliensium, ut novitatem perniciosam, et contrariam doctrinae Patrum. Neque est verisimile, tam facile fuisse approbaturum Augustini doctrinam, si putasset esse contrariam prioribus Patribus.
Tertia conjectura.—Vertio simile argumentum sumi potest ex Concilio Arausicano quoad involvit auctoritatem Leonis papae, approbat enim sententiam Augustini, et in principio, et fine canonum dicit, illam sententiam esse acceptam a Patribus. Quod item confirmat Vincentius Lyrinensis, libro contra prophana novitates, capite ultimo.
4. Quarta conjectura. — Quarto item sumitur ex consensione Episcoporum Orientalium in Concilio Palaestino, quod refert Augustinus, epist. 106, c. 11 et 12, dicens ibi fuisse damnatam Pelagii sententiam jam exortam , et sententiam Semipelagianorum antequam esset exorta, quia in veritatibus ibi definiti virtute anathematizata fuit. Graeci tamen Episcopi in suis conciliis maxime adhaerere solent sententiis Patrum Graecorum : ergo non est verisimile contra eorum mentem definivisse. Quod. argumentum maxime probat de Chrysostomo, qui vel eo tempore vivebat, et aliqui censent probabile adfuisse illi Concilio, vel certe ejus doctrina in manibus omnium tunc versabatur, et in maxima aestimatione habebatur.
5. Quinta conjectura. — Quinto hinc D. Augustinus in eadem Epistola 106, circa finem, absolute profert, catholicam Ecclesiam semper hanc doctrinam tenuisse, et lib. de praedest. Sanct., cap. 14, respondens ad hanc objectionem ex Patribus: Quid opus est (inquit) uteorum scrutemur opuscula, qui priusquam heec heeresis oriretur non habuerunt necessitatem in hac difficili queestione versari : quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur, unde factun est, ut de gratia Dei quid sentirent, breviter, et transitorie attingerent. Non ergo sentis, doctrinam Patrum suae esse contrariam, sed potius in illa virtute, et breviter contineri. Unde in alis locis semper bene Chrysostomum interpretatur, ut videre licet, libr. de Nat. et Gratia, cap. 64, et maxime lib. 1, contra Julianum, c. 6 et 7, lib. 2, c. 6, ubi inter alia dicit (quod valde notandum est): Chrysostomum eo tempore secure fuisse locutum in Ecclesia catholica : quia Pelagiani nondum erant exorti, et a catholicis recte intelligebutur.
6. Sexta conjectura. — Sexto addo, divum Augustinum saepe confirmare doctrinam suam testimoniis antiquorum Patrum, nam, lib. de praedest. Sanct., in principio, et de Bono persever., cap. 14, affert illam sententiam Cypriani : In mullo gloriandum , quia nostrum nihil est, putatque esse sufficientem ad totam doctrinam suam confirmandam. Simili modo de Bono perseverantiae, cap. 19 et 23, affert Ambrosium propter verba quaedam generalia: Non est in potestate nostra cor mewn, et orare Dewn. gratie spiritualis est. Rursus eodem cap. 19, affert Nazianzenum, oratione de paschate 44, solum, quia habet verba similia generalia. At nos simili modo addere possumus Basilium, homilia 22, de Humilitate dicentem : Vilul tibi relictum est, o homo, de quo gloriari possis , et infra: Tibi non innotuit Deus per tuam justitiam, sed tu illi per suum bonitatem, Cyrillum Hierosolym., Cateches. 1, dicen- tem: Dei est gratiam conferre, tuum acquirere, et custodire. Significans primum esse solius Dei, secundum vero esse nostrum, non tamen sine adjutorio Dei. ut in simili declaravit Augustinus 1, Retract, cap. 23 et statim iterum dicemus. Et infra subdit idem Cyrillus : Ne spernas gratiam, quia gratis datur. Philo aequalis Epiphanio , et per divinam revelationem ab ipse consecratus Episcopus, in lib. 1, in Cant., in tom. 4, Biblioth. Sanct. circa illa verba. erribilis ut Castrorum acies ordinata, cum dixisset, bona opera esse necessaria, subdit : S'ed prius sponsus descendat in hortum oportet, nihil enim adid potest humana fragilitas, nisi divina gratia praeventa. Et infra, Gratia (inquit) alliciendo incigit. Sanctus etiam Diadochus, lib. de Perfect. Spir.,cap. 89, egregie declarat processum gratiae , et quomodo ab ipsa bona omnia incipiant. His adjungere possumus Hilarium, Ps. 118, Octon. 4, circa illa verba : Ft ne auferas de oreeo verbum veritatis. Omnia (unquit) oult a bonitate suo inchoari, et Octon. 3, circa id: Inclina cor mewn in testimonia tua. Prius ( 1nquit) quae a Deo sunt cum honore proposuit. Ex Hieronymo etiam multa sumi possunt Dialog. 1, contra Pelagianum , quae in superioribus attigimus.
7. Ad Chrysostomum veniamus, qui, hom. 28, in Genes., versus finem, egregie declarat, quomodo per divinam gratiam fides hominibus suadeatur, et cum proposuisset multa impedimenta, subdit, Praevia gratia sustulit hec omnia, et homilia 38, inter alia. Alioquin preces nostras semper preveniens. Et idem egregie declarat, quomodo fides, et petitio Chanamnee a gratia initium habuerit. tem homilia 12, in primam ad Corinth., circa illa verba, cap. 4: Quid habes, quod non accepisti ^ Acceptum habes (inquit) non hoc, aut illud, sed omnia quae habes ; non enim haec recte facta, tua sunt, sed divine gratiae, etiamsi fidem dicas, ea eatitit ex vocatione : Multa similia habet hom. 8, in eadem epist., circa illa verba, unicuique sicut divisit, etc., et hom. 8, ad Philip. Deus qui operatur in nobis, etc. Ft propensionem (inquit) voluntatis ipse nobis praebet, et operationem. Similia homilia 38, ad Populum. Oportet humniliari, quod alios praetergressus in te Deus inclinavit. Et infra : Ne mercedem reputes, ut capias aercedem, gratia confitere salvari, ut ipse tibi se debitorem confiteatur. Alia postea referam. Atque hi omnes Augustinum praecesserunt.
8. At eodem fere tempore fuit Marcus Eremita, cui simul cum Chrysostomus Massiliensium sententia tribuitur, propter pauca ejus verba, quae infra referam ex libro de Paradiso. Ille autem tum ibi, tum in alio praecedenti libro de Paradiso et lege spirituali, egregie declarat totam doctrinam de gratia. Nam fere in principio sic ait: Primum omnium certo scimus. Dewn totius boni esse auctorem, principii, tum medi, tum finis - quod recte prosequitur perocto capita prima, et caput quadragesimum. Omnis virtutis initium Deus est, et cap. 47: Omne bonumn proficiscitur a Deo pro nutu dispensante. Cap. vero 53, habet sententiam notandam pro his, quae infra dicemus: Omne opus bonum, quod per nostram naturam operamur , tantum equidem facit , ut a contrario malo, aut vitio abstineamus : Ceterum eatra gratiam sanctificationis accessionem nobis facere non potest. Alia multa habet c. 56 et c. 137 et 168. Ex libro autem de Paradiso, solum affero haec verba: Quod per gratiam donatur, non jam metiri debemus pro modo, et merito anteccedentis infirmitatis, st quidem gratia jam non esset gratia.
9. His addere possumus Cyrilium Alex. et Damascenum, Augustino posteriores, licet Cyrillus fere fuerit aequalis. Ille igitur, lib. 1, in Joann., cap. 20, obiter exponens illud Pauli: Quid habes, quod non accepisti ? Non solum ( inquit) esse, sed etiam bene esse et sic aut sic esse accipiunt. Et infra, sola libertate largientis ditautur. Et lib. 10, in Joann., cap. 24, optime de hoc propositum exponit illud : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, Ego, inquit, notum me vobis ignorantibus feci clementia commotus. Et hoc exemplo declarat, Dewm. convertere indignos et repugnantes. Et lib. 5, in lsai. 25, attingens illa verba: Sa quis sitit, veniat ad me. Accipiant, inquit, uon ementes pecunia sed liberalissima, ac promptissima vocantis manificentia. Infra vero subdit, per fidem caetera emi. Damascenus autem, lib. 2, de Fide, c. 30, sic de Deo scribit : /pse omnis boni principium et causa est, et sine ejus cooperatione et auilio impossibile esl nos, aut bonum velle aut agere : at in nolis est ammanere virtuti et sequi Deum nos ad illam vocantem.
10. Locis Chrysostomi occurritur. — Sed quid ad Chrysostomum. Respondeo imprimis, cum non sit sibi contrarius, et quaedam verba cum aliis sint concilianda, potius ea quae difficilia apparent, trahenda esse in bonum sensum aliorum, quam e converso, quia et facile fieri potest, et id est magis consentaneum rationi, ac pietati. Deinde, quia in caeteris Patribus fere eadem diligentia necessaria est, quam in eis adhibent, et admittunt moderni auctores : non video autem curin Chrysostomo crediderint id fieri non posse. Ergo existimo, hos Patres imitatos esse Scripturam, quae interdum gratiae tribuit omnia, interdum initium boni operis videtur ab homine postulare, Isai. 30: Hapectat Dominus ut misereatur vesiri, 4 Reg. 3. Proparate corda vestra Domino. Et Psal. 148: Preeveni in maturitate et clamavi, et multa sunt similia, quae etiam Concilium Tridentinumaflert, sessione 6, et ea exponit, quia per haec admonemur libertatis nostrae vel excitamur, ut bene utendo una gratia, aliam impetremus, vel ad aliam disponamur, non vero significatur per verba similia, exordium salutis, vel praedestinationis esse ex nobis. Eumdem ergo esse censeo sensum Chrysostomi et antiquorum Patrum. Sed ad singulas locutiones quae huic veritati obstare videntur, veniamus.
11. Varie locutiones Patrum enodantur. — Prima locutio. —Prima est illa adducta, Deus nostras non prevenit voluntates, ne nostram t.- meret libertatem. Sed imprimis eadem reperitur apud Damascenum, libro 2, de Fide, c. 29 et 30, lib. 4, c. 22, ubi dicit, Deun non prefinire, seu preedestinare hos actus. Deinde Chrysostomus, hom. 2, in Psal. 50, expresse dicit: Provocat nos Deus dicens, da et tu aliquid, et homil. 23, in Genes., circa finem, recta de Gratia praeveniente sentit. Optime vero homilia 44, in Joann. Generosi cujusdam animá est inspirationes divinas non abicere. Quod superno auatio fieri declarat. Respondeo igitur, ea locutione solum intendere, Deum non praevenire voluntates nostras, eas ad unum determinando, vel quod perinde esset, physice praedeterminando. Et in idem redit quod D. Thomas ad Damascenum respondet locutum esse de praedestinatione necessitante.
12. Secunda locutio. — Secunda locutio Chrysostomi est, Deum expecture ut nos ancipiamus, ut ipsi perfectionem adjungat. Verumtamen et Nazianzenus, et Ambrosius ita loquuntur, quos Augustinus in suam sententiam adduxit. À mbrosius enim, lib. 2, de Abraham, cap. 7, sic inquit : Talem te praebe bonis studiis et prompta fide, ut Deus vocet te. Similia habet in Ps. 118 oct. 10, in principio etinilla verba, Fiat misericordia tua, wt consoletur me. Nazianzenus vero, orat. 31, exponens illa verba Matth. 19: Non omnes capiunt hoc verbum, sed quibus datum est, volentibus (inquit) datum est. Hilarius praeterea, loco supra citato. Est, inquit, a nobis cum oramus exordium - infra vero addit, Orationis clamorem non vocis, sed fidei spiritu efferendum esse. Difficilius Hieronymus, dialogo 3, contra Pelagianos ait: Nostrum sit vogarc, illius tribuere, nostrum incipere, illius ficere. Et similiter optatus Milevitanus, lib. 2, contra Parmenianum, circa finem: Jostrum (inquit) est velle, nostrum est currere : Dei autem perficere : Denique Marcus Eremitanus, lib. de Paradiso, circa finem : Jubet (inquit) ut homo imprimis cognoscat et voluntatem depromat, Et infra, operis perfectio Dei est, voluntas autem hominis.
13. Igitur omnes hi Patres solum docere intendunt gratiam non sanctificare, nec disponere hominem adultum sine libera cooperatione ejus, et hanc liberam cooperationem, quae inchoat in homine primam moralem dispositionem bonam, vocant initium ex parte hominis, eo modo loquendi quo Concilium Arausicanum, canon. 5, vocavit voluntatem credendi initium fidei, vel salutis. Non ignorarunt autem citati Patres ante hanc hominis cooperationem antecedere divinam excitationem et vocationem. Quin potius Ambrosius 1, loco proxime citato, propter hanc vocationem censet dictum esse: JVon est volentis, neque currentis. Ne te ipsum (inquit) justificares , sed omnia tribueres Deo, qui te vocavit. Et inidem fereredit dicere, quod hi Patres non loquuntur de initio totius justitiae, sed unius vel alterius beneficii divini, et sic vocant orationem, initium illius doni, quod per illam impetratur : et sic exhortantur homines ut ipsi incipiant, ut Deus prosequatur. Quod maxime in Chrysostomo notandum est, nam ad fideles loquebatur, quorum fidem verbo Dei, ut instrumento, excitare conabatur, ut ipse saepe, diserte declarat. Postulat ergo ab eis, ut incipiant consentiendo gratiae Dei, non sine adjutorio ejusdem gratiae,utlocis aliis etiam exponit, et infra attingemus. Praesertimque in illa homilia 2, in Ps.. 50, dicit, Deum dare vocationem suam indignis, ut commendet gratiam suam. Videri etiam potest, hom. 9, in Gen. 19, in acta, et quarto ad Ephesios.
14. Addo denique, divum Augustinum interdum ita loqui, et hac expositione indigere. Nam lib. 83 quaestionum, quaest. 98, tractans illud. Cujus vult miseretur, et quem vult indurat: hoc dicit provenire: Em occultissimis meritis : nam in eo qui obduratur, preecedunt mala merita- et in eo etium, cujus Deus miseretur, praecedunt occultissima merita, quem ibidem ait, praecedere justificationem. Neque est verum, quod quidam respondent, Augustinum retractasse hanc sententiam , quando re- ractavit aliam de merito fidei, quam docuerat super epistolam ad Romanos: nam hanc retractationem habet Augustinus, lib. 1 hetract. cap. 23, et statim cap. 26, agens de illamet, q. 68, nihil retractat, sed confirmat et exponit quod dixerat, nimirum : Ante illa bona merita quantumnvis occulta antecedere vocationem sine merito. Unde obiter constat (quod etiam notandum est) per justificationem in illo loco non intelligere totum progressum ad justitiam a primo exordio, sed infusionem gratiae et remissionem peccati: quam homo aliquo modo meretur, per poenitentiam ex fide conceptam.
15. Tertia locutio. — Tertia locutio et difficilis apud Chrysostomum est, quia plus videtur tribuere rationi naturali et operibus ejus, quam expediat. Hom, 42, in Genes. inde exaggerat sanctitatem Abrahae. Qeuod non per fidem a parentibus acceptam, sed per scientiam a natura inditam adeo proficit. Et hom. 3, in 1, ad Cor. dicit: Aliquos philosophos per lumen raLionis non solum preecepta servasse, sed etiam aliquando superasse. Sed mihi difficilior est locutio Nazianzeni, oratione de Patre, ubi post laudes ejus ante fidem acceptam, subdit. Propter heec (ut opinor) fidem loco prema accegnt. Et tamen (si Augustinus bene citat Nazianzenum) necessario a nobis est exponendus. Et ibi quidem scholiastes respondet, locutum esse de merito improprio pro aliquali dispositione. Ego vero censeo, illum non sensisse, fidem fuisse praemium aliquo modo debitum talibus operibus, sed cum talia opera de se proportionata essent, vel apta ad aliqualem remunerationem (juxta doctrinam D. Thomae 1, 2, q. 21,) dicit, Deum noluisse propter illa dare praemium proportionatum, quod futurum erat inferioris ordinis , sed loco illius dedisse fidem, ex gratia et magnificentia sua.
16. Chrysostomus autem facilius exponitur. Solum enim laudat Abraham, tum quia ita se gessit per naturalem cognitionem, ut impedimentum non posuerit divinae vocationi, juxta ea, quae infra dicemus. Tum etiam, quia cum non habuerit fidem a parentibus, facilem se praebuit ad obediendum divinae revelationt et vocationi. Nunquam autem Chrysostomus negavit, saltem hoc posterius factum esse cum adjutorio divinae gratiae. Et ad eumdem modum intelligo, quod dixit Gregorius, hom. 13, de discipulis euntibus in Emmaus : Awdiendo illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt. Non enim intelligit per illud opus meruisse illuminationem, cum dicat caruisse fide, sed si- gnificat fuisse aptum opus illud, ut Christus inde sumeret occasionem illuminandi illos. Aliud vero quod de philosophis dicebat Chrysostomus , per lumen rationis servasse praecepta, non est intelligendum de omnibus praeceptis, sed de aliquibus: Dicit autem interdum superasse, quia bona etiam aliqua faciebant, quae non erant in praecepto, ut interdum castitatem servare aliquo modo. Quamvis alibi etiam advertat, hec ipsa non semper bene, ac honeste fecisse, id est, recta intentione, ut videre licet in homil. 8, ejusdem epistolae 1, ad Corint., et videri etiam potest Cassianus, collat. 13, cap. 5.
17. Quarta locutio — Quarta locutio Chrysostomi est, Deum vocare eum, quem scit esse cooperaturum, ut patet ex hom. 31 et 96, in Matth., et homilia de conversione Pauli, et lib. 1, de compunctione cordis, in principio: sed difficilius loquitur Cyrillus Alex., lib. 3, in Joann., cap. 39, et lib. 4, cap. 6et 7, dicens: Dewum vocare eos, qui digni sunt. Addo ctiam fere similem locutionem reperiri in Augustino, epistola 49, q. 2, etserm. 76, de verbis Apostoli. Hi ergo Patres his locis non loquuntur de operibus, quae per vires naturae fiunt, sed per vires gratiae, et efficacia ipsius vocationis: et ideo haec locutio ad praesentem quaestionem non pertinet, sed ad summum potest favere alteri opinioni infra tractandae. Deinde non loquuntur causaliter. id est, Deum vocare hominem, quia praenovit consensurum, sed solum praenoscendo illum consensurum et cooperaturum vocatoni, et sic futurum esse dignum subsequentis gratiae. At hoc non solum non repugnat gratiae, verum illum potius commendat : nam dare vocationem, nimirum efficacem , eo tempore, quo Deus novit penetraturam animam (ut Chrysostomus loquitur) ex maxima benevolentia Dei procedit ; imo haec est gratia, quam Augustinus imprimis exaggerat. Denique illa Praescientia futurae cooperationis , aut conditionata intelligi potest, aut absoluta. Priori modo est res facilis, et consentanea gratiae, ut constat ex saepe dictis. Posteriori autem modo jam supponit gratuitam voluntatem Dei, et sic etiam vere dici potest, Deum vocare efficaciter quem novit consensurum, quia hoc praenovit in suo gratuito decreto, quo nimirum, jam praeordinavit illum ad consentiendum. Quomodo solet etiam Augustinus dicere: Deum predestinare, que fuerat ipse facturus.
18. Quinta locutio. — Quinta locutio Chrysostomi est, Deum exigere ab homine poenaten - tiam, quae ipsa per se non sufficit ad tollendum peccatum: statim vero accedente gratia et misericordia Dei peccatum remitti. Ita loquitur, homilia 17 et 42, in Genes., et saepe alias, ex qua locutione colligunt dicti auctores, Chrysostomum requirere poenitentiam ex solo libero arbitrio elicitam, quae a Deo impetret remissionem peccati : quia si loqueretur de poenitenUa ex auxilio gratise, illa per se sufficeret ad remissionem peccati. Et hunc sensum aiunt imitatum esse Cassianum, collat. 20, cap. 8. Respondeo falsum esse, Chrysostomum loqui de naturali poeenitentia : nam evidenter loquitur de poenitentia, quae est sufficiens et immediata dispositio ad remissionem peccati , qualis fuit ponitentia David, cum dixit: Peccavi Domino, et latronis dicentis : Memento mei, Domine, etc. His enim exemplis utitur et illis etiam testimoniis, Convertimini ad me, et similibus. Fuit ergo sententia Chrysostomi, hanc etiam poenitentiam quantumvis supernaturalem, per se non justificare hominem formaliter, nisi accedat nova misericordia et gratia Dei remittentis peccatum et infundentis justitiam. Quae est verissima et sana doctrina, quam late tractavi, in 1, tom., disput. 4, sect. 8, ubi plura testimonia Chrysostomi adduxi. Et quoad hoc potest etiam Cassianus in bonum sensum adduci.
19. Sexta locutio. —Sexto invenitur alia locutio, praesertim apud Marcum Eremitanum scilicet, gratium supponere promptitudinem volunatis a natura inditam: imo etiam subdit, voluniatem esse velut aucilium a natura inditum. Sed priora verba similia sunt aliis Augustini verbis: Posse habere fidem naturee est hominum ; habere autem gratie est fidelium. Nam illa promptitudo, vel nihil aliud est, quam capacitas ipsa voluntatis, quae ab ipsa voluntate non distinguitur, ideoque a natura indicat dicitur: licet, quatenus respectu gratiae est ad formam non debitam et superioris ordinis, dicatur proprie obedientialis. Vel ad summum, illa promptitudo dicitur propter inchnationem naturalem voluntatis ad bonum honestum, quae ostendit naturalem rectitudinem ejus, quam gratia per se supponit, quamvis in homine lapso existat impedita vitio peccati originalis. In altera vero locutione, voluntas dicitur auciliwm ratione suae libertatis, sine qua divina gratia non perficit in nobis opera, quibus sanctificamur. Undeloquendo de voluntate actuali, expresse dicit idem auctor eodem loco. Si ad salutem perficitur, non posse inchoari aut perfici, nisi per gratiam : loquendo vero de ipsa potentia voluntatis, dicit esse instru- mentum divinae gratiae ad supernaturales operationes.
20. Tandem ponderari hic solet, quod hi Patres simpliciter, et absolute loquentes multum tribuunt libero arbitrio, et gratiam fere silentio praetereunt. Quomodo potest in favorem Massiliensium citari Clemens Alex., lib. 5, Strom. , a principio , et Damascenus , lib.2, cap. 26, imo et Augustinus, 3. lib., delib. Arbitr. Ad quod ipse respondet 1, Retractationum, cap. 8, tacuisse tunc, sed non exclusisse, quia tunc solum de illa re disputabatur. Unde etiam Faustus, lib. 1, de libro Arbitr., cap. 6. Cum (inquit) sine alio dicitur, tacetur alterum, uon unwn negatur, secuudum regulam, quam Antisies Augustinus insinuat. Wh ergo Patrestunc aut contra haereticos disputabant , praecipue contra Manichaeos, aut reprehendebant hominum negligentiam: et ideo saepius libertatem commemorant: quamvis aliis locis gratiam non omittant. -
21. Addo insuper, Chrysostomum in homilia quadam de Adam et Eva, ex professo docuisse totam doctrinam de gratia, adeo ut multi suspicentur, quamdam partem illius homiliae potius Properi quam Chrysostomi. Et mihi etiam rem facit dubium: quod in epistola Coelestini saepe citata, tota illa pars ad litteram transcripta est. Alii vero existimant, Chrysostomum jam in fine vitae audivisse rumores de errore Pelagii: et ideo clarius declarasse mentem suam; Coelestinum autem verba ejus usurpasse, quod credere, vetat nihil, quamvis res dubia sit.