Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Quomodo possit intellectus creatus cognoscere vel ostendere personarum trinitatem in deo, supposita divina revelatione

CAPUT XI. QUOMODO POSSIT INTELLECTUS CREATUS COGNOSCERE VEL OSTENDERE PERSONARUM TRINITATEM IN DEO, SUPPOSITA DIVINA REVELATIONE.

1. Supponimus primo, posse Deum revelare homini hoc mysterium, quod est de fide certum, ut constat ex fideejusdem mysteru, quam profitemur, confitentes non habere nos illam, nisi ex divina revelatione.

2. Supponimus secundo, hanc revelationem fieri posse vel obscure, vel evidenter, seu aliter esse posse, aut viae, aut Patriae. De hac posteriori nulla est quaestio, quia certum est, in Patria revelari hoc mysterium beatis revelatione clara et evidenti, scilicet per manisfestam visionem, qua videtur Deus, sicuti est. Imo verissimum credimus, separari non posse visionem personarum a visione divinae essentiee, propter summam identitatem et intrinsecam connexionem et habitudinem, quam inter se habent, ut latius in prima parte, quaestione duodecima ostenditur. Unde etiam certum est, hoc mysterium revelatum fuisse clare et evidenter sanctis angelis, cum primum beati effecti sunt, et postea Christi animae, ac tandem hominibus beatis.

3. De revelatione autem viae, cum sit certum, aliquam esse possibilem, scilicet, obscuram et in aenigmate, dubitant theologi, an sola illa possibilis sit, ac subinde, an revelatio Trinitatis extra visionem claram, sit obscura ex necessitate, vel possit esse aliqua evidens, non intuitiva, sed abstractiva. Haec autem quaestio alterius loci est, ut capite praecedenti attigi. Et ideo breviter suppono, revelationem omnem hujus mysterii, quae non ostendit illud intuitive, et in se, debere necessario nisi aliquo testimonio, et auctoritate alicujus affirmantis, et dicentis esse in DEO tres personas. Ratio est, quia directe et in se non potest cognosci hoc mysterium, nisi intuitive, ut probant adducta contra Scotum in capite praecedenti. Ex effectibus item demonstrari non potest, ut supra etiam probatum est de effectibus naturalibus, est autem eadem ratio de supernaturalibus, ut in 1 tomo, 3 parte, disput. 26, late ostendi. Solum ergo relinquitur revelatio per testimonium revelantis, seu loquentis. Nam manuductio aliqua per rationes probabiles parvi momenti esse potest ad generandum assensum, nisi fides prius supponatur,ut mox dicemus. Oportet ergo, ut omnis revelatio hujus mysterii, quae sit viae, seu extra visionem intuiti- vam ejus, fiat per testificationem revelationis. Haec autem ulterius distingui solet duplex, una cum evidentia testificationis : alia cum obscuritate tam revelantis, quam rei revelatae: et ergo, ut. mihi certum, suppono utramque esse possibilem. An vero distinguantur specie nec ne, et an utraque sit vera fides, et an possint vesse simul, etiam quod actus, vel concurrere i ad eumdem actum, sunt quaestiones pertinentes ad materiam de fide, quae hic miscendae non sunt, quia non referunt ad doctrinam ipsius mysterii, quam tradere intendimus, loquimur ergo nunc de sola fidei revelatione, quae continet ordinarium modum cognoscendi hoc mysterium in via.

4. Qualis sit cognitio per obscuram revelationem. — Supposita igitur hac revelatione, duo inquiri possunt. Unum est, an ipsa revelatio per se conferat aliquam cognitionem hujus mysterii. Aliud est, an illa supposita, possit naturale lumen intellectus, quasi per redundantiam confortari ad ostendendum, vel probandum hoc mysterium suo discursu naturali. Circa primum dicendum est, illam revelationem, quantum est ex se, conferre homini cognitionem aliquam hujus mysteri, illam vero, si proportionata sit revelationi. non esse naturalem, sed supernaturalem, atque adeo non esse ex naturalibus viribus intellectus, sed ex gratia. Omnia sunt certa et facillime declarari possunt et probari, advertendo, nomine revelationis interdum significari solam objecti revelati sufficientem propositionem, sive credatur ab eo, cui fit talis revelatio, sive non, et sive revelatio fiat mere interius ab ipso Deo per se ipsum, vel per angelos, sive fiat exterius per hominum praedicationem. Et hoc modo hic revelatione loquimur, et ideo addidimus in assertione illam particulam, quantum est ex se, quia cum hac revelatione stat, hominem non assentire veritati revelatae, et tunc dici non potest cognoscere illam, sicut qui audit, astra esse paria et non assentit, nec judicat esse paria, non cognoscit esse paria, sed tantuth apprehendit et audit, id affirmari, vel dici. At si judicet et assentiatur, jam aliquo modo cognoscit. Quia ergo haec revelatio quantum est ex se, inducit ad assensum, ideo quantum est ex se, aliquam cognitionem praebet. Atque hoc modo loquuntur de revelatione Concilia, et Augustinus, quoties contra Pelagium docent, non sufficere revelationem, aut doctrinam, ad cognoscendum hoc mysterium, nisi adsit etiam Spiritus sancti gratia, quae adjuvet et inspiret assensum.

5. Per quam doctrinam probata relinquitur reliqua conclusionis pars, quae certissima est, quia haec assensio per fidem supernaturalis est in se, et ideo praeter objecti propositionem sufficientem, indiget supernaturali principio, a quo fiat. Atque hinc ortum est, ut nomine revelationis interdum in Scriptura significetur ipsamet interna inspiratio, et infusio interioris luminis, quae efficaciter generat fidem, quomodo dixit Christus Petro Matth. 16: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, et Matth. 11, generaliter dixit: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Haec enim revelatio non solum ex parte objecti, sed etiam ex parte potentiae fit, et ideo objecti propositionem et inspirationem, ac adjutorium ad credendum includit.

6. Hic autem observare necesse est, Patres interdum significare, per hanc revelationem, non generari in nobis cognitionem aliquam hujus mysterii, quia fidem ab agnitione condistinguunt, et ignorationem potius, quam notionem esse dicunt. Imo Dionysius, cap. 7, de Divinis Nominibus, et toto libro de mystica Theologia in universum ait, Deum potius ignorari a nobis in hac vita, quam cognosci, quantumvis in eum credamus, imo etiamsi theologi simus. Loquuntur autem Patres in prioribus locis de agnitione , qua cognoscitur res, prout in se est. Unde e converso, ignorantiam vocant, obscuram illam caliginem, in qua Deus in hac vita creditur. Non potest autem negari, quin in illa sit vera cognitio, cum rei apprehensionem aliquam, et verum judicium includat, unde in Scriptura, non solum cognitio, sed etiam magna sapientia vocari solet, unde Fulgentius ad objectiones Arianorum advertit non dixisse Isaiam, generationem ejus quis cognoscit ^ sed, quis enarrabit? quia fide aliquo modo cognosci potest, enarrari autem, quomodo sit, non potest.

7. Denique est in hoc puncto considerandum, nos loqui de consideratione illa, quam per se generat talis revelatio, et quae ad salutem anirmae utilis esse possit, et ad hoc significandum addidimus in assertione illam particulam, si fecelationi proportionata sit. Haec enim cognitio est, quae proprie ex revelatione procedit, et ad quam est necessaria specialis gratia, praeter revelationem ex parte objecti. Nam si loquamur de imperfecta cognitione, vel assensu per fidem quamdam humanam, licet haberi non possit, non supposita aliqua revelatione, a qua procedat proxima proposi- tio, vel narratio talis mysterii, juxta dicta in capite praecedenti, nihilominus assensus ipse naturalis est, quia non divina, sed humana ratione, vel testificatione proxime nititur, unde imperfectissimam, et de se incertam, ac formidolosam assentionem generat. Est hoc manifestum in homine haeretico, qui nihil credit vera fide infusa, et nihilominus huic mysterio assentitur : ex quo evidenter constat, illum assensum non esse fidei divina, sed humanae, ac proinde acquisitum, ac naturalem. Dices. Qui fieri potest, ut homo assentiatur tam difficili mysterio per solam hominis auctoritatem, cum adeo apparenter evidentibus principiis naturae repugnare videatur. Respondeo id contingere, vel quia jam ille homo sibi persuasit, mysterium hoc non repugnare naturalibus principiis, intellexitque rationem, ob quem non repugnet, quae humana doctrina, et ratiocinatione intelligi potest, aliquo modo, vel quia non habet tantum ingenium, vel discursum, ut illam difficultatem, et apparentem repugnantiam percipiat, vel certe, quia putat se credere testimonio divino, cum tamen revera fallatur, et suo arbitrio credat, quod vult, et quod vult, despiciat, ut latius traditur in materia de fide.

8. Quomodo supposita fide, hic mysterium ostenditur . — Circa secundum punctum dixerunt aliqui, supposita revelatione tanti mysteri, et firma credulitate illius concepta, posse per vires ingenii humani inveniri rationes demonstrativas mysterii. Haec forte fuit opinio Raymundi Lulli, sed est antiquior illo, nam eam refert Durandus, 1, dist. 2, q. 4, et videtur fuisse Richardi de S. Vict., lib. 1, de Trinitate, cap. 4, et lib. 3, cap. 5, etlib. 9, cap. 1, ubi adductis rationibus, quibus veritatem hanc persuadere conatur, putat, non solum esse probabiles, sed etiam mecessarias. Quem imitatur Henricus, quodlib. 8, q. 14, et quedlib. 12, q. 2. hefertur etiam Gerson, alphab. 13, ubi non in particulari de Trinitate loquitur, sed in communi dicit, aliquas veritates fidei posse demonstrari : de hoc vero mysterio alis locis sentit, esse supra omnem rationem naturalem. Et alii auctores videntur per quamdam exaggerationem locuti, cum rationes vocant necessarias, vel certe necessarias judicarunt, ad suadendam credibilitatem mysterii, non veritatem.

9. Dicendum ergo est, intellectum fide formatum, et per voluntatis affectionem applicatum, invenire posse rationes, quibus convenientiam hujus mysterii ostendat, hanc existimo fuisse mentem Richardi de Sancto Vict. Et hoc ad summum probant rationes, quae afferri solent contra primam conclusionem supra positam, quae partim sumuntur ex creaturis, I partim ex Deo ipso. Ex priori capite, prima est, quia in omnibus creaturis invenitur vestigium Trinitatis, teste D. Augustino 6, de Trinitate, cap. 10, per vestigium autem solemus cognoscere, qui illud impressit. Secunda, quia in homine est quaedam Trinitatis imago juxta illud : Faciamus hominem ad imaginem, et sé- muilutudinem nostram. Ubi Trinitas est, quae loquitur, per imaginem autem exemplar cognoscitur. Hinc tertio solet sumi argumentum ex internis processionibus intellectus, et voluntatis, quas in nobis agnoscimus, et pertinere videntur ad perfectionem naturae intellectualis, quae in Deo multo perfectior est. Atque ita hoc argumento persuadet hoc mysterium divus Thomas, quaest. 22, art. 1 et 3, cum Augustino 15, de Trinitate. Quarta, quia si creatura potest generare filium sibi similem, cur non poterit Deus, qui per lIsaiam dicit, cap. 66: Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? et qui aliis generationem tribuo, sterilis ero?

10. Haec autem omnia manuducunt aliquo modo intellectum, ut apprehendat mysterium tanquam credibile : sine causa vero afferuntur ad demonstrandum illud. Nam creatura non est vestigium Trinitatis quoad proprietates personales , et distinctivas personarum , sed solum quoad potentiam, sapientiam, et bonitatem, quae illis appropriantur, et quoad esse per essentiam, quod illis commune est. Haec autem appropriatio discursu naturali cognosci non posset, imo supponit fidem, et cognitionem Trinitatis, ut fieri possit. Quocirca, creatura, ut sic non dicit relationem ad tres personas, quatenus distinctae sunt, sed solum, quatenus unum sunt in omnibus illis attributis. Rursus, homo non est perfecta imago Dei, et ideo solum dicitur ad imaginem factus, quam rationem imaginis habet solum, quia intellectualis est, et liberi arbitrii, et ideo haec etiam convenientia non ostendit mysterium. Neque etiam processiones intellectuales, quae in homine sunt, quia illae sunt accidentales, et ex indigentia, ac potentialitate, ut latius infra, disputando de verbo. Neque Augustinus et D. Thomas utuntur illo medio ad probandum, sed ad declarandum mysterium. Unde minus efficax argumentum sumitur ex aliis generationibus materialibus, quia hcet substantiales sint, sunt tamen per actiones transeuntes, et per divisionem, seu multiplicationem indivi- luae naturae, et ex corruptibilitate proveniunt: unde in creaturis incorruptilibus non inve[aiuntur, quia per se non spectant ad perfectio[aem. In dicto ergo loco Isaiae, non loquitur Deus lde interna generatione Filii naturalis, sed de [pirituali generatione Filiorum adoptivorum. [Quod si aliquando afferuntur verba illa ad hoc Imysterium, solum est per accommodationem ad declarandum illud, et ita loquitur Concilium Hispalense 2, cap. 13.

11. Ex alio capite, scilicet ex parte Dei sumitur praecipua ratio ex bonitate ejus, quia bonum est communicativum sui, ergo ad perfectionem summi boni spectat, ut summo modo se communicet : haec autem communicatio non est, nisi sit in eadem natura. Deinde ex perfecta Dei beatitudine, nam ad perfectionem beatitudinis spectat amicitia, et societas : ergo hanc debet Deus habere in se ipso, sine indigentia creaturarum, non est autem amicitia, et societas sine distinctione aliqua personarum. Hae vero rationes non probant communicationem illam, vel amicitiam esse possibilem, aut nullam imperfectionem involvere, sed hoc potius supponunt, ut in simili dixi in materia de Incarnatione, et ideo non valent ad demonstrandum. Ostendunt tamen congruentiam, quae est in hujusmodi mysterio, quia ex fide supponitur, esse possibile, et esse. Ratio ergo naturalis solum probat, non posse demonstrari impossibile, quia omnia principia naturalia sumuntur ex rebus finitis, quibus omnibus superior est res infinita, de qua (ut supra dicebam) ipsa ratio naturalis docet, esse posse aliquid, vel aliquo modo, qui naturali discursu investigari non possit.

PrevBack to TopNext