Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Qualis sit in deo haec voluntas salvandi omnes homines, et quod proprium objectum habeat

CAPUT II. QUALIS SIT IN DEO HAEC VOLUNTAS SALVANDI OMNES HOMINES, ET QUOD PROPRIUM OBJECTUM HABEAT.

1. Certum est, voluntatem illam non fuisse per absolutum, et efficax decretum divinae voluntatis, quae ab aliquibus voluntas simpliciter beneplaciti, ab aliis voluntas consequens dici- tur. Quia id, quod Deus sic vult, infallibiliter impletur. Nam de hac voluntate scriptum est. Domimmmn quecumque voluit, fecit, et illud: Voluntati ejus, quis resistet? at constat, hanc voluntatem non impleri in omnibus hominibus: ergo non potest esse ita absoluta, seu praedefinitiva voluntas.

2. Quedam opinio.—Hinc vero intulerunt aliqui, voluntatem illam non esse per proprium, et formalem actum volendi, qui in Deo sit, quia Deus non habet actum voluntatis imperfectum, qui velleitas dicitur, perfectus autem et absolutus non est, ut diximus: ergo non est proprie actus volendi. Dicunt ergo esse voluntatem signi, quae tantum est metaphorica, seu interpretativa. Quia scilicet ita se gerit Deus cum omnibus hominibus, ac si illum actum voluntatis haberet. Ita sentit Cajetanus ad Timoth. 2, et Marsilius 1, d. 45. Alii vero aiunt Deum non habere talem actum formalem, et proprium voluntatis, qui ad fehicitatem omnium hominum in se ipsa terminetur, propter rationem factam quod Deus non habet talem voluntatem , quae consequatur effectum illum: voluntas autem, quae potest frustrari effectu, imperfecta est, et in Deum non cadit. Addunt vero nihilominus, habere Deum voluntatem dandi media sufficientia, quae propria est, et formalis in Deo, et ab illa denominari Deum volentem salutem omnium. Ita sentiunt multi scholastici in 1, distinct. 45 et 46. Ratio vero est, quia illa voluntas habet effectum, et ita in suo genere est perfecta, et ideo habet locum in Deo, estque virtualis volIuntas finis, saltem in medliis et causis universalibus, ut sunt justitia originalis, Christi redemptio, Sacramenta, verbum Dei, generalia auxilia, ctc. Et ideo merito potest ratione hujus voluntatis dici Deus, velle salutem omnium.

3. Prima assertio. —Dico vero primo, habere Deum in se proprium et formalem actum seu affectum voluntatis, quo vult et cupit omnium hominum salutem. Probatur primo argumento sumpto ex verbis Pauli citatis, adjuncta generali regula Scriptura, verba ejus esse cum proprietate intelligenda, ubi materia, vel circumstantia litterae non cogunt ad metaphoram. Quod praesertim locum habet, quando Scriptura saepe ita loquitur, et nullibi explicat metaphoram, ut etiam hic invenitur, ut jam ostensum est, et patebit amplius ex sequentibus. Deinde, ita sentiunt Patres supra relati, maxime Chrysostomus, hom. 7, in 1, ad Timothaeum, et hom. 1, in ad Ephes. et Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 29 et 30. Tandem declaratur ratione, quia voluntas, quae appellatur metaphorica semper supponit aliquam propriam: ergo etiamsi in praesenti admittamus metaphoricam voluntatem circa salutem reproborum, non est propria neganda.

4. Probatur ratione. — Explico antecedens: dicitur enim voluntas metaphorica voluntas signi, id est, signum aliquod externum, quo indicatur aliquid, quod Deus vult: hoc autem signum semper supponit in Deo aliquem affectum. Ut, verbi gratia, praeceptum Dei dicitur voluntas signi Dei, quia significat, velle Deum id, quod praecipit: quod necesse est, verum esse secundum aliquam propriam voluntatem, alioqui non esset verum signum. Ila autem voluntas non semper est efficax circa opus ipsum, quod praecipitur, sed est vel complacentia in bonitate talis operis, vel voluntas obligandi ad illud faciendum. Et hoc semper reperitur in omnibus signis divinae voluntatis. Ita ergo hic, si circa salutem reproborum est aliqua voluntas signi, seu aliquod signum voluntatis divinae, cum necesse sit illud esse verum signum, in Deo indicat aliquam veram voluntatem, a qua procedunt ila signa, quae nobis indicant, Deum, quantum in se est, velle salutem talium hominum.

5. Secunda assertio. — Dico secundo. Haec voluntas Dei non solum est de mediis, seu effectibus gratiae, qui revera futuri sunt circa hos homines, sed etiam de ipsa aeterna beatitudine, etiamsi illam consecuturi non sint: imo nostro modo intelligendi circa illam prius versatur, deinde circa alia. Haec sententia his assertionibus exposita, est (ut opinor) D. Thomae, 1 part., quaest. 19, art. 6, ad 1, Durandi 1, distinctione 47, quaest. 1. Probatur autem haec seunda propositio, quia Deus confert his hominibus dona gratiae, quaecumqne illa sint, propter hunc finem, ut per illa consequantur vitam aeternam, si velint, vel quantum est, ex parte ipsius Dei: ergo necesse est, ut supponatur in DEO intentio aliqua illius finis: intentio autem est vera voluntas, quae circa finem ipsum versatur: ergo primum antecedens per se notum est, et frequenter habetur in Scriptura. Consequentia autem patet, tum quia operatio propter finem, dicit relationem ad finem, quae dicit originem ex intentione finis. Tum etiam, quia Deus dat eisdem hominibus principia et concursus, quibus condemnari possunt, imo de facto dum male eis utuntur, damnantur, et tamen non dat propter illum finem, quia illum non intendit: ergo, ut det aliquid propter finem, non satis est velle illud objectum, quod potest ducere hominem in illnm terminum, sed necesse est, Deum talem finem intendere, ad quem aliud objectum referatur.

6. Effugium praecluditur. — Nec satis est dicere, ipsa media gratiae natura sua tendere in illum finem, ut Deus illa conferendo, dicatur ea donare propter illum finem. Primo quidem, quia hic modus operandi propter finem non est agentis a proposito, et ideo non est tribuendus Deo. Deinde, quia multa sunt media, quae non natura sua, sed voluntate Dei in illum finem referuntur, ut, verbi gratia, Passio Christi, institutio Sacramenti, et similia, quae si Deus voluisset, potuissent ad salutem tantum praedestinatorum ordinari. Denique quia, ut in superioribus tetigi, etiam ipsam fidem et charitatem potuisset Deus dare hominibus, ut recte operentur in hac vita, sine voluntate dandi gloriam et sine ordinatione ad illum finem ex parte Dei: necessaria est ergo ex parte Dei illa specialis intentio. Quae in hoc ipso includitur, quod Deus voluit ordinare naturam humanam in omnibus suis individuis ad supernaturalem beatitudinem consequendam, neque ab ea intentione destitit propter peccatum primi hominis superveniens.

7. Aliqua notatu digna sentiuntur.—Ut autem hic actus melius intelligatur et aliarum opinionum fundamenta solvantur, nonnulla dubitanda sunt. Primum est, an hic actus sit liber, vel necessarius in Deo. Aliqui enim theologi indicant esse actum necessarium, nam ex eo solum putant ponendum esse in Deo, quod beatitudo hominis cujusque apprehensa non solum ut possibilis, sed etiam ut futura, non potest displicere Deo, cum bona sit, nec etiam potest divina voluntas mere negative se habere, et quasi suspensa manere circa tale objectum, ut supponunt: ergo necessarium omnino est, ut Deus velit tale objectum. Hic autem actus non potest esse, nisi simplex complacentia, cum non sit actus efficax: ergo est actus necessarius, cum Deus necessario habeat cognitionem seu repraesentationem talis objecti. Sequitur etiam haec opinio ex alio principio, quod Deus non potest habere actum liberum circa objectum creatum, nisi ex vi talis actus immediate resultet aliqua mutatio in tali objecto ; ex hoc autem actu nulla resultat mutatio in objecto, non est ergo actus liber.

8. Ego vero censeo, talum actum esse liberum DEO. Haec sententia est (ut opinor) theologorum et Patrum, quos capite praecedenti retuli. Non enim colligunt hanc voluntatem in DEO ex aliqua naturali necessitate, sed ex revelatione et modo loquendi Seripturae et ex effectibus, qui sicut libere fiunt, ita ostendunt liberam voluntatem Dei. Item, si haec voluntas esset necessaria, non esset speciale beneficium Dei, nec teneretur homo gratias agere Deo propter hunc amorem quem erga illum habuit, ordinando illum ad beatitudinem supernaturalem. Imo ulterius sequitur, non potuisse Deum creare hominem, quin ordinaret illum ad supernaturalem beatitudinem: quod esse falsum, suppono ex materia de gratia. Sequela patet, quia creando illum, non potuit non habere illum actum complacentiae circa beatitudinem ejus apprehensam ut possibilem, etiamsi nunquam extitura esset, ut patet ex praedicta opinione et applicando rationem ejus: per hanc autem voluntatem solam dicitur Deus ordinare hominem ad illum finem, nam si alia requiritur, illa est libera, et illa est de qua nos agimus. Simile argumentum est, quod juxta illam sententiam, non magis Deus vult beatitudinem reprobi, quam daemonis, quia etiam beatitudo Luciferi apprehensa, vel ut possibilis, vel (quod in idem redit) ut possibiliter existens, abstrahendo ad hoc, quod futura sit, non displicet Deo, quia est de se bona, ergo placet eodem modo: et similia exempla possent multiplicari. Ratio vero a posteriori est, quia quidquid sit de illa simplici complacentia necessaria, sive asseratur vere, sive non, praeter illam necessarius est actus, quo Deus vere intendat huic homini talem finem. Hic autem actus non potest esse necessarius Deo, nam ex vi illius aliquid ad extra operatur, si creatura non ponat impedimentum: nullus autem voluntatis actus inferens ex se operationem ad extra potest esse Deo necessarius, ut per se manifestum est, et magis haec ratio ex sequenti dubitatione constabit.

9. Secunda difficultas. — Prior opinio. — Secundo dubitari potest an haec voluntas sit in Deo tantum simplex complacentia, vel sit etiam actus per modum prosecutionis. Hac enim distinctione utuntur Gregorius et ali theologi supra, etad rem explicandam conferre potest. Nam in voluntate intelligi potest actus quo placet rei bonitas, sive possibilis, sive existens cognoscatur, ita tamen, ut qui in illa complacet, non intendat illam facere, aut procurare, et talis dicitur simplex complacentia; quando autem voluntas aliquo modo proponit rem illam facere, aut obtinere, dicitur tali actu prosequi rem: et talis est intentio et re- liqui actus, qui ex illa sequuntur. Aliqui ergo significant, hanc Deti voluntatem solum esse priori modo, quia si esset ex se ordinata ad opus, vel esset absoluta, et sic semper habere effectum, vel esset conditionata, et sic de praesenti non esset vera voluntas, sed tunc futura esset, quando conditio poneretur, ut dum quis dicit, si Petrus veniret, hoc facerem, tunc quidem nihil facit, sed posita conditione, ponenda esset actio. ne

10. Assertio. — Ratione confirmatur.— Ulterius confirmatur. — Nihilominus assero talem voluntatem esse per modum prosecutionis et quantum est ex se, inducere operationem. Probatur, quia omnis intentio finis est actus hujusmodi, nam illa posita, necesse est ut voluntas eligat media et illa exequatur, quantum exigit intentio, ut constat ex 1, 2, et hoc est, actum esse prosecutivum: sed hic actus voluntatis divina est vera intentio, ut dictum est, ergo. Et declari potest ex differentia inter hominem prout nunc creatus est et prout crearetur in puris naturalibus. Nam tunc in Deo posset intelligi illa simplex complacentia naturalis: Deus autem ex vi illius nullum supernaturale medium conferret homini sic creato, imo habere posset propositum absolutum non dandi aliquid hujusmodi, nunc vero ita vulf hominibus illum finem, ut ex vi hujus voluntatis necessario det aliqua media supernaturalia, ut constabit latius in sequentibus: ergo talis voluntas non est pura complacentia, sed prosecutio aliquo modo ordinata ad rei effectionem. Confirmatur et declaratur, nam si in Deo est aliqua simplex complacentia, quae non supponat scientiam visionis de re jam existente, seu futura, solum est de re possibih. Nam licet dicatur esse de apprehensa ut existente, revera id solum est, quatenus ipsummet existere apprehenditur ut possibile, et ita solum repraesentatur Deo per scientiam simplicis intelligentiae. Unde ex vi illius complacentiae talis res non ordinatur ad existendum, et ideo talis complacentia fortasse potest actus necessarius. Voluntas autem, de qua nunc agimus, non ita se habet, sed per illam vult Deus, vel ut Chrysostomus loquitur, desiderat, ut talis beatitudo hominis sit: et ideo quantum est ex parte Dei, ordinatur tale bonum ad existendum : ergo plus habet hic actus, quam simplex complacentia.

11. Ad rationem in contrariam respondetur. —Unde ad rationem in contrarium respondeo, voluntatem illam esse actum aliqua ex parte efficacem, quatenus obligat Deum (ut sic di- cam) ad ponenda media, quae ad ipsum spectant, non esse tamen actum omnino absolutum, sed conditionem includere in objecto, ut communiter docent theologi, imo et Sancti, Ambrosius, Chrysostomus et alii 1, ad Timoth. 2. aiunt, Deum velle salvare hominem, si homo velit, vel aliter ex Chrysostomo ad Romanos 9. Deum velle, quantum in ipso est. Nec sequitur, illum actum non esse de praesenti veram voluntatem, quia conditio non ponitur ex parte subjecti, quomodo solet suspendere actum, sed ponitur ex parte objecti ad limitandum illud. Nam licet Deus velit nunc tale objectum esse, non tamen vult omni modo, nec sine illa limitatione, sed solum quantum exigere potest sufficiens providentia ejusdem Dei. An vero illa voluntas dicenda sit beneplaciti, nec ne, quaestio esse potest de modo loquendi, nam haec vox ab aliquibus sumitur pro absoluto et efficaci proposito Dei, quo sensu constat non esse voluntatem beneplaciti. Latius tamen et satis proprie juxta vim vocis, Beneplacitum, dici potest quidquid placet Deo et quod cupit, ut fiat, quantum in ipso est. Hoc ergo modo continetur illa voluntas inter voluntates beneplaciti, sicque necessarium non est omnem voluntatem beneplaciti habere efTectum, sed absolutam semper; conditionatam autem, solum conditione impleta. Nec vero sequitur hanc voluntatem esse imperfectam, quia non est in Deo ex impotentia habendi majorem voluntatem, si velit, sed ex libertate, et ideo potius pertinet ad perfectionem Dei, ut possit ita velle.

12. Insurgit ultima difficultas. — Ultimo vero inquiri potest, an haec voluntas sit aequalis respectu omnium, in quibus non habet effectum. Nam citati Patres videntur ita loqui , et ideo comparant Deum Soli, qui ex se aeque paratus est ad illuminandum omnes, ut videre licet in S. Ephrem in principio suorum operum. Comparant etiam medico, qui paratus est ad curandum omnes, Ambros. 1, ad Timoth. 2. In contrarium vero est, quia effectus, seu media, quae dantur his hominibus, non sunt aequalia, ut experientia constat: dictum est autem supra, differentiam electionis mediorum indicare diversitatem intentionis, quia servant inter se proportionem.

13. Resolutio questionis. — Respondeo, rem esse incertam et utramque partem posse facile defendi. Nam imprimis illa aequalitas, de qua loquuntur sancti, non est intelligenda simpliciter, quia de omnibus hominibus absolute loquuntur, sed solum quoad hoc, ut DEUS quan- tum est ex se, neminem excludat a Regno, voluntate antecedente. Et deinde intra illum modum volendi sub conditione nihil repugnat, Deum, quantum est ex se, velle huic dare decem gradus gloriae, alii centum, etc. Quod sane in angelis reprobis verisimile est, supposita communi sententia, Deum illis dedisse gratiam juxta proportionem naturalium: nam inde probabiliter infertur, cum eadem proportione ordinasse illos ad gloriam, et ita communiter etiam creditur, illis fuisse praeparatas sedes inaequales, ad quam tandem assumpti sunt homines praedestinati. In hominibus autem non est omnino eadem ratio, quia non babent in natura illam inaequalitatem, nec Deus in danda illis gratia talem proportionem observat. Neque etiam ratio supra tacta de inaequalitate mediorum in his hominibus cogit, quia potuit illa inaequalitas ex aliis causis oriri: fortasse enim multa auxilia dantur reprobis occasione praedestinatorum potius, quam directe et per se propter illos. Fortasse igitur Deus ex se voluit indifferenter hos salvare, quamvis (ut dixi) aliud etiam possit facile defendi.

PrevBack to TopNext