On this page
Caput 10
Caput 10
Ex praedestinatione non sequi necessitatem, aut non peccandi, aut bene operandi in singulis actibus: ubi magis explicatur concordia praedestinationis cum libertate
CAPUT X. EX PRAEDESTINATIONE NON SEQUI NECESSITATEM, AUT NON PECCANDI, AUT BENE OPERANDI IN SINGULIS ACTIBUS: UBI MAGIS EXPLICATUR CONCORDIA PRAEDESTINATIONIS CUM LIBERTATE.
1. Praedestinatio non aufert libertatem. — Supponimus Catholicam doctrinam contra haereticos, praesertim Lutherum, et Calvinum, praedestinationem non auferre libertatem, etiam supernaturalium actuum, per quos mandatur executioni : nec enim hic locus postulat, ut in hac veritate probanda immoremur. Hinc ergo manifestum est, non pertinere ad praedestinationis efficacitatem, seu effectus, ut necessitatem inferat in modo operandi omnes, et singulos humanos actus, vel aliquem eorum, quibus perficitur, et comparatur ultimus praedestinationis effectus, alioqui praedestinatio auferret libertatem. Quod ergo nunc agimus, est, quomodo haec duo concilientur, cum praedestinatio infallibilis sit et immutabilis, ac proinde sit causa necessaria, id est, necessario inferens effectum.
2. Opinio quorumdam. — Quidam dixerunt, concorciam in hoc positam esse, quod Deus non praedestinat, seu praefinit singulos actus, qui sunt media praedestinationis, per decretum absolutum suae voluntatis, quod ratione antecedat absolutam praescientiam talium actuum ut futurorum : sed tantum statuit absolute hominem salvare et justificare. Et ex vi hujus decreti offert media, quibus infallibiliter salvetur, non tamen ita, ut illa infallibilitas consistat in aliquo actu certo, et in particulari determinato cum omnibus circumstantiis ejus, sed in hoc, quod Deus ita dirigat voluntatem praedestinati, ut in hoc, vel illo actu tandem cooperetur. Atqne ita fit, ut in particulari nunquam moveat Deus voluntatem praedestinati ex praetfinito decreto, ut omnino hic et nunc velit, sed ex voluntate antecedente, seu simplici affectu, ut talis actus fiat : quod si voluntas praedestinati non resistat, sed cooperetur, jam illud medium est certum : si autem Deus praesciat praedestinatum restitutum in ea occasione, providet aliam, in qua moveat, et sic consequenter donec effectum consequatur. ? 3. Dictus modus dicendi rejicitur. — Hune : vero dicendi modum improbavimus in libro tertio, de Auxiliis, et supra, libro primo, aliquid tetigimus, quod hic repetere necesse non est. Displicet ergo haec sententia primo et maxime, quia supponit, praefinitionem actus liberi in particulari et cum omnibus circumstantiis ejus repugnare libertati, ac proinde non posse hoc modo provideri, seu praedestinari a Deo actum liberum, quod videtur conra perfectionem divinae providentiae et contra modum loquendi Scripturae, de potestate Dei ad immutanda corda hominum, libere etiam operantium. Secundo, quia supponit in Deo] scieniam adeo limitatam et imperfectam, ut praenoscere non possit, quibus modis attrahi possit humana voluntas, ut hic et nunc, et in particulari simul infallibilhter velit et libere. Nam si hoc praemovit, facile poterit praedestinare absolute, ut actus fiat in particulari et libere fiat. Tertio, quia ille confusus modus praefiniendi actum liberum, est imperfectus et indignus, qui Deo tribuatur: imo nunquam attingere potest illum certitudinis gradum. qui ad decretum Dei absolutum, circa finen illo medio comparandum, necessarius est Quae omnia in citatis locis latius prosecuti su mus.
4. Alius dicendi modus. — Fundamentum) — Alii ergo, ut fugiant hoc extremum, n aliud incidunt dicentes, non solum praefiniss Deum intra se singulos actus, per quos pra destinati salvandi sunt, sed etiam praeordinass dare ad singulos talem motionem praeviam q ex se adeo efficacem, ut non possit human voluntas resistere, quominus ipsi consentiat, sed physice preedeterminetur ad consentiendum hic et nunc et tali modo, tam quoad specificationem, quam quoad exercitium actus. Cujus sententiae fundamentum in praesenti materia est, quia ad certitudinem et efficaciam praedestinationis est similis motio necessaria. Alioqui vero etiam fundari solet in hoc, quod ille praemovendi modus pertinet ad propriam et necessariam causalitatem causae primae: Concordiam autem inter hanc motionem et libertatem aliqui non explicant, sed dicunt esse admirandam et fide tenendam, etiamsi non intelligatur. Alii dicunt, quod licet illa motio tam efficax sit, nihilominus ex sapientia DEI est ita suavis, ut licet praedeterminet voluntatem ad unum, sola sua vi et eflicacia, nihilominus faciat illam libere operari. Alii ad objectum recurrunt. Dicuntque ex vi obiecti sic per intellectum propositi voluntatem indifferenter et absque necessitate moveri, idque satis esse, ut actus sit liber, etiamsi voluntas ipsa ab extrinseco agente ad unum determinetur. Alii denique confugiunt ad sensum compositum et divisum. Voluntque necessitatem ex suppositione, etiam antecedenti ad usum libertatis, non tollere, quominus actus sit liber, sed satis esse, quod voluntas ex se, ac nude sumpta sine tali suppositione sit indeterminata ad talem actum.
5. Dicta sententia rejicitur. —Haec sententia non est ex professo a nobis hoc loco tractanda et examinanda, id enim fuse egimus in libris de Auxiliis, et aliud fortasse tempus, et occasio occurret illam exactius pertractandi. Nunc ergo solum asserimus, sententiam illam ad negotium praedestinationis necessariam non esse, quia potest certitudo praedestinationis alio faciliori modo, ac divinae providentiae, ac sapientiae magis consentaneo salvari, ut mox explicabimus. Quod si necessaria non est, non censemus admittendam, quia non habet fundamentum in Scripturis vel sanctis Patribus aut antiquis theologis, et libertatem arbitrii ita deprimit, ut vix possit humana mente concipi, ideoque apta etiam non est, ad haereticis resistendum. Nam dicere, concordiam hanc esse ineffabilem et non posse a nobis explicari, non satisfacit, tum quia fides non docet illud, unde ab his auctoribus redditur concordia inexplicabilis. Tum etiam, quia si quis diceret, Deum necessitare voluntatem , et nihilominus non tollere libertatem, esseque a nobis credendam concordiam actualis necessitatis simpliciter cum actuali libertate, non solum diceret rem inex- plicabilem , sed etiam aperte repugnantem. Oportet ergo ut illa sententia declaret, quomodo non sit idem dicere, praedeterminationem ad unum ab extrinseco illatam conjungi cum indifferentia libertatis, quia illa praedeterminatio videtur esse necessitas simpliciter , cum ab extrinseco inferatur. Quare, quod talis motio suavis dicatur, faciet quidem, ut actus ab illa proveniens sit voluntarius, non vero, ut sit liber. Sola vero objecti propositio ex se indifferens, est quidem sufficiens ad potentialem libertatem, non vero ad actualem, si necessitas aliunde imprimitur ab extrinseco. Quia igitur nos non invenimus modum componendi libertatem cum suppositione antecedente usum ejus, et determinante physice facultatem operandi ad unam partem, ideo ad expediendam hanc difficultatem illa sententia non utimur.
6. Assertio. — Dicendum ergo breviter est, ideo praedestinationem non impedire libertatem in singulis actibus bonis, etiamsi illos praefiniat : quia in executione, et ad extra non movet ad illos cum effectu praestandos, nisi per gratiam efficacem. Quae gratia efficax ita movet voluntatem, ut libertatem ejus non impediat, etiam quoad usum et actualem determinationem, quia movet voluntatcm modo congruo ex praescientia conditionata, et ideo nihil superest in praedestinatione, quod huic libertati repugnet. Prima pars est D. Augustini, ubicumque de hac materia loquitur. Nam hoc sensu, ait, eos qui vocantur ex proposito, non rejicere vocationem, necresistere. Estque in eo valde notandum, non dicere, non posse repugnare, sed non repugnare. Quanquam, si aliquando priori modo loqueretur, exponendus esset juxta sensum compositum supra declaratum per conditionatam praescientiam. Ratio vero hujus partis est, quia haec gratia efficax necessaria est ad finem praedestinationis, alias deficere posset. Et est etiam medium aptum, quia illa posita, infallibile est ponendum esse effectum: ergo. Altera vero pars breviter probatur, quia efficacia hujus gratiee non consistit in physica praedeterminatione, cui voluntas non possit resistere: quia Concilium Tridentinum, sess. 6, definit, voluntatem ita operari, supposita Dei excitatione, ut possit eiresistere. Consistit ergo in motione congrua et accommodata voluntati juxta praescientiam Dei.
7. Objectio.— Respondetur. — Licet vero aliquis: Ergo haec gratia DEI non est secundum se efficax, sed ab hominis voluntate efficaciam accipit: quod videtur valde absurdum: cum ex efficacia talis gratiae oriatur consensus volun- tatis: alias posset homo de illo gloriari, utpote habito ex efficacia sua, et non gratiae Dei. Sequela probatur, quia nisi voluntas hominis cooperetur, gratia Dei non erit efficax, ergo à voluntate est efficacia gratiae. Respondetur concedendo primam consequentiam quoad priorem partem et negando illam quoad posteriorem: quia liberum arbitrium non comparatur, ad excitantem gratiam, de qua est sermo, ut causa ejus, neque illi aliquid confert, ut propterea dici possit eam reddere efficacem. Unde ad probationem negatur etiam consequentia: nam solum probat, liberum arbitrium esse concausam cum hujusmodi gratia ad consensum praestandum, quod longe diversum est.
8. Quoddam notabile adhibetur. — t autem res ipsa melius intelligatur, advertendum est, efficaciam gratiae interdum sumi pro actuali efficientia ejus: nam omnis causa denominatur actu efficiens, seu efficax ab actuali efficientia sua, quae non est aliud quam actio ejus. Aliquando vero sumi pro virtute, quam talis gratia habet ad movendum liberum arbitrium et efficiendum, ut efficiat, juxta illud: PFaciam ut faciatis, et illud: pse est, qui operatur n nobis velle, quia per hanc gratiam facit Deus, ut velimus, ut Augustinus exponit. Efficacia ergo priori modo sumpta pendet sine dubio a libero arbitrio, quia unica est actio quae per se oritur ex libero arbitrio et gratia: et hoc modo dici potest liberum arbitrium elicere actionem gratiae concomitanter, id est, coefficiendo unam actionem cum illa. Non tamen dicetur dare gratiae efficientiam suam, quia illa actio prout efficitur a gratia, non est ex causalitate liberi arbitrii, quamvis in re actio illa non sit sine causalitate liberi arbitrii.
9. Loquendo autem posteriori modo (in quo nos loquimur, cum Augustino) de gratia praeveniente efficaci, sic nullo modo habet gratia a libero arbitrio suam efficacitatem, sed potius ipsa gratia elevat liberum arbitrium, et dat illi virtutem agendi, quam virtutem ex se et ex perfectione sua habet talis gratia. Quia vero talis gratia quatenus efficax, non solum dicit virtutem agendi, sed ita agendi, ut infallibiliter habeat conjunctam actionem, hoc non habet illa gratia ex sola virtute physica et sibi connaturali, sed habet ex modo quo datur a Deo ex tali proposito et praescientia conditionata, quia jam praeviderat, illam gratiam habituram effectum , si cum talibus circumstantiis daretur. Et ideo etiam quoad hoc habet efficaciam ab ipso Deo, quamvis non sine respectu ad liberum arbitrium, et ita etiam facile patet conad primum actum, ita etiam movet ad secun- cordia, nam ista gratia quantumvis efficax, quatenus praeveniens est, non habet repugnantiam physicam cum dissensu liberi arbitrii, quae intrinsece ex ipsis entitatibus seu rebus : oriatur, quae sola posset libertatem laedere, sed habet illam ex praesuppositione effectus futuri in praescientia Dei, quae libertati non repugnat, ut saepe declaratum est.
10. Hinc facile intelligitur, praedestinationem non minuere libertatem, etiam quoad perseverantiam in bonis actibus sine admixtione peccati mortalis. Probatur eodem modo, quia etiam hic effectus solum fit per gratiam efficacem multiplicatam. Sicut enim Deus movet dum et alios consequenter : sicut ergo in singulis gratia operatur efficaciter et libere, ita etiam in collectione, seu continuatione illorum: neque in hoc invenio difficultatem novam.
11. Dubium.—Solum posset quis dubitare, an concedendum sit, omnem praedestinatum pro aliquo tempore esse confirmatum in gratia. Nam ex dictis videtur hoc sequi, quia omnis praedestinatus pro aliquo tempore recipit perseverantiae donum, quod illi datur, ut infallibiliter non cadat a gratia : nihil autem aliud esse videtur confirmatio in gratia. Nihilominus auctores communiter non ita loquuntur et conantur discrimen ponere inter donum perseverantiae et confirmationem in gratia : Et quidam aiunt, confirmationem addere revelationem, per quam homo fit certus se esse perseveraturum. Sed valde incertum hoc est, unde enim constat non solum apostolos, quos credimus in gratia fuisse confirmatos, verum etiam quoscumque alios habuisse hanc revelationem? vel quid confert talis revelatio ad operationem gratise, ut ad confirmationem pertineat ? Ali dicunt, confirmatis negatum esse concursum ad peccandum : et ideo non solum non esse peccaturos, sed etiam non posse peccare; quod ad donum perseverantiae, vel in omnibus praedestinatis necessarium non est. Et quidem facile credi potest, post Christum Dominum, in Beatissima Virgine ita factum esse, propter eximiam dignitatem ejus, cui tota illa perfectio quodammodo debebatur, et erat quasi connaturalis. De aliis autem confirmatis nullum est sufficiens fundamentum ad id asserendum et alioqui nec necessarium est, nec connaturale.
12. Dicere ergo possumus, donum perseverantiae ex se conferri per ordinaria auxilia et dona gratiae, hoc solum praestante et providente DEO, ut illa dentur congruis temporibus et in eo numero, seu multitudine auxiliorum, quae ad talem effectum sufficiant. Confirmationem vero in gratia addere propria et peculiaria dona et auxilia, per quae Deus praevenit hominem in singulis actibus et praesertim in occasionibus peccandi, voluntatemque ejus moraliter efficacissime movet, non solum secundum praescientiam, sed etiam secundum virtutem auxiliorum, quae licet non determinet volun- tatem, ita ut etiam physice non possit resistere, moraliter tamen efficacissime illam inducit. Quae efficacia simul cum alia congruitate ex preescientia, confirmationem praebet. Sic ergo confirmatio in gratia aliquid addit ultra commune perseverantiae donum, ratione cujus non necessario sequitur ex praedestinatione, licet ad illam possit deservire, salva etiam libertate.