On this page
Caput 18
Caput 18
Satisfit principali objectioni in capite nono propositae
1. Circa objectionem principalem, in capite nono, propositam cujus occasione haec omnia diximus, multi theologi non censent inconveniens concedere, in aliquibus et multis hominibus adultis praecedere aliquod vel aliqua bona opera moralia ante omne internum auxilium praeveniens, quod sit vera et supernaturalis gratia. Nam cum tale opus sit possibile ex sola ratione et libero arbitrio, non habet per se connexionem cum praevenienti auxilio gratiae, ergo nullum est inconveniens, quod de facto praecedat.
2. Atque hinc ulterius multi docuerunt sic facienti quod in se est ad bene operandum moraliter per naturales vires quas tunc solas habet. Deum conferre suam gratiam non sanctificantem, sed primi auxilii supernaturalis seu vocationis ad fidem. Ita docuit expresse divus Thomas, 2 dist., 5 quaest., art. 1, distinct. 98, quaest. unic. , art. 4, q. 14, de Verit. , art. 11, ad 1, agens de filio infidelium in sylvis enutrito, qui perveniens ad usum rationis, ductum rectae rationis sequitur, de quo ait, fore a Deo supernaturaliter illuminandum. Quod confirmat, lib. 3, contra Gentes, cap. 159, et 1, 2, quaest. 89, art. 6. Idem sensit Altisiodorensis, lib. 3 Summae, tract. 2, cap. 1, quaest. 5, et lib. 2, tract. 11, cap. 1, q. 4, Alensis, 1 part., queest. 99, M. 3, art. 1, ad 4, et 9 pari. quaest. 19, M. S, S L, et 3 part., quaest. 69, M. 5, art. 3, ad 5 et 6, Gersonius Alpha., 24. lit. M. et Alpha., 61, ht. G. et in traet. de Vita spirituali , lect. 1. Idem docuerunt communiter theologi in 2, dist. 28, Albertus, art. 1, ad 4, /Egidius, art. 2, S 2, ad 2, Ruchardus, art. 1, quaest. 2, Nicolaus, de Orbeli, art. 2, et dist. 27, Gabriel, 2, dist. 22, quaest. 2. art. 3, dub. 1, etalii quos, capite septimo, retuli. Idemque secuti sunt ex modernis Thomistis, Sotus, 4, dist. 1, quaest. 2, art. 3, Victorius, helect. de puero veniente ad usum rationis, 3 part., num. 14, Canon, Relect. de sacram. in gen., part. 1 et 2, censet probabile Medina, 1, 2, quaest. 89, art. 6, dub. ult., et quaest. 109, art. 6, dub. 3, ad 2 et 3, Viguerius, in Institutioni., Theol. , cap. 10, S 4, Zumelius, 1, 2, q. 112, art. 3, disp. 5. Idem sequitur Vega, lib. 13, in Trid. , cap. 12, Via 3, Corduba, late lib. 2, de Tgnor. , quaest. 4 tota, et quaest. 5, ad 4. Item Driedus, tract. de Concordia, part. 2, cap. ult., et de Capt. et Redemp. gen. hum., tract.2,c.2, ait pie hoc credi, et in eo non pertinaciter errari. Idem Ruardus, art. 1, S Doctores, Albertus Pighius de libero arbitrio contra Calvinum, folio 99, ubi dicit esse sententiam Patrum, quam multi alii secuti sunt ex his qui contra haereticos hujus temporis scripserunt.
3. Et sane quidquid sit de veritate hujus sententiae, quam nunc defendere et explicare necessarium non est, nobis ad expediendam difficultatem propositam, ut paulo inferius dicam , verisimile tamen non est, tot graves theologos in ea doctrina periculose errasse, aut non posse habere sensum ab errore Pelagii omnino alienum. Non dubito ergo quin senserint totam illam gratiam primam, etiamsi detur homini bene operanti moraliter, non dari propter merita vel dispositionem talis operis, sed ex pura gratia Dei, opusque illud bonum ad summum posse deservire, ut dum est, impediat peccatum, quod posset fortasse esse obex divinae illuminationis. Quem sensum in libro tertio de Auxiliis, capite secundo, ita explicui, et a Marco Eremita traditum invenio in verbis quae supra capite octavo citavi, ex libro de Paradiso, capite quinquagesimo tertio. Neque hic sensus excludit alium de faciente quod in se est per auxilium supernaturale. Nam respectu diversarum gratiarum in diverso sensu possunt eadem verba proferri. Itaque respectu gratiae justificantis, et ad illam obtinendam necesse est, ut homo faciat, quod potest per praeveniens gratiae auxilium. Vel, quod idem est, homo jam praeventus per auxilium supernaturale, si vult progredi, oportet, ut per receptum auxilium, quod valet, faciat; at vero respectu ipsius auxiIii, si homo nondum est supernaturaliter praeventus, non potest per auxilium operari: ergo de illo in a io sensu dicitur, ut faciat, quod potest, procurando non ponere obicem, et ad hoc aliquid boni, prout potest, operando.
4. Ex hac sententia non sequitur dari causam predestinationis quoad omnes effectus. — Unde constat etiam, si haec sententia admittatur, non sequi dari causam praedestinationis quoad omnes effectus ejus ex parte hominis praedestinati: quia per tale bonum opus non est sibi causa primae gratiae auxiliantis, sed Deus sua libertate illam confert, vel ex illa voluntate, quia vult omnes homines salvare, vel respectu praedestinati, ex illa voluntate qua illum elegit. Quod si dicas, saltem sequi dari causam per accidens, ut est removens impedimentum, sic enim videtur talis homo esse causa primi auxilii sibi collati; respondetur, neque hoc modo esse causam illius effectus, ut ad praedestinationem pertinet. Tum, quia praedestinato datur illa prima illuminatio, non solum ut gratia sufficiens, sed etiam ut efficax et congrua, ad quod nullo modo servit tale opus, etiam per accidens: sed ex divina electione immediate procedit, tum etiam, quia si per illud opus bonum praevenitur talis homo, ne impedimentum ponat vocationi, hoc ipsum est ex praedestinatione, ut infra latius dicam.
5. Non sequi alia incommoda dicta.—Atque ita etiam cessant incommoda, quae ex illa sententia inferebantur. Nam illa sententia non supponit posse hominem innocenter vivere, aut saepius posse bene operari sine gratiae auxilio, quin multo frequentius peccet, nisi divinitus praeveniatur : sed supponit solum, posse aliquid boni facere, quod licet parum sit, saltem potest deservire ad impediendum pro tunc peccatum. Et tunc credit de misericordia Dei, non defuturum tali homini, non propter opus ejus, quod nullam habet proportionem cum gratia, sed quia de se propensus est ad dandum omnibus sufficientia, ac necessaria remedia ad salutem.
6. Responsio ad objectionem preecipuam. — Ultimo vero addo, totam hanc sententiam nobis necessariam non esse ad expediendam difficultatem positam, et ideo nunc nec probamus illam, nec rejicimus: pendet enim ex multis principiis, qua in materia de gratia cxaminanda sunt. Dico ergo ex illis verbis Pauli, Deus vult omnes homines salvos fieri, potius sequi probabiliter, omnibus hominibus adultis dare aliquod principium salutis, atque adeo aliquam vocationem. Unde quamvis ante hanc vocationem supernaturalem possit homo aliquod bonum opus facere et illud faciat, et postea vocetur a Deo, non sequitur, quod vocetur propter opus, sed pro generali Dei benevolentia erga bomines et propter Christum. Neque etiam est necesse, ut tale bonum opus concurrat removendo obicem, quia etiamsi homo maxime peccaret, Deus illuminaret illum ex illa generali voluntate, ut pie credi potest. Nam quia tempus dandi hanc illuminationem primam, non est unum et idem praefixum pro omnibus hominibus, sed Deus dat tempore opportuno, vel a se definito, ideo, sive homo antea operetur bene, sive male, nec acceleratur, nec retardatur tempus illud a Deo praefixum, nec in eo praefiniendo habuit Deus respectum ad opus hominis, sed ad ordinem suae sapientiae et consilium suae voluntatis.
7. Nulla est connexio inter causam pradestinationis ex parte nostra et potestate arbitrü ad aliquod bonum morale sine gratia. — Atque ita tandem constat, nullam esse connexionem inter has quaetiones, de causa praedestinationis, ex parte nostra et de potestate arbitrii ad faciendum aliquod bonum opus morale sine gratia. Quia etiam si tale opus fiat ante omne auxilium gratiae supernaturalis, non po-test ullo modo fundare gratiam ipsam, nedum praedestinationem ejus. Quod cum sit verum de omni auxilio maxime de congruo et efficaci, quale esse solet illud, quod est praedestinationis effectus. Quae omnia ex dicendis capite sequenti magis confirmabuntur.