Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Probatur eadem sententia auctoritate patrum

CAPUT XIV. PROBATUR EADEM SENTENTIA AUCTORITATE PATRUM.

1. Duplex argumentandi modus, directe ostensivus vel tantum indirecte. —Hic etiam distingui potest duplex modus argumentandi supra insinuatus, scilicet, directe ostensivus, vel tantum indirecte. Et quidem de hoc posteriori modo jam aliquid ex Augustino retulimus. Hic vero addere possumus multas alias Augustini locutiones, quae in hoc sensu accipiendae sunt. Nam, quaest. 2, ad Simplicianum circa initium, ait: Non quis se arbitretur, ideo percepisse gratium, quia Lene operatus est, sed bene operari non posse nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratium, ez quo incipit Deo credere, vel interna, vel externa admonitione anotus ad fidem. Ubi non negat, ante perceptam gratiam posse hominem aliquid moralis boni operari, sed negat posse ita bene operari, ut gratiam mereatur. Et de hoc modo recte operandi bene dicit, neminem posse bene operari, nisi per fidem perceperit gratiam. Percipere autem gratiam hoc loco, non intelligitur de perceptione per infusionem gratiae habitualis sanctificantis, quia constat ex doctrina Augustini non esse necessariam hanc gratiae perceptionem ad omne meritum alicujus gratiae et quia statim dicit, incipere hominem percipere gratiam, cum incipit Deo credere, quod saepe sit ante gratam sanctificantem. Nec etiam percipere gratium, est tantum accipere vocationem, seu tactum gratiae praevenientis, quia fieri potest, ut post illum tactum vel vocationem, aliquis non incipiat credere Deo. Igitur, perciperegratiam, est acceptare vocationem., seu excitationem gratiae , quod facere incipit homo, quando incipit Deo credere. Et ideo recte dicitur homo, non posse bene, id est, meritorie operari, donec per fidem perceperit gratiam. Atque ita ipsemet declarat paulo inferius dicens: JVemo credit, qui non vocatur. Misericors autem Deus vocat, uullis hoc vel fidei meritis largiens , quia merita fidei sequuntur vocatic- nem, potius quam. praecedant ; nisi ergo vocando praecedat miserecordia Dei, nec credere quispiam potest, ut em hoc incipiat justificari et accipiat facultatem bene operandi utique critorie, vel prout expedit ad vitam aeternam, hanc enim facultatem accipit homo per vocationem. Atque eodem sensu ait inferius: Cui iisericors erit Deus, ut cum vocet, misericors miserebitur ejus ut credat, et cui misericors fuerit, ut credat amisericordiam preestabit, hoc est, faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur. In eodem profecto sensu, id est, ut misericordiam operetur, prout oportet in ordine ad vitam aeternam. Et ideo infert, neminem posse gloriari, quod per opera misericordiaa Deum promeruerit: quia ipsa opera misericordiae sunt ex gratia illa, scilicet quae aliquid apud Deum promereri possunt.

2. Eodem sensu accipiendum est, quod in epist. 143, circa finem idem Augustinus ait, loquens de fide, quae per dilectionem operatur: S'ine qua et anteguam omnino nulla cujusquam Dona opera emistimanda sunt: quoniam omne quod non est ex fide, peccatum est. In quibus verbis fateor (sicut in praecedentibus) sententiam esse facilem, rationem vero difficilem. Verum est enim, sensu explicato, talia opera non esse existimanda bona in foro Christiano (ut ita dicam) id est, ea bonitate, quae ad vitam aeternam conferat. Cum autem proxime additur, quaia quod non est ea fide, peccatum est, in aliud extremum incidere videtur: nam inter peccatum et opus pietatis datur medium, bonum opus morale naturae consentaneum: at Augustinus hoc medium agnoscere non videtur: nam ex uno extremo aliud probat. Ab omnibus autem est illa ratio, vel non admittenda, vel moderanda, ac pie explicanda, vel modo paulo antea dicto, vel certe, ut dicatur tale opus esse peccatum improprie, quia peccato conjunctum et in statu peccati et a gratia alienum, vel quia non est actus virtutis simpliciter atque ita latissime peccatum. Sic enim idem Augustinus. lib. 19, de Civit., cap. 25, virtutes, etiamsi propter se ipsas appetantur, si ad Deum non referantur, ait esse instantes et superbas, ac proinde, Von virtutes, sed vitia judicanda esse. Et lib. 4, contra Julianum, cap. 13, dicit, sine fide nullam esse veram virtutem. Quod explicans ait: Jecte admoniti sumns sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiumus, atque ut nobis magis, magisque acquiratur, nec aliqua ea parte minuatur perferamus amolestias et libidines refrenemus , etc. Quod cum facimus , ideo veram virtutem habemus quia verum est propter quod facimus, id est, hoc nature nostre consentaneum est ad salutem et veram felicitatem. Unde inferius infert: S ergo ad consequendam veram beatitudinem nilil prosunt honini virtutes, mullo modo sunt vere virtutes. Quod late ibi prosequitur.

3. At vero interdum insinuat, ideo non esse veras virtutes, quia sunt peccata ex intensione pravi finis, vel omissione debiti finis. Sed hoc regulariter intelligendum est, non semper, quia non est absolute necessarium, ut infra ostendam. Et ita sensit de virtutibus Romanorum idem Augustinus, libro 1, de Civitate, capite decimo quinto et sequentibus. Aliquando etiam indicat, nullum esse bonum opus et sterile (quod dicebat Julianus), id est, non aptum ad meritum. At hoc intelligendum est de bonc completo et integro, quod operantem constituit simpliciter bonum, sic enim inquit: Fieri non potest, ut steriliter boni simus, sed bonwmn non sumus, quidquid steriliter sumus: Et infra: Nullo igitur iodo homines sunt steriliter boni, sed qui boni non sunt, possunt esse alii maimus, alii magis mali. Ytaque opus bonum potest esse sterile: homo autem bonus non potest esse sterilis, quia nemo sine fide et gratia potest esse simpliciter bonus: si autem homo habet fidem et gratiam, non potest non fructuose operari, si tamen ut tals est, operetur, quod moraliter loquendo, non potest non interdum praestare. Denique hac ratione, respiciendo ad personas displicet Augustinus, lib. 1. Retract., cap. 3, quod in libris de Ordine dixerit, Philosophos non vera pietate preeditos virtutis luce fulsissc. Etlibro de Continentia, in fine, dixit: Continentiam sine fide, non esse veram continentiam , quoniam est peccatum. Non enim haec dicebat Augustinus, quia nullum honestum opus in his hominibus inveniri potuerit, sed quia rarum erat et ideo veram et absolutam virtutem generare non poterat, vel quia tot peccatis, vel pravis intentionibus foedabatur, ut vix purum inveniretur.

4. Insignis locus. —Constabit autem hoc evidentius, accedendo ad alium modum probandi ostensive hanc veritatem ex Patribus disserte distinguentibus inter duo genera boni operis, aut consentaneum tantum naturae, vel fidei ; in quo est insignis locus apud Augustinum, lib. de Spiritu et litter., cap. 27 et 28. Ubi, ut supra dixi, admittit verba illa Pauli : Gentes quee tegem non habent, naturaliter ea quoe legis sunt, faciunt : posse intelligi de gentibus per solas naturae vires in ipsa suae vitae impietate ali- quid boni per rationem naturalem dictante, facientibus. Nam de eis (inquit) queedam fucta legimus vel novimus, vel audivimus, quee secundum justitiee regulam , mon solum vituperare non possumus , cerum etiam merito, vecteque laudamus. Declarat autem se loqui de bonis operibus non tantum ex objecto, sed etiam ex omnibus circumstantiis. Nam subdit : Quamquam se discutiatur , quo fine fiant, via invenientur quae justitiee debitam laudem, defensionemve mercantur. Ubi cum dicit vic, fatetur aliquando contingere, et tacite explicat alia loca, quae videntur contraria, ut de his, quae frequentius accidunt, intelligantur. Quomodo autem id fiat per naturae vires, declarat, quia non usque adeo in anima hunano amago Dei terrenorum affectuwum labe ita detrita est, ut nulla in ea velut externa lineamenta remanserint. Et infra de Judaeis, quantumvis in lege sua corruptis moribus viventibus , eamdem vim naturae in eis mansisse, dicit : Nam et ipsi homines erant (ait) et vis illa naturee inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis et sentit, et facit - sed pietas que in aliam vitam transfert beatum, et eternam legem habet immaculatam , etc. Ac tandem infra sic scribit : Sicut non impediunt a vita eterna justum quaedam peccata venialia, sine quibus heec vita non ducitur, sic ad salutem eternam nilal prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis anvenitur. Quid clarius?

5. Est praeterea insignis sub nomine Augustini locus, lib. 3, Hipognosticon, parum a principio, ubi cum dixisset : Peccatum liberum arbitrium hominis possibilitatis bouum perdidit non nomen et rationem, ad explicandum quid intelligat per possibilitatis bonum subdit: Hsse fatemur liberum arbitrium omnibus hoaninibus habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum, que ad Deum pertinent, aut inchoare, aut certe peragere, sed tantum in operibus vitee praesentis, tam bonis, quam malis. Fatetur ergo non amisisse hominem liberum arbitrium per peccatum Adae quoad possibilitatem omnis boni, sed retinuisse illam, saltem in operibus vitae praesentis, etiam bonis. Dices, loqui tantum de bonis operibus, non quidem bonitate morali, et honesta, sed tantum naturali, id est, secundum convenientiam ad naturae commoditatem, hoc enim indicant verba et exempla , quae subjungit, dicens: Bonis dico que de bono nature oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare, et libere, velle habere amicum, velle habere inda- menta , velle fabricare domunm, uaorem velle ducere, pecora mutrire, artem velle discere diversarum rerum bonarum , velle quidquid bonum ad prasentem pertinet vitam , que ommnia non sine gubernaculo divino subsistunt, imo ex ipso, et per apsum sunt, et esse ceperunt.

6. Excluditur effugium.— Dico tamen, Augustinum evidenter loqui de his omnibus, quatenus bene moraliter per rationem naturalem fieri possunt. Primo quidem, quia nisi talia sint opera, non possunt dici simpliciter bona, nec a malis distingui. Secundo, quia per mala opera intelligit ea, quae sunt moraliter mala, ut exemplis ostendit et concludit dicens : Quidguid non licet , vel non empedit operari. Ergo e contrario per bona opera intelligit ea, quae licet operari, et prout licet, ac expedit :-quia si aliter fiat, non est bonum bibere vel comedere, aut uxorem, vel amicum habere. Tertio, quia etiam haec bona opera bene moraliter facta, de bono naturae oriuntur, et ut sic etiam pertinent ac bonum vitae praesentis : nam haec etiam ipsa, si non bene fiant, in magnum malum, et incommodum vitae praesentis redundant.

7. Quarto confirmat hoc idem Augustinus in alio loco, libro de Perfectione justitiae, ubi occurrens Caelestio , qui objiciebat illud Pauli, Quod vult faciat, ut probaret et bonam voluntatem haberi posse sine gratia, ita respondet: Videte obsecro quale sit, volenti, et currenti, misecordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam prevenit ut curreret : quia de quodam aàt Apostolus. Quod vult faciat , ibi (ut arbitror ubi sequitur) et dicit, mon peccat si nubat - quasi pro habendum sit velle mubere, ubi de adjutorio divinee misericordie operosius disputatur. Aut cero ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia , qua gubernat omnia, marem , faeminamque conjungat. Ubi constat, ex sententia Augustini posse hominem velle nubere, ita ut non peccet sicut Paulus dicit, sine speciali adjutorio divinae gratiae. At vero, ut illud velle sine peccato sit, oportet ut bene etiam ex circumstantiis fiat, atque adeo simpliciter honeste ac bene moraliter. Maxime cum non possit aliter in individuo fieri, nisi aut peccando, aut bene simphciter. Estque hic valde notanda illa Augustini sententia, quod, Ubi operosius disputatur de necessario adjutorio divine gratie, hujusmodi velle, etiamsi honestum, et sine peccato sit, non cadit sub talem disputationem, quia non pro magno, (id est, quasi pro nihilo) reputatur, si aliquid altius in eo non inveniatur. .

8. Non tamen omittam in his Augustini testimoniis ulterius ponderare verba illa, quibus in utroque loco significat, haec ipsa bona moralia et naturalia esse divinae providentiae beneficia, et eo titulo Deo tribuenda principaliter, et inter ejus dona esse computanda, et interdum fortasse esse specialia, etiamsi ad dona gratiae non pertineant. Hoc indicant in priori loco verba illa: Que omnia non sine gubernaculo divino subsistunt, imo ex ipso et per ipsum. sunt vel esse ceperunt. Et similia fere sunt in fine posterioris testimonii, per quae respondet tacitae objectioni, ne homo putet posse sibi tribuere aliquid boni, quod a Deo non receperit, quia uuumquodque bonum a Deo semper est, cum debita proportione; bonum ordinis naturalis a Deo auctore et provisore naturae, bonum autem gratiae altiori ratione. Inter bona autem naturalis ordinis, quae in Deum ut provisorem naturae referenda sunt, computat Augustinus bonum opus morale praecise spectatum, ut consentaneum naturae rationali. Bona autem simpliciter vocat opera quae ad veram sanctitatem conferunt, unde inferius concludit: H'st igitur liberum avbitrium, quod quisquis esse negaverit, catholicus non est: et quisquis sic esse diverit quod sine Deo bouum opus id est (nota declarationem) quod ad ejus sanctum propositum pertinet, neque incipere, neque perficere possit, catholicus est.

9. Est praeterea de hac re illustris locus Augustini in epistola centesima tertia. Ubi refert Polemonem intemperantem et incontinentem hominem opera et suasione Xenocratis fuisse ad meliorem mentem conversum: et subdit: Non ita, wut Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu lucuriee liberatus. Et tamen de hoc ipso effectu subjungit: Tamen, nec idipsum quidem quod in eo melius factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Quod autem non de opere gratiae, sed naturalis providentiae dixerit, declarat ratio quam subjungit: psius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma, vires et salus, et si quid ejusodi est, non est nisi em Deo creatore ac perfectore nature, quanto magis animi bona donare nullus alius potest ? Quid enim superbius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castuwn ab homine fieri? Haec enim ratio optime probat, Deum ut auctorem et perfectorem naturae conferre hujusmodi donum. Addit vero statim Augustinus testimonium Sapientis, Sapientiae, 8 cap.: IVemo esse potest continens, nisi Deus det. Quod idem Au- gustinus, et cum eo omnes theologi frequentissime explicant de donatione per gratiam. Sed utrumque potest sub codem loco comprehendi, nimirum quod et continentiae donum perfectum immaculatum lethali culpa sit donum gratiae, et quod imperfectum, et quoad unum vel alium actum sit donum Dei, ut auctoris naturae. Sic enim solet Augustinus de donis gratiae interpretari illud Romanorum, 11 cap. : Za ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia. Cum tamen etiam extendatur ad bona ordinis naturae, ut in citato testimonio de Spiritu et litter., idem Augustinus attigit. Addit vero statim Augustinus: Polemon ergo, si ex luaurioso continens factus, ita sciret cujus esset hoc down, ut cum abjectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad preesentis vitee honestatem, verum et ad futuram immortalitatem valeret. Unde constat, Polemonem illum fuisse gentilem, nihilque de fide veri Dei cogitasse: ideoque ejus continentiam qualemcumque(nam sine dubio non potuit esse valde perfecta) ad solam honestatem vitae praesentis pertinuisse: et ideo fuisse donum Dei auctoris naturae: non vero propriae gratiae, quae secundum Augustinum cum vera fide incipit, et continentiam elevat ad fructus aeternae vitae.

10. Accedit, hanc fuisse communem sententiam Patrum , qui Augustinum praecesserunt, et in eadem permansisse illos, qui post eum secuti sunt, eique in doctrina de gratia maxime adhaeserunt. Prior pars, quantum attmet ad Graecos Patres, ostendi potest a fortori ex dictis in capite septimo, ubi praecipue adduximus Chrysostomum et Marcum Eremitam, qui tantum videntur libero arbitrio tribuere, ut non desint qui eis imponunt, quod in errorem Semipelagianorum inclinaverint: nos vero et ab errore illo eos defendimus , et plura loca adduximus, in quibus aliquid boni posse hominem per vires naturae operari, pro certo habent. Ad idemque ibidem adduximus Nazianzenum, Clementem Alexandrinum et Damascenum, etiam Graecum, licet Augustino posteriorem. Possumusque hic addere eumdem Chrysostomum, homilia 67, ad Populum, ubi ait, nullum esse adeo malum, qui non interdum aliquid boni naturae ductu operetur, cujusque in hac vita aliquod praemium a Deo non recipiat, quia in alia puniendus est. Idem habetur nomine Chrysostomi in homilia 26. Imperfecti in Matth. quatenus ibi dicitur, infideles interdum operari aliquod bonum , na- turali bono motos, Basilius, homilia sexta in caput primum Genes., dicit, esse in nobis aliquas virtutes secundum naturam, ad quas Familiaritas ex ipsa natura inest. Qua sententia usus est etiam Damascenus, lib. 3, de Fide, cap. 14. Ex latinis vero Hieronymus expresse hanc sententiam docuit, in cap. 1 et 5, ad Gal. Nam in priori loco dicit, homines carentes fide operari interdum aliquid Sancte, id est, honeste, et sine peccati macula et plane signienificat id facere sine gratia solo ductu naturae. In alio vero loco, sine fide dicit, esse posse bona opera, sicut fides potest esse sine charitate, ita illa bona opera sine fide mortua esse. Ambrosius, libro 1, de Abraham, capite secundo , sensit. Regem /Egypti ductu naturae recte se gessisse cum Abraham et ab adulterio abstinuisse. Et similia frequentia sunt in antiquis Patribus.

11. Post Augustinum vero Prosper, libro contra Collator., cap. 26, agnoscit, etiam post peccatum habere hominem rationem, per quam possit aliqua opera facere, que praesentem vitam honestare possunt, eternam autem vitam conferre non possunt. Similiter Fulgentius, lb. de Incarnatione et Gratia, cap. 26, dicit esse posse in infidelibus, aut peccatoribus aliqua bona opera : quae, quia vel ex charitate non fiunt, vel etiam neque ex fide, ad salutem non prosunt. Clarius Gregorius, hom. 27, in Evangelia distinguit dilectionem naturalem , a dilectione charitatis : Aliud (mquit) est, quod sponte ampenditur natura, aliud quod em charitate debetur obedientie. Et utramque dicit esse bonam in suo ordine, quia posteriorem Christus maxime commendat : priori autem, ut ait : Sacra eloquia non contradicunt. Quam distinctionem et doctrinam amplexus est Rupertus super Joann., cap. 15, et Ecclesiae usu et communi consensu est recepta. Ac denique, quod caput est, Pius V et Gregorius XIII, illam probarunt in bulla contra Michaelem Baium. In qua bulla sententiam hanc, de potestate liberi arbitrii ad faciendum aliquod opus morale simpliciter bonum et honestum, absque speciali auxilio gratiae, vel confirmant et approbant dicti Pontifices, vel certe plurimum ei favent. Eorum tamen sententiam commodius, capite decimo sexto, referemus.

PrevBack to TopNext