On this page
Praeambulum
Praeambulum
Ostenso Trinitatem esse, ut aliquo modo quantum fides docet ostendamus, quid, vel quale sit hoc mysterium, tria agenda nobis supersunt. Primum est, quo modo tres personae, et earum singulae verus Deus sint. Secundum, quomodo, et in quibus distinguantur. Tertium de earum unitate, et perfecta identitate in essentia. Primum expediemus in hoc libro, alia vero duo in duobus sequentibus.