On this page
Caput 3
Caput 3
An deus providerit omnibus adultis non electis sufficientia media ad aeternam salutem consequendam
CAPUT III. AN DEUS PROVIDERIT OMNIBUS ADULTIS NON ELECTIS SUFFICIENTIA MEDIA AD AETERNAM SALUTEM CONSEQUENDAM.
1. Dubitandi ratio. — Ratio difficultatis est, quia id, quod Deus ab aeterno proponit faciendum ab ipso in tempore, cum effectu sit: sed in tempore non datur gratia sufficiens omnibus non electis, cum tamen a solo Deo dari possit: ergo signum est non esse provisam ab aeterno pro omnibus. Consequentia evidens est. Minor inductione constat, quia nec reprobis semel justificatis datur gratia sufficiens ad perseverandum usque ad mortem in justitia, nec fidelibus omnibus peccatoribus datur spiritus poenitentiae, ut justificentur, nec infideles illuminantur supernaturaliter, modo sufficiente, imo et necessario ad salutem. Major autem etiam probatur, quia id, quod Deus providet faciendum per causas secundas impediri, ipso Deo permittente: at quod faciendum est ab ipsomet Deo, a nemine impediri posset, si ipse id dare decrevisset, ac providisset: ergo signum est non providisse, quod non dat.
9. Assertio. — Nihilominus absolute dicendum est, Deum providisse omnibus his hominibus media aliquo modo sufficientia, ut pos- sint consequi salutem. Haec est sententia communis theologorum, quos citavi capite secundo tam pro nostra, quam pro contraria sententia: et intelligitur conclusio de omnibus lapsis in AÁdamo, nam de priori statu nulla est difficultas. Probatur autem primo, quia Scriptura de his hominibus loquitur, quoties habet has universales propositiones sine exceptione, Deus illuminat omnem hominem venientem in lunc maundum. Joan. 1. Quod licet de naturali lumine rationis ab aliquibus intelligatur, revera tamen intelligendum est de lumine gratiae, et fidei, ut ex communi sententia Patrum ibi tradunt Jansenius, Toletus et Maldonatus, et ex materia, et contextu satis constat. Facit etiam illud Christi Domini Matt. 11. Venite ad me omnes, qui laboratis, etc. Et illud 2, Petri 3: Nolens aliquem perire. Videri etiam possunt, cap. 12, 13 et 14. Sap., ubi variis modis, et verbis haec veritas traditur.
3. Secundo, ex his, et aliis locis ex professo probat hanc veritatem Prosper, lib. 2, de Vocatione Gentium, a principio, et praesertim, c. 8, alias 20 et sequentibus. Et idem habet ad objectiones Gallorum, in 8, resp., et ad objectiones Vinc., resp. 2 et 7, qui liber solet tribui Augustino sub titulo, Ad articulos sibi impositos. Favet etiam idem Augustinus, l. 3, delibero Arbitrio, dicens hominibus imputari, quod Deum volentem sanare, contemnunt. Quod confirmat, l. de Natura et gratia, c. 67, docuit etiam Chrysostomus, hom. 55, in Gen. et 7, in Joan. Cyrillus, l. 1, in Joan., c. 11, et optime Basilius in regulis fusius disputatis, regula 2. Et multa alia ad hoc confirmandum ex Scriptura, et Patribus sumi possunt ex cardinali Bellarmino, 1. 2, de Gratia, cap. 5.
4. Tertio hoc ostendo ex illo principio : Deus neminem deserit, nisi prius deseratur ab ipso, quod fuit Augustini, libro de Natura et gratia, cap. 26. Et in eo conveniunt Prosper, diet. resp. 7, ad Vinc., et Fulgentius, lib. 1, ad Monimum, cap. 13, et tandem probavit Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 11 et 13. Quamvis Concilium de solis justificatis loquatur, quia de illis certius est. Alii vero Patres generaliter loquuntur, et cum proportione accommodari debet ad singulos status, seu ordines hominum, ut in sequentibus declarabo. Nunc ex absoluta illa locutione, ita concludo. Quia si Deus ex se aliquibus hominibus denegasset auxilium sufficiens profecto deseruisset illos, priusquam esset desertus ab ipsis, quia nulla est major desertio in hac vita, quam denegatio auxilii sufficientis : quam si Deus ex se vult, non expectat causam ex parte hominis : ergo non prius homo deserit Deum. Imo nec vere potest dici homo, deserere Deum: quia ut vere homo Deum deserat, cum auxilio sufficiente supponi debet. Ultimo confirmari hoc potest ratione supra facta de universali redemptione Christi Domini, quam cum aliis et modum etiam hujus sufficientiae explicabo melius, satisfaciendo rationi dubitandi in principio positae, unde etiam confirmabitur haec veritas.
5. In ratione facta tres difficultates attinguntur. — Tres ergo difficultates in illa ratione attinguntur. Prima est de reprobis semel justificatis, quia illis non datur perseverantiae donum : nam qui recipit hoc donum, perseverat, teste Augustini, toto libro de Bono persever. et de Correptione, et gratia: isti autem non perseverant, ergo non recipiunt hoc donum : ergo carent medio necessario ad salutem, quia tale est donum illud, nam sine illo nullus salvatur, nec salvari potest, ut sentit Augustinus, lib. de Correp. et Grat., c. 12, et Concilium Tridentinum, sess. 6, ergo isti nec potestatem, nec auxilium sufficiens ad salutem obtinendam recipiunt.
6. Ad primam difficultatem respondetur. — Ad hanc difficultatem concedimus imprimis,. ad perseverandum in gratia necessarium esse speciale Dei auxilium, quod donum perseverantia vocatur ex Concilio Tridentino, sess. 6, can. 22, Arausicano, can. 10 et 17. Deinde dicimus, hoc donum ex parte Dei paratum esse omnibus justis, si faciant, quod possunt cum auxilio, quod jam habent et facere debent ad illud consequendum. Et ita etiam ex hac parte omnes habent paratum auxilium sufficiens ad salutem. Ita docuit aperte Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 13. Sequiturque ex dicto principio, quod maxime verum habet in hominibus justis, quia non deseruntur a Deo, juxta illud Psalm. 36: Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos. Et 2, Paralip., cap. 15: S1 quaeesieritis eum, invenietis - si autem dereliqueritis eum , derelinguet vos. Et ratio est manifesta, quia perseverare nihil aliud est, quam servare praecepta et non peccare: justus autem semper habet auxilium sufliciens ad non peccandum, alias ei non imputaretur.
7. Objectio.— Diluitur.—bices, habere quidem auxilium sufficiens ad vitanda singula peccata, non vero collectionem eorum multo tempore, quod necessarium est ad perseverandum. Respondeo imprimis, perseverantiam brevissimi temporis posse sufficere ad vitam aeter- nam, ut si justificatio fiat in vita. Deinde, ita recipit justus auxilium ad vitandum , verbi gratia, primum peccatum, ut sic, tunc faciat quod in ipso est, et oret Deum, recipiat majus auxilium ad continuandam perseverantiam, quod si semper oret, semper etiam inveniet paratum majus auxilium, et ita semper est in potestate ejus obtinere hoc auxilium, etiam ad collectionem et pro multo tempore. Imo etiam seepe praedestinati in executione obtinent hoc donum praedicto modo, quamvis aliquando etiam liberalius praeveniantur a Deo, ut constat ex 1, 2, quaest. 114, art. ult., ubi latius de hac re, et nonnulla diximus, lib. 3, de Auxilis, cap. 11.
8. Secunda difficultas. — Secunda difficultas est, de reprobis peccatoribus, etiam fidelibus, qui in hac vita ita deseruntur, ut converti non possint, ut de Pharaone loquitur Augustinus, in expositione inchoata Epist. ad Rom., prop. 62, ubi tantam dicit fuisse illam impotentiam , ut inobedientia jam non imputaretur. Quod eadem ratione dicendum erit de omnibus excaecatis et obduratis, et consequenter de omnibus reprobis, saltem pro aliquo ultimo tempore vitae. Quia sufficiens auxilium ad conversionem peccatoris incipit ab excitatione gratiae : sed excitatio haec non semper datur, sed certis temporibus, ergo datur aliqua ultima, ergo post illam manet peccator sine auxilio sufficiente toto reliquo tempore vitae.
9. Haec difficultas expeditur.—MHaec difficultas breviter expedietur, quia praecipua ejus pars late tractata est in materia de poenitentia. Dico ergo imprimis, omnes fideles peccatores habere pro aliquo tempore hujus vitae auxilium ita sufficiens ad justificationem, et consequenter ad salutem, ut solum per eos stet, quo minus salutem consequantur, et hoc satis esse in rigore, ut vere dicatur DEUS velle eos salvare et providere illis media necessaria ad salutem. Deinde dicitur, etiam pro toto tempore hujus vitae habere reprobos aliquo modo hoc auxilium sufficiens, quia licet non pro quolibet instanti, vel qualibet parte temporis illud in se actu recipiant, Deus ex parte sua paratus est illud dare per ordinaria et convenientia media suae providentise, quod satis est, ut in tomo de Poenitentia late dixi.
10. Ultima ejusdem difficultatis pars dirimitur. — Unde ad ultimam partem propositae difficultatis, quae contra hoc procedebat, concedendum est, dari aliquam excitationem ultimam in hac vita, quod commune est repro- bis et praedestinatis regulariter. Unde non possunt reprobi ob hanc causam conqueri de insufficientia auxilii, nam interdum, ac saepe habent suffticiens, sibique imputant, si illi resistunt. Nam ad providentiam Dei solum spectat dare hujusmodi vocationem temporibus opportunis. Unde, sicut in discursu vitae contingit, ut inter primam et secundam excitationem, nulla occurrat opportunitas, ita in fine vitae, ab eo instanti, in quo datur ultima excitatio, usque ad instans mortis, potest non occurrere opportuna occasio vocandi. Et forte, quia Deus hoc praevidit, ideo non statuit dare aliam vocationem, cum alioqui ex se sit paratus ad vocandum in omni occasione opportuna, et hinc est quod illa excitatio fuerit ultima.
11. Et fere ad eumdem modum dicendum est de altera parte, quae pertinet specialiter ad homines induratos, excaecatos, etc. Nam ex parte Dei nemini denegatur omnino auxilium sufficiens tempore opportuno, et non posito impedimento : homo autem est, quia resistit et fit impotens ad salutem consequendam, quia vult. Ut saepe loquitur Augustinus, praesertim de Correptione et Grat., cap. 12, et sequentibus. Et ita etiam in his verum habet, non deseri a Deo, nisi quia prius deserunt Deum: quod semper intelligendum est de desertione actuali et ex suppositione impedimenti voluntarii, non tamen de desertione omnimoda ex parte Dei, ita ut Deus statuerit, vel aliquos homines non vocare, etiam tempore opportuno, vel non juvare illos ad non peccandum, et non ponendum impedimentum, si ipsi velint. Hoc enim modo neminem Deus in hac vita deserit, ut pie credimus, de qua re in citato loco de Poenitentia late dictum est.
12. Tertia difficultas. — Tertia difficultas est de infidelibus nunquam ad fidem vocatis. Multi enim sunt hujusmodi, quibus non videtur Deus providisse modum, seu ordinariam viam, per quam supernaturalem vocationem obtineant , quia nec ipsi possunt se ad illam praeparare, nec extrinsecus offertur, quia nullus ad eos praedicator missus est : Quomodo autem audient sine preedicante ? Non est ergo illis provisa vocatio secundum ordinariam legem : at sine vocatione salvari non possunt : ergo non est illis sufficienter provisum ad salutem.
13. Varii sunt in hac difficultate modi dicendi. — Ratio. —In hac difficultate varii sunt modi dicendi. Quidam putant, hos omnes nunquam recipere supernaturalem vocationem, vel illuminationem in se ipsis : ac proinde illos omnes consideratos in particulari cum circumstantiis occurrentibus, credere non posse, propter impedimenta : Nihilominus tamen, Deum antecedenti voluntate voluisse omnium eorum salutem, et pro illis providisse remedia generalia, et per se sufticientia. Quod si fortasse in particulari haec applicari non possunt, non tenetur Deus miraculoso modo subvenire: esset autem miraculum, si vel fides revelaretur sine ministerio hominis, dicente Paulo ad Homan. 10 : Quomodo audient sine preedicante ? Vel si homo aliquis extraordinario et miraculoso modo illuc produceretur. Quae sententia fundari potest in Augustino 4, contra Julian., cap. 8, et aliis locis, in quibus quoad hoc negotium aequiparat parvulos et adultos, constat autem multis parvulis non aliter providisse Deum, ut capite sequenti videbimus. idem sentit Prosper 1, de Vocat. Gent.,cap. 13, et lib. 2, per multa capita. Nec dissentit D. Thomas 2, 2, quaest. 2, art. 5, ad 1, dum ait, aliquos privari auxilio seu vocatione ad fidem, propter impedimentum peccati, et interdum propter solum originale. Ratio denique est, quia ex generalibus locutionibus Scripturae : Deus illuminat omnem hominem, et similibus, non amplius colligitur, quam quod Deus per generales causas id praestet omnibus. Unde tam de parvulis, quam de adultis intelliguntur, ut circa verba citata notavit Maldonatus Joan. 1. Non inveniuntur autem aliae promissiones specialiores factae pro his adultis.
14. Dicta sententia rejicitur.—bhaec sententia non continet errorem, nec temeritatem : nihilominus mihi non probatur, tum quia theologi frequentius aliter sentiunt: tum etiam quia est nimis rigorosa: nam Scriptura plus significat de divina providentia circa homines adultos. Nam cum illi per proprios actus possint et salvari, et condemnari, videtur ad providentiam Dei spectare, ut non tantum generatim, sed etiam in particulari, singulos adjnuvet, si ipsi impedimenta non posuerint.
15. Secunda sententia. — Est ergo secunda sententia extreme contraria, nullum esse hominem ratione utentem, qui non aliquando illuminetur in hac vita, ita ut ex vi talis vocaUonis interioris possit, si velit, immediate credere per fidem sufticientem ad salutem, atque adeo supernaturalem, tam ex parte objecti materialis, quam formalis. Quae sententia videtur sumi posse ex patribus in principio hujus capitis relatis, habent enim locutiones, quae videntur hoc probabiliter suadere. Et ratio est, quia non repugnat, imo videtur facile fieri posse ministerio angelorum, quos Deus dedit custodes talium hominum, quantumcumque infidelium, in ordine ad beatitudinem eorum : ergo credendum est ita fieri.
16. Non admittitur. — Haec opinio prae se fert pietatem quamdam, sed non potest fundari satis, nec facile credi. Suppono enim, fidem de aliquo objecto supernaturali esse necessariam ad salutem. Videtur autem clarum et certum, multos esse homines, quibus tale objectum in hac vita non revelatur, ut de multis nationibus gentium et Scriptura significat, et homines experiuntur. Nec dici potest, eos accipere talem revelationem, quamvis postea omnino illam ignorent : quia licet homo in suis actibus, scilicet, an sit naturalis, vel supernaturalis : tamen objecta proposita et apprehensa, non potest ignorare, saltem pro eo tempore, pro quo illi actu proponuntur. Unde etiam potest illa memoria retinere, quamvis fidem illis non adhibuerit : alias inutilis esset talis revelatio : nam si ignoratur, parum, aut nihil ad fidem deserviet, multoque minus poterit obligationem inducere.
17. Aliqui declarant hanc sententiam.—Alhn ergo ita declarant hanc sententiam, ut dicant omnes infideles recipere interiorem vocationem gratiae, ut credere possint supernaturahiter, saltem illa, quae de DEO naturahter cognosci possunt, ut DEUM esseet colendum esse. Non quia illa fides sufficiat ad salutem, sed quia si homo illam receperit, per illam se disponet, ut de supernaturalibus etiam objectis illuminetur, et sic tandem justificetur. Soletque haec opinio D. Thomae tribui, sed alia est ejus sententia, ut statim referam. Potest autem haec tribui Prospero, lib. 1, de Vocatione Gent., c. 5, quatenus dicit : Hos Gentiles recepisse propheticas voces, et praecepta legalia in elementorum obsequiis et testimoniis. Alludens ad illud Pauli, act. 14. Non enim sine testimonio reliquit semetipsum, significansque, Deum fuisse usum his creaturis, non tantum ad tribuendam cognitionem naturalem: sed etiam ad elevandum hominem ad cognitionem supernaturalem earumdem rerum , quae per creaturas cognosci possunt: quomodo etiam aliqui exponunt, c. 2, Epist. ad Rom.
18. Adhuc sic declavaba non probatur. — At vero haec etiam sententia, licet probabilis fortasse sit, mihi est creditu difficilis, tum quia vix credo posse intelligi, quod aliquis elevetur ad credendum supernaturaliter aliquod objectum, alias naturale, nisi recipiat etiam epossit ignorare interiorem modum operandi jusdem objecti revelationem supernaturalem: tum etiam, quia inveniuntur multi Gentiles, qui penitus ignorarunt omnia, etiam illa, quae de Deo naturaliter cognosci possunt, ita ut neque apprehensionem, nec conceptionem illorum habuerint.
19. Assertio. — Dicendum ergo est, quamvis homo non possit suis viribus praepari ad divinam vocationem, posse tamen illi impedimentum ponere peccando, et hanc esse causam, ob quam multi infideles actu non recipiunt vocationem supernaturalem, id est, proxime sufticientem ad actum fidei supernaturalis. Nihilominus tamen Deum, quod in se est, paratum esse ad vocandum , et illuminandum omnes. Unde, quicumque non posuerit impedimentum de facto illuminabitur, seu vocabitur, vel exterius per homines, ita disponente Deo res humanas, ut id sine miraculo fieri possit, per aliud genus gratuitae providentiae: vel certe interius illuminando ministerio angelorum , quod non est omnino miraculosum, sed pertinens ad supernaturalem providentam, ut sumitur ex Augustino 1, ad Simplicianum, q. 2. Hoc igitur modo recipiunt hi homines a Deo sufficiens auxilium, saltem antecedente voluntate.
20. Quod si quis dicat, hoc ipsum, id est, non ponere impedimentum, non esse in potestate horum hominum : respondendum est, ad hoc ipsum juvari a Deo per aliquam providentiam gratiae, per quam licet non eleventur ad operandum aliquid supra naturam, juvantur saltem ad non violandam legem naturae, et omnino resistendo huic gratiae, incapaces fiunt altioris: quod si hac uterentur, licet non mererentur supernaturalem vocationem, neque adillamse disponerent, saltem eam non impedirent, et ita opportuno tempore daretur eis sufficiens vocatio. Et haee sententia sic exposita est D. Thomae, q. 14,de Verit., art. 11, ad 5, et sumitur ex 3, contra Gentes, c. 159 et 1, 2. q. 89, art. 6, Alensis, 3, p., q. 69, memb. 3, art. 1. Adria, quodlib. A4, art. 1, et ex aliis theologis allegatis in lib. 2,si ad bonum sensum trahantur. Est etiam haec sententia D. Prosperi, in libr. de Vocat. gentium, praesertim in c. 8, alias 20, et sequentibus. Colligitur etiam ex locutionibus Scripturae supra citatis, et ex eo gentilium quod Paulus ignorantiam attribuit semper culpae eorum, ut ad Eph. 4. Alienatiavia Dei per ignorautium, quee est in ipsis, propter cecitatem cordis ipsorum. Solum posset hic objici, quia sequitur, ignorantiam fidei non esse invincibilem in his omnibus, sed de hoc alias. Nunc breviter neganda est sequela, quia licet illi re ipsa ponant impedimentum, tamen hoc ipsum ignorant, scilicet hoc esse impedimentum : et ideo in hoc specialiter non peccant. Atque hoc modo in his hominibus salvatur etiam illud principium, ut non deserantur a Deo, nisi quia ipsi deserunt Deum.