Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Ratione comprobatur eadem sententia

CAPUT XV. RATIONE COMPROBATUR EADEM SENTENTIA.

1. Duobus modis potest ostendi hec veritas. -Duobus modis possumus veritatem hanc ratione suadere, indistincte, scilicet et per media quasi extrinseca quae magis declarent illam veritatem per se spectatam, esse credibilem, verisimilem et plausibilem, ac favorabilem naturae, si gratiae non repugnet, sicut revera non repugnat : vel directe ostendendo, ac demonstrando a priori eamdem veritatem.

2. Primus modus. — Priorem igitur probandi rationem ita declaro, quia haec sententia nihil omnino declinat in errorem Pelagii, vel rehquiarum ejus, disceditque ab alio extremo errore Lutheri asserentis, liberum arbitrium post peccatum Adae ad nihil, nisi ad peccandum valere : mediaque via incedit, quae et est satis consentanea ipsi naturae secundum se, et secundum id quod a Deo habet, spectatae et in laudem ipsius creatoris cedit, et Christo Redemptori et gratiae ejus non praejudicat: ergo omnino praeferenda est. Antecedens quoad primam partem de errore Pelagii satis constat ex doctrina Conciliorum et Patrum, quam adduximus: et quia nullus eorum reprehendit Pelagianos, aut Massilienses, eo quod dicerent, posse homines aliquod bonum opus per liberum arbitrium efficere : sed quia dixerunt, posse hominem omnia praecepta implere, vel innocentem vitam agere, vel suis viribus gratiam emereri et negotium salutis inchoare, a quibus omnibus valde aliena est illa sententia. Et quamvis interdum reprehendant Pelagium, quod negaverit esse necessarium auxilium gratiae ad singula opera, loquuntur plane de operibus pietatis et ad salutem aeternam conducentibus, ut visum est. Et in responsione ad argumenta iterum dicetur, ubi alium etiam sensum attingemus.

3. Quoad alteram vero partem de errore Lutheri et haereticorum hujus temporis, certissimum est, eos hoc colore commendandi gratiam et redemptionem Christi, ita exaggerare lapsum Adae, ut imaginem Dei in hominis natura impressam delevisse et vires liberi arbitrii, praesertim ad bonum operandum, prorsus abstulisse dicant. Et ideo in scholasticos doctores acriter invehuntur, eo quod communiter asserant manere in homine lapso vires arbitrii ad faciendum aliquod opus morale sine aliqua peccati macula, si quod in se est faciat, bene utendo ratione naturali et sua libertate. Videntur autem hi haeretici dogma illud introduxisse, ut omnia hominum merita, omnes dispositiones ad gratiam et consequenter necessitatem bonorum operum e medio tollerent. Ac denique, ut libertatem arbitrii, etiam in operibus bonis, vel gratiae, omnino negarent : quia (ut aiunt) voluntas hominis per peccatum adeo imbecillis relicta est, ut nisi Deus illa utatur ut instrumento inanimi, nihil boni operari possit : si autem illa non utatur, malum ex necessitate operetur. A quibus omnibus erroribus tam longe abest dicta sententia, ut non solum in re ipsa, verum nec in loquendi modo velit cum his haereticis convenire.

4. Unde manifesta est alia pars, hanc scilicet sententiam mediam et securam tenere viam, quam esse consentaneam naturae facile patet, quia spectat ad perfectionem ejus et non excedit ejus limites ut ex sequenti discursu constabit. Quam perfectionem habet haec natura a Deo, sine cujus proportionali concursu illa uti non potest : pertinetque ad divinam bonitatem et providentiam, ut hunc generalem influxum naturae a se creatae non neget, quantumvis peccato infecta sit : ideoque etiamsi opus aliquod bonum per vires liberi arbitrii facere possit, non ideo sine Dei proportionato auxilio id facere potest : atque ita totum in laudem auctoris naturae redundat. Ac denique sicut gratiee Dei hoc non praejudicat , ita nec Christi redemptioni ; quia(ut ait Augustinus, Epistola centesima quinta) : Christus non pro anultis mortuus est, ut homines conderentur, sed pro ampüis mortuus est, ut justificarentur. Quibus verbis significat, Christi redemptionem supponere naturalia dona et superaddere supernaturalia, ut naturam sublevent et juvent ad operandum, et impedimentum peccati naturae superadditum auferant. Non ergo fit injuria redemptioni Christi per hoc, quod aliqua scintilla naturalis boni etiam liberi et moralis, post peccatum mansisse fateamur.

5. Posterior probandi modus. — Posterior probandi modus ostensivus est, quia causa habens vires sufficientes ad aliquem effectum, potest interdum per easdem vires effectum illum efficere non obstante superveniente obstaculo, quod licet aliquantulum impediat, vires tamen intrinsece non minuat, nec resistentiam insuperabilem inducat , nec conditionem aliquam simpliciter necessariam ad tale opus auferat, vel semper impediat. Sed liberum arbitrium in natura lapsa ita compara- tur ad actus bonos moraliter , proportionatos naturae : ergo. Major declaratur exemplo potentiae rationalis affectae habitu inclinante illam ad alteram partem : haec enim potentia habet ex se et in suo ordine sufficientes vires ad actum oppositum : habitus vero superveniens impedit aliquantulum ne operetur actum habitui contrarium : Tamen, quia hoc impedimentum non minuit intrinsece vires potentiae, nec resistit insuperabiliter contrariae inclinationi ejusdem potentiae, nec aufert conditionem necessariam ad operandum, potest talis potentia, non obstante habitu, actum illi contrarium suis viribus elicere. Et ratio est, quia causa per se sufficiens et non impedita, et habens omnes conditiones requisitas ad agendum, potest suum effectum efficere, cum communi primae causae influentia. Imo, si sit causa non libera, statim efticiet illum, quantum et quomodo potest : ergo si sit libera, poterit, saltem si velit, talem effectum praestare : si autem potest cum communi influentia id facere, non est illi necessaria specialis gratia , ut id faciat.

6. Superest, ut subsumptam propositionem probemus, scilicet, liberum arbitrium in natura lapsa comparari ad actus bonos morales (iper se loquendo) ut causam habentem sufticientes vires ad talem effectum in particulari, et non semper habens insuperabile impedimentum, vel defectum alicujus conditionis necessariae ad operandum. Probatur autem hoc, quia imprimis voluntas humana per se et intrinsece spectato in sua pura natura, vel in statu integrae naturae habet vires suflicientes ad opus morale bonum et bene perficiendum. Duplicem enim facultatem, seu vim necessariam ad hujusmodi actus considerare possumus : unam ex parte voluntatis ipsius, eique realiter, atque intime convenientem, quam possumus physicam appellare, quia illa est causa vere ac realiter efficiens talem actum: alias facultas est ex parte intellectus et judicu, seu propositionis ejus quam possumus moralem vocare : quia non est physice efficiens voluntatis actum, sed tantum metaphorice movens et excitans, consulens, et quasi suadens. Virtus ergo physica voluntatis illi intrinseca et connaturalis respectu talis actus proportionata est et sufficiens : alias talis actus per se spectatus non esset naturalis homini, nec proportionatus illi, sed superans naturam ejus: ergo necesse est ut natura hominis , vel integra vel pura, habeat sufficientes vires physicas ad talem actum. Atque eadem ratione habet sufficientes vires morales , tum quia voluntas consequitur intellectum et cum eo proportionem servat, et ideo nihil potest voluntas naturaliter velle et perficere, nisi quod intellectus naturaliter dictare et proponere potest, ut factibile ab ipsa, eique naturaliter conveniens. Tum etiam, quia tale judicium et objecti propositio non excedit naturales vires ipsius intellectus. Unde ( quod notandum est) quamvis respectu voluntatis habeat causalitatem moralem, respectu intellectus comparatur ut effectus vere et physice ab ipsa productus: ad illum autem producendum habet intellectus in sua pura natura spectatus vires physicas suflficientes, quia non excedit talis effectus naturalem capacitatem ejus, vel debitam proportionem : sicut de naturali actu voluntatis ad physicas virtutes ejusdem voluntatis comparato dictum est. Igitur, quaratione intellectus habet natura sua sufficientes vires physicas ad efficiendum talem actum, habet etiam sufficientem vim ad inducendum moraliter voluntatem medio tali actu. Quod si dicatur intellectus ipse, indigere propositione et excitatione objecti, ad hoc etiam habet naturalem modum suffticientem, per externam oblationem objectorum, quae communi cursu naturae fit, et per internam vim intellectus agentis, cooperante ad haec omnia Deo per generalem influentiam.

7. Vires tam voluntatis quam intellectus per nature lapsum intrinsece imminutee non sunt. —Hujusmodi autem vires, tam voluntatis quam intellectus, non sunt imminutae, intrinsece per superveniens peccatum seu lapsum naturae. Quia hae vires non sunt aliquid superadditum his potentiis ultra entitates earum, sed sunt ipsaemet realitates talium potentiarum, sicut vires caloris ad calefaciendum non sunt aliquid praeter ipsam entitatem talis caloris. At entitas voluntatis vel intellectus non est imminuta per peccatum, imo nec minui potest, quia non est qualitas intensibilis et remissibilis, sed omnino indivisibilis, que vel omnino auferri debet, quod factum non est, nec sine monstruositate, vel miraculo fieri potuisset : vel tota manere debet, quia res indivisibilis dividi non potest. Si autem tota entitas manet, totam vim agendi retinet. quia non est aliud, quam ipsa. Sicut calor ut octo, dum in illa intensione et gradu integer manet, non potest non retinere integras vires naturales, quas ad calefaciendum habet : tunc autem incipit illas amittere, vel diminutas habere, quando incipit remitti: quod si non esset qualitas remissibilis, nullo modo possent vires ejus diminui, ipsius enti- tate conservata : ita ergo est in voluntate et intellectu hominis lapsi. Cum ergo liberum arbitrium nihil aliud sit, nisi facultas voluntatis et rationis, manentibus integris internis viribus naturalibus intellectus et voluntatis ad operandum bonum, tam physice, quam moraliter, vires etiam liberi arbitrii, quoad physicam vim, integras mansisse necesse est.

8. Quod autem non semper et in singulis actibus occurrat homini, etiam in statu naturae lapse impedimentum insuperabile ad bene operandum, facile persuaderi potest, quia vel hoc est impedimentum positivum et intrinsece, ac permanenter existens in intellectu, aut volIuntate, aut alia potentia animae : et hoc fingi non potest, quia per peccatum nulla talis res positiva, vel qualitas in potentiis hujusmodi superaddita est, sed solum privata fuerunt donis grátiae et originalis justitiae : unde manserunt in ea positiva dispositione, in qua essent in puris naturalibus : certum est autem, in pura natura et ab intrinseco nullam talem dispositionem positivam his potentis convenire.

9. Vel hoc impedimentum est rebellio sentientis appetitus et corporis corruptibilis infirmitas, quae aggravat animam, etc. At haec deordinatio potentiarum, quae ex peccato originali contracta est, licet ita debilitet vires liberi arbitrii ad operandum bonum morale consentaneum rationi naturali, ut sine gratia non possit totum illud implere, quin interdum ac saepe delabatur: non tamen ita urget et impedit in singulis actibus, ut magnam difficultatem semper ingerat , nedum ut impedimentum insuperabile inducat. Saepe enim occurrit aliquid honeste faciendum, quod non est repugnans appetitui, vel inclinationi speciei, aut individui, ut dare eleemosynam pauperi, honorare parentem et similia. In hujusmodi ergo actibus seepe contingit, fere nullam esse difficultatem ; in nonnullis vero, etiamsi aliqua repugnantia appetitus intercedat, non tamen adeo ingens et magna, ut per vim rationis et libertatis superari non possit, ut ipsa etiam experientia docet: et nulla est ratio, quae contrarium suadeat. Ergo nihil obstat, quin interdum in his occasionibus faciat homo quantum per vires naturae potest, ut bonum, honestumque actum exerceat.

10. Vel denique hoc impedimentum est extrinsecum a daemonis suggestione et tentatione proveniens: et de hoc puncto dicemus inferius respondendo ad argumenta. Nunc soIum dicimus, hoc impedimentum non semper urgere pro omni actu et pro omni instanti, vel saltem non ita instanter urgere, ut homo ratione utens non possit moraliter respuere daemonis suggestionem pro brevi tempore, ad unum, vel alium actum sufficiente. Sive hoc sit, quia daemon ipse ex se non habet tantam vim et potestatem super hominem, sive quia Deus non permittit illum semper uti tota potesiate sua. Quocumque enim ex his modis fiat, non intervenit ibi vera gratia interna, quae per Spiritus sancti inspirationem datur, de qua nunc agimus. Et ita semper verum est, non obstante hoc impedimento, posse hominem sine gratia aliquod bonum opus morale facere.

11. Objectio. — Dicet aliquis, hoc discursu recte probari, posse hominem sine gratia facere opus ex genere suo honestum, non tamen ex omnibus circumstantiis bonum. Idque non ex defectu physicae virtutis, nec ex positivo impedimento, sed ex defectu cognitionis et ex impedimento ignorantiae privativae, quod saltem impedit semper debitam circumstantiam finis, sine qua non potest actus esse simpliciter bonus. Haec fere est responsio Gregorn. Putat enim ad honestatem actus necessariam esse relationem in Deum ut in finem ultimum et hanc non posse sine fidei cognitione et gratiae adjutorio adhiberi.

12. Refellitur. — Sed peccat multis modis. Primo, quia relatio actualis omnis boni actus in Deum non est necessaria, ut actus bene fiat et sit simpliciter bonus, absque ulla macula culpae, ut ex 1, 2, quaestione decima octava, tanquam certum suppono. Voco autem relationem actualem illam, quae fundatur in proprio actu ipsius operantis, directe volentis illum finem et relationem operis in illum : sive illa relatio fiat tunc, quando opus bonum sit, quae dicitur relatio formalis, sive praecesserit et in virtute ejus fiat, quae vocatur relatio virtualis. Sufficit ergo relatio quasi naturalis et intrinseca actui tendenti in objectum honestum, ut sic: nam eo ipso, quod sit propter honestatem participatam, quae est in objecto et non interrumpitur, nec impeditur per extrinsecam relationem in finem malum, ipse actus de se tendit in Deum, ut in ultimum finem omnis boni, quae dici etiam solet interdum relatio virtualis ex vi operis, non ex alia actione operantis. Et ita haec circumstantia nunquam deest, si finis proximus honestus est, et alius finis malus non apponitur, quod fieri potest per solam cognitionem bonitatis objecti, cum omnibus circumstantiis requisitis ad intrinse- cam honestatem ejus, absquc altiori Dei coenitione.

13. Secundo, quia licet actualis relatio in Deum esset necessaria, sufficeret ad naturalem honestatem, quod fiat in Deum auctorem naturae: ad hanc autem relationem potest esse cognitio sufliciens per vires naturae, et supposita illa cognitione, non excedit vires voluntatis illam efficere in aliquo actu: quia non oportet ut fiat in Deum super omnia efficaciter dilectum, sed satis est, ut fiat in Deum aliquo imperfecto modo dilectum , vel ex affectu aliquo colendi et honorandi i'lum: quod esse possibile per vires naturae aperte supponit Paulus ad Rom. 1.

14. Tertio, quia siilla relatio omittatur propter inadvertentiam, vel ignorantiam aut Dei, aut obligationis adhibendi illam relationem, interrogo an illa ignorantia inculpabilis sit nec ne. Nam si est invincibilis, omissio talis circumstantiae non erit culpabilis, ac proinde non reddet actum malum, nec impediet bonitatem, quam ex objecto et aliis circumstantiis habere potest. Si vero ignorantia est culpabilis, supponit in homine potestatem expellendi illam et vires sufficientes ad referendum actum in illum finem, alioqui omissio illius non potest jure ad culpam imputari. Denique rationes factae aeque procedunt de bonitate ex circumstantiis et ex objecto, quia tota illa bonitas non excedit proportionem virium naturalium voluntatis , nec dictamen rationis naturalis.

15. Et potest hic discursus sub alia forma breviter proponi et confirmari : quia si gratia est necessaria ad singulos actus moraliter bonos, vel id est per modum principii physici, vel solum per modum moralis auxilii excitantis voluntatem, eodemque morali modo illum adjuvantis : neutrum dici potest: ergo. Minor quoad priorem partem de principio physico constat ex dictis. Quia voluntas habet sufticientes vires physicas ad efficiendum talem actum, tam quoad substantiam ejus, quam quoad modum debitum illi ex natura sua, seu ex vi rationis naturalis, qui modus satis est, ut actus simpliciter bene et honeste fiat. Et simihter intellectus habet sufficientes vires physicas ad dictandum per naturae lumen et proponendum voluntati quidquid necesarium est ad honestatem illius actus. Quoad alteram vero partem de morali adjutorio, patet etiam ex dictis, quia hujusmodi adjutorium extraordinarium, seu excedens ordinem naturae, simpliciter necessarium non est, nisi ubi occurrunt impedi- menta moralia et homo non possit omnia moraliter vincere, nisi ab alio superiori juvetur: at haec impedimenta non occurrunt in singulis actibus moraliter bonis ut declaratum est : ergo auxilium illud morale non est simpliciter necessarium ad singulos actus naturalis ordidinis, licet ad innocentiam, vel perseverantiam longi temporis necessarium sit.

16. Ad dicta omnia est responsum.— Ad haec vero omnia respondere coguntur alii auctores, (quantum ex eorum discursu colligi potest) haec argumenta recte probare, auxilium gratiae non esse necessarium, ut homo possit hujusmodi actum moralem facere, esse tamen necessarium ut illum faciat: sicut actualis concursus Dei est necessarius ut homo operetur, non tamen ut operari possit. Ratio autem talis necessitatis supra posita est, de cogitatione congrua: nam sine cogitatione honesta non potest homo bene moraliter operari, et nisi talis cogitatio congrua sit in praescientia conditionata Dei, non operabitur homo de facto, quantumvis possit. Est ergo necessaria cogitatio congrua ad ipsum actum, haec autem cogitatio non est debita, nec sine Dei providentia donatur: est ergo gratis data et consequenter vera gratia : ergosine aliqua gratia non potest de facto et cum effectu fieri opus simpliciter bonum. Unde ingenue etiam fatentur, hanc cogitationem non vocari gratiam, quia in se supernaturals sit quoad substantiam, vel intrinsecum modum ejus, nihil enim tale potest in illa cum probabilitate cogitari, cum cogitatio illa et objectum naturale habeat, et sub ratione naturali, seu per medium ordinis naturae illud attingat, solumque ordinetur proxime ad eliciendum actum naturalem voluntatis. Aiunt ergo solum vocari gratiam, quia est donum quoddam gratis datum in ordine ad vitae honestatem, et fortasse etiam ad veram sanctitatem, et aeternam beatitudinem consequendam.

17. Examinatur responsum. — Ut autem examinemus quanta cum probabilitate hoc dictum sit, cum totum hoc donum gratis collatum in sola illa congrua cogitatione ponatur, nonnulla circa illam inquirenda sunt. Primum, cum seepe contingat, cogitationem illam excitari per exteriorem objecti propositionem, vel per verba humana, vel objecti visibilis occursum, ut pauperis, vel hominis mortui, aut alterius similis, interrogo, an necessaria sit specialis providentia Dei, ut hoc objectum tempore et modo congruo occurrat, vel possit interdum, ac saepe occurrere ex generali cursu causarum secundarum opcrantium cum sola generali Dei influentia. In quo, esto verum sit, saepissime has opportunas occasiones bene operandi moraliter provenire ex providentia peculiari, interveniente saltem peculiari custodia sanctorum angelorum : tamen non videtur dubium, quin non semper sit hoc necessarium, quia nihil invenitur in hujusmodi externo objecto, quod per communem cursum naturae non possit occurrere homini tempore opportuno, sinendo solum causas secundas ut cursus suos peragant, cum communi influxu auctoris earum. Sicut etiam, quod occurrant objecta excitantia ad malum et tempore, quo pertrahunt hominem ad consensum, non provenit positive ex speciali providentia Dei, sed ex generali cum praevisione, ac permissione et communi influentia, et licet saepe proveniat per industriam malorum angelorum, non tamen cum certitudine infallibih futuri effectus, ut est in Deo: nec etiam semper est illud medium necessarium, sed per solum cursum secundarum causarum potest talis occasio scandali offerri, permittente et praesciente Deo. Ita ergo potest esse in actu bono, hoc tamen excepto, quod in illo non praeceditsola permissio, sed etiam vel praeceptum, vel concilium, vel approbatio Dei per voluntatem simplicem, seu antecedentem. At voluntas absoluta specialhter procurans tahs objecti occursum, necessaria non est, licet sit possibilis, nulla enim vera ratio talis necessitatis reddi potest, nec ab aliis auctoribus redditur: imo in hoc non videntur nobis contradicere.

18. Hoc supposito, inquiro ulterius, an pro posito tali objecto, necesse sit cogitationem illam fieri, aut dirigi a Deo speciali modo interius operante, ultra generalem concursum debitum, tam externis objectis, seu occasionibus excitantibus talem cogitationem, quam ipsi intellectui elicienti, et judicanti secundum illa : vel potius (supposita applicatione talium objectorum facta per ordinarium cursum secundarum causarum) cogitatio illa, et practicum judicium de tali bono opere praestando, fiant ab intellectu cum solo generali concursu primae causae. In quo etiam dicendum omnino est, necessarium non esse cogitationem illam fieri per specialem Dei actionem , quam interius in hominis intellectu operetur: quia in illa cogitatione nihil est supernaturale, neque ex parte ipsius intellectus, neque ex modo aliquo intrinseco ejus, qui intelligi possit, vel cum fundamento fingi, neque ex aliquo fine extrinseco, vel elevatione ad aliquem effectum supernaturalem : quia solum ordinatur ad bonum actum moralem voluntatis, quia alias in substantia, et modo suo naturalis est. Potest ergo cogitatio illa excitari, et fieri in homine per ordinarium cursum, et influxum secundarum causarum, concurrente tantum Deo generali concursu, tam interius, quam exterius. Ergo cogitatio illa non est ex gratia, sed ex natura : ergo et opus virtutis, quod ex sola illa, cum viribus liberi arbitrii, et generali influxu primae causae procedit, non necessario est ex gratia.

PrevBack to TopNext