Text List

On this page

Caput 17

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Respondetur fundamentis contrariae sententiae positis capite decimo

CAPUT XVII. RESPONDETUR FUNDAMENTIS CONTRARIAE SENTENTIAE POSITIS CAPITE DECIMO.

1. Solvitur primum fundamentum. — Primum ac praecipuum fundamentum contrariae sententiae positum est in hoc, quod cogitatio congrua necessaria est ad honeste operandum, et illa non est debita naturae, ac proinde est : gratia. Ad quod multiplex responsio ex dictis accipi potest. Una est, illam cogitationem, sive sit debita, sive non, contineri intra terminos providentiae naturalis, et ideo esse beneficium naturale, non tamen veram gratiam. Nec satis est dicere, illam providentiam naturalem oriri ex intentione dandi gloriam in praedestinatis, ideoque gratiam reputari. Non (inquam) hoc satisfacit, quia etiam ipsamet creatio datur praedestinatis ex illa intentione, ut supra dixi, et non propterea est gratia proprie dicta. Item non est necesse talem cogitationem oriri ex illa intentione, ut patet in reprobis. Quod si dicatur, in eis dari ex voluntate antecedente dandi gloriam, hoc etiam per se non est necessarium, ut constat de homine in puris naturalibus. De principio autem necessario ad operationem, judicandum est ex his quae sunt per se, non ex intentione DEI extrinseca. Si ergo talis cogitatio de facto aliquam utilitatem affert in ordine ad finem supernaturalem, dici quidem poterit esse ex providentia supernaturali, non tamen esse propriam gratiam nisi per extrinsecam denominationem. Sicut etiam salus, vel bona corporis, aut fortunae interdum dantur vel auferuntur ex providentia supernaturali, non tamen propterea sunt propria gratia, de qua tractamus.

2. Idem fundamentum aliter solvitur.—Aha responsio est, illam cogitationem esse debitam naturae secundum se spectatae, esto non sit debita huic determinato individuo, et ideo non esse gratiam veram, haec enim nec individuo, nec speciei ullo modo debita est: et ideo posset condi humana natura sine toto ordine gratiae. Potestque hoc exemplo supra insinuato declarari. Nam qui tenetur ex justitia, vel officii debito pecuniam inter pauperes distribuere, non dicetur illam simpliciter donare, aut gratiam facere singulis pauperibus, licet voluntarie hos elegerit potius quam alios, ut eis talem eleemosynam conferret. Intercedit ergo ibi quaedam benevolentia in electione personarum: donum autem ipsum secundum se spectatum debitum est, et ideo proprie et vere non est gratia. Eo vel maxime, quod supposita prima rerum institutione et communi causarum cursu, jam erit debita illa cogitatio tali individuo, quia ex solo generali cursu et concursu secundarum causarum, cum generali influentia primae causae sequetur, nisi extraordinarie impediatur. Hoc autem satis est, ut talis actio dicatur debita secundum naturae ordinem. Nam quod illa prima institutio ordinis, et causarum universi potius quam alia voluntarie fuerit a Deo facta, pertinet ad donum creationis talis universi, tali modo composito, potius quam alterius: non ergo spectat ad ordinem gratiae sanctificantis, de qua agimus. Ergo effectus, qui sequuntur ex tali institutione rerum cum communi cursu causarum secundarum, tam liberarum quam naturalium, et cum generali influentia Dei, ad beneficia naturalia pertinent, non ad ordinem gratiae : talem autem esse illam cogitationem congruam, satis jam ostensum est.

3. Mentis D. Thome interpretatio. — Nec divus Thomas, loco ibi citato 1, 2, q. 109, art. 2, aliquid indicavit huic doctrinae repugnans. Nam in corpore articuli tractat absolute de omnibus actibus voluntatis et generaliter docet, ad omnem volitionem boni indigere auxilio Dei moventis, per quod intelligit generalem concursum primae causae, ut supra osten—sum est. Postea vero in solutione ad primum specialiter tribuit primae volitioni circa finem, quod sit ab exteriori principio, scilicet Deo, et ita reducit omnes motus voluntatis ad monitionem Dei, non solum ratione concursus generalis, per quem immediate DEUS influit in omnes actus voluntatis, de quo in corpore articuli locutus fuerat: sed alia speciali ratione, scilicet, quia ad omnes actus circa media voluntas movetur ab intentione finis et ad intentionem finis movetur ab ipso Deo: et ita saltem ultima resolutio motuum voluntatis sit in DEUM. Quanquam autem obscurum et controversum sit, quonam modo intentio finis sit a Deo, ultra generalem concursum ; certum est tamen non loqui ibi D. Thomam de motione gratiae, sed generaliter : nam, si discursus illius bonus est, etiam intentio finis pravi, quatenus non est ex priori actu voluntatis, est ab extrinseco agente DEO. Est ergo illa motio ordinis naturalis, si ad naturalem actum efficiendum juxta exigentiam naturae detur: vel erit motio supernaturalis, si detur ad actus superioris ordinis. Unde Cajetanus ibi bene advertit, illam doctrinam coincidere cum ea, quam idem D. Thomas eodem libro, q. 9, art. 4, de motione voluntatis in genere tradiderat.

4. Quod autem citati auctores dicunt, illam DEI motionem esse cogitationem moventem ad intentionem finis, quae naturaliter occurrit ante consilium, vel deliberationem voluntatis: hoc (inquam) non est consentaneum menti D. Thomae. Quia haec cogitatio pertinet ad motionem ex parte objecti: D. Thomas autem loquitur de motione ex parte potentiae, ut patet ex dicta quaest. 9, art. 4. Item, quia illa cogitatio non semper reducitur in Deum ut in causam proximam, sed in objecta externa : D. Thomas autem sentit, Deum immediate dare hanc motionem. Alii ergo dicunt, illam motionem esse determinationem physicam, quam specialiter solus Deus facit circa intentionem finis. Sed hoc etiam falsum est: quia si talis praedeterminatio necessaria est, etiam ad actus circa media erit necessaria, vel si repugnat libertati, etiam repugnabit dari ad intentionem finis, quia illa etiam actus liber est. Item specialiter repugnabit circa intentionem pravi finis, cum tamen ratio D. Thomae etiam de illa procedat. Et ob easdem rationes non potest illa motio intelligi de aliquo peculiari instinctu actuali et vitali, quem Deus specialiter imprimat circa intentionem finis: tum quia in intentione finis pravi hoc repugnat ; tum etiam quia in actibus mere naturalibus, etiam bonis, non est necessaria illa specialis motio, ut probatum est.

5. Dicendum ergo est, in actibus naturalibus illam motionem non esse aliud, praeter inclinationem naturalem voluntatis ad bonum suae naturae consentaneum, in supernaturalibus autem actibus esse vel infusum habitum, vel aliquam divinam inspirationem supernaturalem. Unde, loquendo de actibus ordinis naturae, dicit idem D. Thomas, dicta quaest. 9, art. 4, intentionem finis ita tribui auctori naturae, sicut motus gravis tribuitur generanti. Quae proportio solum tenet in hoc, quod uterque motus est proxime ex inclinatione naturae, data ab auctore ejus: salva tamen diversitate in modo efficiendi vitali et libro. Haec ergo attributio, vel reductio talis actus in auctorem naturae, non est ratione alicujus gratiae, sed solius providentiae naturalis. Cujus signum etiam est, quia est communis pravae intentioni finis, non quatenus mala est, sed quatenus in aliquod bonum, qua tale est, tendit. Nam illud etiam provenit ex generali impetu naturae ad bonum, quanquam quia non ex necessitate provenit, sed cum libertate, ideo ex defectu proximae causae possit male fieri.

6. Ad loca Augustini respondent.— Ad loca Augustini, quae de sancta cogitatione afferuntur, ratione cujus tribuit Deo initium omnium bonorum operum, duo breviter dicimus. Unum est, loqui Augustinum de sancta cogitatione, quae ad opera pietatis, ad vitam aeternam conducentia, nos inducit. Aliud est, sub cogitatione sancta includere totam vocationem supernaturalem, id est, non solam mentis illuminationem, sed etiam voluntatis inspirationem et internam excitationem. Utrumque enim horum in superioribus probatum est et ex dicendis amplius constabit. Unde alia testimonia Patrum et Conciliorum, quae requirunt gratiam ad singulos actus bonos ab eisdem explicantur (ut vidimus)de actibus pietatis Christianae, seu (quod idem est) de actibus bonis factis, sicut oportet ad salutem, seu ad justificationem, vel promerendam, vel aliquo modo inchoandam. Et ita etiam intelligitur verbum Christi : Sine me nihil potestis facere, scilicet, ad aeternam salutem utile : de hac enim re ibi agebat, ut Augustinus notavit. Et haec est phrasis Scripturae, ut nihil esse dicatur, quod ad aeternam vitam non confert , juxta illud 1, Corinthior. 13: Si charitatem non habeam, nihil sum. Si distribuero, etc., charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.

7. Addi etiam potest, probabile esse, Pelagianos negasse etiam necessitatem generalis et actualis influxus Dei ad opera naturae consentanea, et putasse necessitatem illius concursus repugnare libertati : et in hoc sensu traditum esse interdum a Conciliis et Patribus, bona opera naturalia non posse fieri sine auxilio DEL ut loquitur etiam D. Thomas, 1.2, q. 109, art. 1 et 2, id est, sine cooperatione Dei. Sed quamvis fortasse unum, vel aliud testimonium Concilii Arausicani, aut Hieronymi , vel aliud simile possit hoc modo exponi, non tamen omnia illa : praecipue quae de necessitate gratiae adjuvantis et praevenientis per inspirationem et illuminationem divinam loquuntur : illa enim clare supponunt, non esse in libro arbitrio sufficientes vires ad illos actus, de quibus loquuntur, non solum quia dependent in operando a prima causa, sed etiam , quia in ratione causae proximae, est insufficiens: Et ideo, cum de necessitate gratiae ad singulos actus loquuntur, sine dubio tractant de operibus pietatis, ut ostensum est.

8. Ad primam rationem. — Ad primam rationem ex necessitate orationis desumptam dici potest primo, orationem veram , de qua Sancti et Concilia loquuntur, esse unum ex operibus pietatis, quod sine gratia Dei fieri non potest, ut expresse tradit Concilium Arausicanum, cap. 3, dicens, gratiam non dari ad humanam invocationem, sed ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis. Et ratio est, quia vera oratio debet fieri ex fide, ut passim in Evangelio Christus dixit et sumiturex illo Paul ad Romanos 10: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt ? oratio autem ex fide est etiam ex gratia. Et hoc confirmat idem Paulus ad Romanos 8, dicens: Spiritus adjwvat infirmitatem nostram. Exponendo vero ad quid adjuvet, adjungit: IVam quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Syritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est, postulare nos docet et facit, juxta Augustini expositionem de qua in secundo libro de Trinit., c. 6; et eodem sensu subdit, quod, Spiritus secundwn Dewm postulat pro Sanctis, id est, eos facit orare, oratione secundun Dewm, id est, sicut oportet, ut Deo accepta sit. De hac ergo oratione loquitur Augustinus, quando ab illa sumit argumentum ad necessitatem gratiae. At haec oratio nec in puris naturalibus fieri ab homine posset, nec ab infideli fieri potest, cum in fide fundetur: ergo vel homo in pura natura et nunc homo infidelis non potest facere bonum opus morale, quod absurdissimum est: vel illa oratio necessaria non est ad singula bona opera moralia, nec ratio Augustini ad rem praesentem accommodari potest.

9. Secundo respondetur.—sSecundo dicimus: esto, non sit gratia necessaria etiam fideli homini ad singula bona opera moralia virtutum acquisitarum, nihilominus orandum esse Deum, ut ad singula bene praestanda det auxilium peculiare, vel ut tale opus non mere naturaliter, sed aliquo modo meritorie fiat. Vel certe, quia Iicet auxilium gratiae per se non sit necessarium ad singula ex his operibus, saltem est necessarium ad non peccandum, etiam contra legem naturae, et contingens est in singulis actibus peccare, et incertum homini est, ubi possit ei accidere peccatum contra rationem naturalem, et ideo in singulis orare debet, ne illud eveniat. Unde, si absque fide posset homo habere cognitionem aliquam, et spem imperfectam auxili divini, sicut nunc habet Judaeus, deberet etiam, ut posset, orare propter eamdem causam, quanquam revera talis oratio de se valorem non habeat.

10. Declaratur exemplo de homine infirmo, quo D. Thomas in hac materia utitur. Quamvis enim sine auxilio alterius possit parvam viam agere, aut singulos passus reddere: tamen, quia non potest solus totum motum efficere, et in singulis passibus cadere potest, ideo ad omnes continuatum auxilium postulat: ita ergo praestare se debet homo circa singula opera bona, propter periculum, quod est in singulis. Maxime, quia in praescientia Dei conditionata potest esse necessarium tale auxilium ad hoc, vel illud opus cum effectu praestandum, etiamsi absolute non sit necessarium. Quia nimirum Deus praevidet, quod sine tali auxilio non fiet opus, etiamsi absolute possit fieri. Atque ita quamvis generatim loquendo, prudens petitio auxilii non sit semper propter absolutam impotentiam et necessitatem simpliciter , sed possit esse propter majorem suavitatem et facilitatem, ut in rebus humanis est evidens, tamen respectu Dei semper haec commoditas reducitur ad aliquam necessitatem, quia in ejus praescientia potest esse necessarium ad esse operis, quod simpliciter non est necessarium ad posse.

11. An ad vincendam aliquam tentationem contra legem naturee, vel ad singulas sit necessaria gratia.— Primum placitum. — Alia opinio.—Tertio opinio.—In secunda ratione postulatur, an possit homo vincere aliquam tentationem contra legem naturae, vel ad singulas vincendas sit necessaria gratia. Non enim desunt homines doctissimi, qui licet fateantur non esse necessariam gratiam ad singula opera honesta , putant esse necessariam ad vincendas singulas tentationes, saltem quatenus per daemonis industriam et efficaciam augeri, et urgeri possunt. Quae gratia, vel positiva est ad vincendam gravissimam tentationem, quam permittit DEUS, vel saltem negativa, quia non permittere, ut daemon tentet, quantum potest. gratia est. Alii vero in alio extremo contendunt, hominem posse viribus liberi arbitrii resistere cuilibet tentationi Sigillatim, quantumvis gravis videatur, licet perseverare diu in hac victoria non possit, sine auxilio gratiae. Alii respondent , leviores, ac ordinarias tentationes sigillatim sumptas posse vinci ab homine per vires liberi arbitrii, non consentiendo. Quod quidem est satis ad operandum aliquod opus bonum morale. Nam (ut dixi) hic non agimus de quolibet opere, etiam distributive et includendo etiam difficillima, sed indefinite, de aliquo bono opere: illud autem etiam sine ulla tentatione occurrere potest.

12. Quod si instetur, nullum esse opus, quod, remota gratia, non possit esse difficile, imo et impossibile, si Deus permittat, hominem tentari a daemone, quantum potest. hespondeo imprimis , fortasse non ita esse, quia multa occurrunt facienda opera bona, adeo facilia ex objecto et circumstantiis, ut perseverante usu rationis non valeat tantam difficultatem apponere. Nam, si adeo perturbet, vel distrahat mentem hominis, ut non possit attendere, jam non erit actus, vel omissio culpabilis: si autem possit homo satis attendere, saepe res ipsa non patietur tantam difficultatem. Deinde dicitur, esto concedamus esse aliquam gratiam, quod Deus non permittat hominem gravius tentari in singulis operibus bonis, quam de facto tentetur, non esse id contra veritatem, quam defendimus. Quia illa gratia est extrinseca et non est per se causa, sed solum tanquam removens impedimenta: hic autem tractamus de interna gratia illuminationis et inspirationis, divinique adjutorii, quae gratia est per se et propria causa illorum actuum, propter quos datur. Ad tertiam rationem dicemus in capite sequenti.

PrevBack to TopNext