On this page
Caput 8
Caput 8
Sit-ne actus intelligendi et amandi principium quo producendi, vel ipsa productio
1. Prima opinio. —Haec erat alia difficultas et interrogatio a Durando proposita, cui breviter in hoc capite satisfaciendum et respondendum est. Duas enim in hoc puncto sententias invenio. Prior est, actum intelligendi vel amandi non posse esse principium quod productionis, sed productionem ipsam. Ita tenet Torres, dicto art. 5, p. 2 disputationis, quem sequuntur aliqui moderni. Primo, quia D. Augustinus, lib. 15, de Trinit., cap. 7 et 10, dicit verbum procedere ex memoria foecunda, memoria autem solum dicit intellectum constitutum in actu primo, ergo ille, ut sic, est proximum principium, ergo non quatenus est jam constitutus in actu secundo, per ipsum intelligere. Secundo nam philosophamur de producüone divina per comparationem ad nostras productiones, sed in nobis principium produ- cendi verbum non est intellectio, sed species, seu actus primus, ergo et in Patre. Tertio, quia alias post actum intelligendi paternum intelligendus esset alius, qui esset per modum actionis, seu productionis, cujus principium esset actus intelligendi, hoc autem esse non potest, ergo. Sequela patet, quia inter principium agendi et terminum mediat actio. Minor patet, quia vel illa actio est intellectio, vel non. Primum dici non potest, alias intellectio esset principium intellectionis, et sic vel esset duplex intellectio, vel esset principium sui ipsius. Si vero secundum dicatur, sequitur, non produci verbum per actionem, quae sit intellectio.
2. Altera opinio Henrici.—Contrariam sententiam docuit Henricus, quodlib. 6, queest. 1. Cujus opinio quoad hanc partem mihi maxime placet. Censeo itaque optime dici, ipsum actum intelligendi paternum esse proximam rationem et quasi virtutem, per quam Pater communicat Filio suo essentiam. Et idem dico de actu amandi in Patre et Filio per comparationem ad Spiritum sanctum. Quod probo primo supponendo essentiam divinam (ut D. Thomas vult) esse potentiam generandi, quatenus est in patre. Quod ex sententia communi ita est intelligendum, ut essentia, quatenus essentia, sit radicale principium et quatenus intellectus, sit principium proximum. Hinc ergo argumentor. Nam intellectus divinus per se ipsum et essentialiter est actus ultimus intelligendi, ita ut in Deo non tam sit intellectus, quam ipsum intelligere, quia intellectus dicit potentiam, intelligere autem dicit actum : ergo si intellectus est principium proximum a fortiori ipsum intelhgere.
3. Ad argumentum primae opinionis. — Secundo declaratur ex differentia supra insinuata inter Verbum divinum et humanum, quod humanum ad hoc producitur, ut constituat producentem in actu secundo intelligendi : Verbum autem divinum non producitur, ut constituat Patrem intelligentem, ut recte probat Augustinus loco de Trinitate proxime citato. Quia Pater non producit ex indigentia, sed ex abundantia et foecunditate, nec recipit aliquid a Filio. Hinc ergo est, ut principium quo Verbi humani sit actus primus, scilicet, species, respectu autem Verbi divini sit ipsemet actus intelligendi. Nam ut recte Augustinus supra concludit : Verbumn Dei est sapientia genita ex sapientia generante, ita ut illa abstracta pro concretis, seu personis sumantur. Ergo Pater, quatenus infinite sapiens producit Verbum eadem infinita sapientia sapiens : ergo ipsamet sapientia Dei, quae nihil aliud est, quod actus intelligendi ejus, est proxima ratio illius communicationis. Tertio denique quia non potest recte intelligi (maxime juxta opinionem eorumdem Thomistarum) actum intelligendi esse per modum actionis, ergo debet intelligi per modum principii, quia non potest cogitari tertium membrum, ut recte colligit Durandus. Antecedens declarabitur melius et probabitur respondendo ad argumenta.
4. Ad primum ergo ex Augustino imprimis respondeo ibi magis loqui de intellectuhumano, quam de divino. Et quamvis declaret virtutem Patris ad generandum per analogiam ad memoriam hominis foecundam, non est necesse, ut comparatio teneat in omnibus et in his praesertim, quae involvunt imperfectionem, hujusmodi autem est, quod memoria humana intelligatur foecunda, quatenus est in actu primo, et non quatenus jam est in actu secundo. Unde dico adulterius, intellectum, seu memoriam aeterni Patris, etiam prout a nobis concipitur in actu primo esse foecundam : non tamen uno solo modo, sed quodammodo duobus. Nam primo est foecunda ad actum intelligendi quasi producendum, (ut loquitur Scotus) quia ut supra dixi, illum non reahter producit, sed a nobis concipitur, ac si produceret. Eadem vero memoria jam formata illo actu adhuc est foecunda, ut sit principium, quo realiter producitur verbum, quia, ut saepe dixi, illud verbum non producitur ad intelligendum, sed ex intelligentia (ut sic dicam). Unde jam patet responsio ad 2. In hoc enim non est servanda similitudo inter productionem verbi humani, et divina, propter rationem dictam.
5. Processio ad antra non est actio. — Ad tertium, primo assero, in his productionibus divinis non intervenire veras et proprias actiones, ut recte sentit D. Thomas, 1 part., quaest. 41, art. 1, ad argumenta, et infra ex proposito declarabitur. Quia actio in suo conceptu et ratione formali includit imperfectionem et rationem dependentiae, ut ex Metaphysica etiam suppono, et ita non potest attribui cum proprietate divinis personis. Ex quo facile respondetur ad argumentum, negando sequelam : nam cum producitur Verbum divinum, verbi gratia, non mediat actio inter proximum principium quo et terminum, et ideo cum dicitur Verbum illud procedere per intellectionem necessario videtur intelligendum tanquam per principium quo. In hoc autem comparatur et assimilatur verbo humano, quod sicut inter actionem intelligendi et verbum hominis nihil mediat, ita neque inter actum intelligendi eeterni Patris, et Verbum divinum, et quoad ad modum actionis. Sicut Thomistae aiunt, volitionem creandi Dei, esse ipsam actionem creandi , quia non putant aliam actionem creandi mediate inter terminum et illam volitionem.
6. Addo vero ulterius, si praeter illum actum intelligendi, aliquid potest a nobis intelligi per modum actionis ad intra solum esse illam, quam theologi vocant originem activam, ut est respectu Filii generatio, de qua, quid formaliter et realiter sit, infra dicturi sumus. Iidem tamen auctores, cum quibus disputamus, fatentur, illam originem solum esse posse relationem personae producentis, vel, ut alii volunt, relationem personae productae, quatenus intelligitur ut fluens a producente, quidquic autem horum dicatur, constat actum intelligendi non esse ipsam originem activam, quoc et adversarii fatentur, et ex dictis ostendi potest, quia actus intelligendi non est relatio, nec in fieri, nec in facto esse, ergo actus intelligendi non est ipsa productio, vel actio, quali: in Deo cogitari potest, est ergo principium quc talis productionis.