On this page
Praeambulum
Praeambulum
LIBER QUARTUS. DE SUPERNATURALI PROVIDENTIA DEI CIRCA AETERNAM SALUTEM REPROBORUM SEU NON ELECTORUM.
Haec est secunda hujus operis pars, in qua de reprobatione dicere aggredimur: quia vero ultimus effectus seu terminus reprobationis est perpetua beatitudinis carentia, ideo ad intellgendum quo modo reprobi a consecutione beatitudinis deflectant necessarium est prius intelligere , quomodo in illam beatitudinem dirigantur, seu ordinentur per divinam providentiam, quod in hoc libro tractandum est. Et quoniam providentia supponit aliquam intentionem, seu voluntatem finis sibi proportionati, ideo dicemus prius de aeterna volun- tate, quam Deus habuit de ultima salute omnium illorum, quos ad gloriam efficaciter non elegit : deinde de mediis, quae ad illum finem eis praeparavit.