Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

In deo tantum esse duas processiones reales

CAPUT IX. IN DEO TANTUM ESSE DUAS PROCESSIONES REALES.

1. Haec veritas necessario praemittenda esi ad concludendum numerum Personarum. Igitur in Deo esse duas reales processiones de Fide, est exlocis Joannis supra citatis, cap. 8 e 15, ubi et Filius a Patre, et Spiritus sanctus e Patre et Filio procedere dicitur. Quod etian definitur in symbolo Nyceno, et Athanasi: constat autem distinctarum personarum distinctas esse processiones. Item una processic est ab una sola persona, altera est a duabus ergo necesse est, ut inter se sint aliquo modc distinctae. Denique, una est per intellectum altera per voluntatem. Ostendimus enim processionem in Deo esse per actum immanentem naturae intellectualis, in qua natura duplex est hujusmodi actus, non est autem major ratic propter quam sit in Deo processio secunduni unum actum potius, quam secundum alium; tatibus distinguit illas D. Thomas, quaest. 27/ art. 5, Henricus, quodlib. 6, quaest. 1, et in quaest. 1, et ibi alii theologi.

2. Ut autem haec veritas magis explicetur, occurit difficultas, quia intellectus, et voluntas in Deo non distinguuntur in re, sed ratione tantum, ergo neque actus intelligendi, et amandi, ergo inde non potest colligi major distinctio processionum quam rationis. Probatur consequentia, quia non est necessaria major distnctio inter terminos, quam inter potentias, vel actus : Neque videtur possibile, quod res aliqua per intellectum divinum producatur, quae non producatur per voluntatem, cum in re idem actu sint, licet virtute distinguantur. Ergo idem dicendum est de processione, et de re producta.

3. Quo sensu processiones sint due. — Ad hanc ergo difficultatem explicandam advertendum est, dupliciter posse distingui has processiones, primo formaliter, seu quasi specifice in ratione processionum, secundo realiter, et uterque modus distinctionis, absolute loquendo de processionibus verus est, et certus. Prior pars de distinctione formali patet, quia processiones istae in sua formalitate ita distinguuntur, ut una sit vera, et propria generatio, scilicet processio Filii : alia vero nullo modo sit generatio. Quod est certum de Fide, ut infra constabit, tractando de personis in particulari : ergo distinguuntur illae processiones formaliter. Advertit autem et bene (mea sententia) Cajetanus, 1. p., quaest. 27, art. 1, has processiones sub hac ratione non ita esse primo diversas, seu distingui se totis (ut alias loquuntur Scotus, Durandus et Gabriel, in 1 dist. 13), quin habeant inter se aliquam convenientiam realem : addo etiam, et univocam. Conveniunt enim in communi ratione processionis realis ita perfectae, ut nullam includant unperfectionem. Habet autem illa ratio communis ad modum transcendentis, sicut supra dixi de communi ratione personae. Altera vero pars de distinctione reali constat ex distinctione terminorum, nam personae procedentes per has processiones sunt realiter distinctae secundum fidem, ut infra ex professo ostendemus : processiones autem, quae tendunt ad terminos realiter distinctos inter se, etiam distingui necesse est.

4. Est autem ulterius advertendum, singulas processiones distingui a theologis in activas et passivas, unde comparari possunt, quoad banc distinctionem, vel processiones activae inter se, ut generatio et spiratio, vel processiones passivae inter se, ut generari et spurari, vel activa ad passivam sibi respondentem, ut generare ad generari. Quod ergo in praesenti cer- tum esse asserimus, solum est, processiones passivas inter se realiter distingui, quia hoc est necessarium ad distinctionem personarum. An vero inde sequatur realis distinctio inter productiones activas, vel sufficiat eminens et virtualis, diceinus infra tractando de originibus, quia ad fundandum mysterium fidei non est necessarium, et multa necesse est prius disputare. Et idem dico de altera quaestione, quomodo inter se distinguantur processio activa et passrva. Praeterea, inquiri potest, unde sumenda sit distinctio realis inter has processiones passivas, sed de hoc etiam infra dicendum est, traciando de distinctione personarum et praesertim Spiritus sancti a Filio. Nunc vero suppono, sumendam esse ex distinctione, seu oppositione originis, sine qua non potest esse aliqua realis distinctio intra Deum, ut postea videbimus.

5. Solvitur difficultas.—kx his Igitur dicendum est ad difficultatem propositam, quamvis actus intellectus et voluntatis Dei non habeant in re actualem distinctionem Suflicere eminentem et virtualem, ut una persona procedat per actum intellectus et non per actum voluntatis. Quod quidem est de fide certum, ut nunc supponimus ex dictis in superioribus capitibus et tractabitur iatius lib. 8 et 9, ubi de verbo divino et Spiritu sancto disseremus. Ratione autem vix potest declarari, nedum convinci : satis vero nobis est, ostendere non repugnare. Quia licet omnia Dei attributa sint una simplicissima perfectio, vere ac formaliter continent, quidquid perfectionis in eis excogitari potest absque imperfectione. Sic ergo est in Deo tota perfectio intelligendi, ut non minus habeat suum proprium et adaequatum terminum per ipsam productum, quam si esset in re distincta a quacumque alia perfectione. Sic ergo dari potest, et datur in Deo quaedam processio, quae solum est per intellectum. Atque hinc ulterius sequitur, ut illamet persona, quae procedit per intellectum, possit producere per voluntatem. Ex quo tandem fit, ut processio passiva per voluntatem sit realiter distincta a processione per intellectum, quia habet cum illa oppositionem originis.

6. Processiones non esse plures quam duas. —Secundo dicendum est, has processiones non esse plures, quam duas: quod etiam est de fide ex eisdem testimoniis, ex quibus credimus, solum esse in Deo duas personas procedentes. Ratio vero optima redditur a D. Thoma, quia hae processiones sunt per actus proprios intellectualis naturae in natura autem intellec- tuali non sunt, nisi duae facultates, et duo senera actuum immanentium, scilicet intellectus et voluntatis, ergo neque in Deo possunt esse plures processiones, quam duae. Qua ratione utuntur etiam Alensis, 1 part., quaest. 17, memb. 7, Bonaventura, in 1, dist. 2, quaest. 4, Gabriel, distinct. 10, quaest. 1, Scotus, Richardus, Marsilius et Henricus, locis citatis in cap. 5, et optime probat non esse in Deo plures processiones distinctas quasi specifice. Posset autem quis cogitare, in unoquoque ordine illarum processionum posse dari plures. Sed in hoc etiam sensu de fide est, non esse plures: quia in Deo non sunt duo Patres, aut duo Filii, aut duo amores procedentes. Hoc autem multis etiam rationibus probat D. Thomas, citatis locis. Una vero est, quae satisfacit, scilicet, quod unaquaeque processio divina habet terminum sibi adaequatum, ut intellectio verbum, in quo repraesentantur omnia, quae per actum intelligendi Dei naturalem comprehendi possunt : ergo non potest talis processio quasi multiplicari numero intra eamdem rationem formalem.

7. Opinio Raymundi. — Dices. Hac ratione probaretur non esse in Deo, nisi unicam processionem, quia illa est adaequata virtuti productivae ad intra. Quod patet, quia illa productio est infinita, et ad illam requiritur virtus infinita, ergo adaequantur. Atque ita sensisse videtur Raymundus Lullus, cap. 11, citandus. Dixit enim, ad divinam perfectionem pertinere, ut intra Deum tantum sit unus actus bonificandi, id est, communicandi bonitatem, quia si essent plures, quilibet eorum esset limitatus. Unde ille non videtur agnoscere duas processiones, sed unam tantum. Imo putat illam sufficere ad Trinitatem personarum, et pertinere ad majorem, perfectionem, ideoque non esse in Deo multiplicandos illos actus.

8. Refellitur.—Sed deceptus est valde et in periculosam sententiam incidit, si vera sunt, quae de illo referuntur. Quia impossibile est, ut cum unica productione reali, salvet numerum trium personarum, ut capite sequenti ostendemus. Impossibile item est, omnia salvare, quae de hoc mysterio fides docet, ut quod Filius non producat se et producat Spiritum sanctum, et quod quaedam productio Dei sit generatio, et alia non sit generatio, et quod una sit ab una tantum persona, alia a duabus. Ad argumentum ergo respondeo, negando sequelam, quia licet ad quamlibet processionem requiratur infinita perfectio, seu virtus productiva, quae in processione qualibet habet adaequatum actum in ratione formali, et quasi specie talis actus : non tamen habet adaequationem quasi extensivam et secundum rationem omnium actuum, quos ad intra habere potest: Sicut etiam ad producendam quamlibet creaturam ex nihilo requiritur infinita virtus Dei, et nihilominus non quaelibet creatio est adaequatus actus illius potestatis. Sic ergo ad productionem Filii requiritur infinita perfectio et foecunditas divinae natura: illa tamen non exhauritur (ut ita dicam ) per illam solam processionem, quia non est adaequata utrique facultati (ut sic dicam ) illius naturae, scilicet intellectui et voluntati, unaquaeque autem processio ex his est adaequata suo actui et ideo intra suam rationem formalem non multiphcatur.

9. Et confirmatur, nam si posset esse secundus Filius in divinis, vel ille procederet a solo primo Filio, et hoc dici non potest, quia secunda persona nihil potest producere , quod quod non producat prima, nec tertia sine prima et secunda, quia, ut supra declaravi, qua ratione opera Trinitatis ad extra sunt indivisa, eadem productio ad intra necessario est communis omnibus personis, quae secundum ordinem originis supponuntur ad talem processionem. Vel ille secundus Filhus produceretur a solo Patre et hoc non, tum quia eadem ratione produceret Filios sine termino: tum etiam quia nulla ratio distinctionis realis inveniri posset inter tales Filios, qui dicerent respectum ad idem principium, et inter se non haberent oppositionem originis, tum denique, quia cum Pater non habeat , nisi unum actum intelligendi, non potest etiam habere, nisi unum verbum adaequatum. Vel denique talis secundus Filius procederet simul a Patre et primo Filio. Et hoc etiam repugnat excellen-: tia et adaequationi primae processionis cum suo termino, inde etiam sequeretur infinita multiplicatio similium processionum , quia nulla esset ratio sistendi in secunda, magis quam in prima, nec in tertia magis, quam in secunda, et sic de caeteris. Similesque rationes locum habent in processione per voluntatem. Non sunt ergo in Deo plures, quam duae processiones. Neque in hoc nova difficultas alicujus momenti occurrit.

PrevBack to TopNext