On this page
Caput 13
Caput 13
Quibus verbis distinctio personarum explicanda sit
1. Regula generalis. — In superioribus declarando rem ipsam, multa, quae ad modum loquendi spectant , exposuimus : nunc autem pauca de modo solum loquendi addenda supersunt, quae attigit D. Thomas, 1, p., q. 31, art. 1 et 2. Est autem imprimis haec generalis regula observanda, in hoc mysterio ad declarandum personarum numerum utendum esse vocibus , quae solam distinctionem significent quoad supposita, cavendas autem esse voces illas, quae simul cum distinctione personali indicare possunt distinctionem naturae, ut omnibus suspicio Ariani erroris tollatur. Sicut e contrario , in declaranda unitate earumdem personarum cavendae sunt voces, quae confusionem earum inducere possunt, de quibus vocibus unitatis dicemus libro sequenti. Deinde observandum est, voces significantes dis- tinctionem in triplici ordine constitui posse. Quaedam sunt verba, aut nomina significantia differentiam rerum : alia sunt relativa , quae dicuntur diversitatis, ut alius, in tertio ordine sunt termini numerales, et circa singula pauca notanda sunt.
2. Primum dubium de verbo, differendi.— Circa nomina distinctionis fere hoc solum purum est, et sine suspicione, quo personae dicuntur distingui realiter, aut esse distinctae, de quo in principio hujus libri dictum est. Dubitari autem solet de verbo, differt, an una persona proprie dicatur differre ab alia. Nam D. Thomas, dicto art. 2, suspectam habet hanc vocem , secutus Hilarium 4, de Trinitate. Quia ea proprie dicuntur differre, quae distinctam habent formam , personae autem divinae non habent formam distinctam. Forma enim illarum propria est divina natura, quae in eis non distinguitur, ergo illae personae non dicuntur proprie inter se differre.
3. Resolutio. — At enim licet hoc caute consideratum , et ad majorem securitatem dictum esse videatur , nihilominus illa locutio in multis Patribus invenitur. Nimirum Gregorio Nazianzeno, orat. 35, Justino, in expositione fidei, Anastasio Synaita, in lib. 1, de Fidei Dogmatibus , circa principium, Damasceno, lib. 1, de Fide, cap. 10, et seqq., Richardo de - sancto Victore, lib, 4, de Trinitate, cap. 20, lib. 5, cap. 1. Et ideo Magister in 1, distincuone 24, illam locutionem admittit, quem sequitur Alensis, 1. p., q. 44. Unde censeo in rigore, nihil esse periculi in illa locutione. Quia differentia non semper dicit distinctionem in forma essentiali, sed etiam dicere petest distinctionem in forma personali, quae in divinis personis est proprietas. Conciliando vero dictas sententias dicimus, cautius esse vitare locutionem illam, saltem, quando simpliciter et fine addito personae dicuntur differre, nam si addatur , differre proprietatibus, aut relationiDus, jam satis res explicatur, ut D. Thomas etiam sentit, explicans Damascenum, qui ita loquitur, ac fere alii Patres citati.
4. Secundum dubium de voce diversitatis. — De voce divisionis.— De nomine separationis. — Similis dubitatio est de voce, diversitatis , quam D. Thomas, ibi censet vitandam. In quo magis videntur Patres convenire , ut patet ex Hilario supra, et Augustino 7, de Trinitate, cap. ultimo, Fulgentio, lib, 3, ad Trasimundum, cap. 6, Lactantio, lib. 4, divinarum Institutionum, cap. 29. Et ratio est, quia diversitas aliquid amplius, quam distinctio et diffe- rentia significare videtur, et ideo innuere potest varietatem in forma, seu natura. Atque idem censet D. Thomas de nomine, Divisionis, quia indicat partitionem totius, personae autem divinae non ita distinguuntur. Si tamen vox illa latius sumatur , prout solum dicit discretionem , admitti potest. Sic enim personas vocat discretas Concilium Lateranense, in capite Firmiter, de summa Trinitate, et fide Catholica , et Concilium Toletanum 1 et 2, in confessionibus fidei, et Richardus Victorinus, supra capite 15. Denique de nomine S' eparaLionis ait etiam D. Thomas esse vitandum, quia licet personae distinguantur , non separantur. Lactantius vero supra dicit unam personam secerni ab alia. Tamen solam distinctionem significare voluiti. De nominibus autem, quae dissimilitudinem, vel inaequalitatem indicare possunt, generalis regula est, esse cavenda : de illis tamen aliqua in particulari dicemus in fine sequentis libri.
5. De relativis diversitatis regule. — Circa relativa diversitatis prima regula Patrum est , Masculine unam personam dici posse aliam ab altera, ut Patrem alium a Filio, juxta illud Joannis 14: Ft alium Paracletum dabit vobis. Altera regula est, in neutro non posse unam personam dici aliud ab altera. Ita Concilium Toletanum supra et Concilium Ephesinum, tom. 2, c. 7, Augustinus 11, de Civitate, c. 11, Damascenus, lib. 3. cap. 35, Sophronius, epistola saepe citata, ex 6 Synodo, act. 11, Leo papa, sermone secundo Pentecost., Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 1, et alia de hac re attuli in 3, p., q., 17, art. 2. Ratio vero non est alia, nisi communis usus loquendi, qui habet ut hoc relativum masculine sumptum referat essentiam. Sicut etiam masculine interrogando, quis aliquis sit, de persona interrogari intelligitur , interrogando autem quid, de natura , et specie quaeritur. Hoc autem intelligendum est, quando hae voces absolute, et fine addito praedicantur, nam si aliquid addatur juxta exigentiam additi judicandum erit. Unde si Pater dicatur alius Deus a Filio, falsa est locutio, ut docuit Sixtus papa in epist. 1. et Sophronius supra, et omnes. E contrario vero, si Pater dicatur aliud suppositum a Filio erit vera locutio, quia jam restringitur significatio, et sola personalis distinctio significatur.
6. De voce, Alter. — Idem judicium est de hac voce Alter vel Alterum, nam masculine potest Pater dici absolute alter a Filio, ut loquitur Fulgentius supra, et ad 7 objectionem Arianorum, Hilarius 2, de Trinitate, Athanasius serm. de aeterna Substantia Filii Dei. At vero in neutro non potest id proprie dici. Quod notavit Bernardus , ep. 190, ex eadem ratione facta. Et per haec judicandum est de similibus.
7. De terminis numeralibus regula. — Circa terminos numerales , quidam sunt quasi collectivi, ut Trinitas, alii divisim significant, ut duo, vel tres. Hi posteriores nullam habent difficultatem, nam absolute sumpti, et in competenti numero optime dicuntur de Personis. Sic Hilarius, 7. de Trinitate, versus finem, Patrem , et Filium, duos simpliciter appellat. Idem Anselmus, in Monologio, c. 40 et 41, solum et observandum, ut masculine, et non in neutro praedicentur, nam (ut insequentibus dicam) tres personae sunt unum , licet non sint unus, et ideo sint plures, plura autem proprie dici non possunt. Item oportet advertere, an numerali termino aliquid addatur , nam tunc judicium ferendum est juxta exigentiam additi. Pater enim, et Filius absolute plures sunt. Si vero addatur, plures dii, haeretica est locutio: si plures personae, vel relationes, Catholica. . S8. De nomine, Trinitatis.—De terminis autem quasi collectivis nomen Trini, vel Trinitatis receptissimum est in Ecclesia, ideoque de usu ejus dubitari non potest : de proprio vero significato ejus dubitari non solet. Nam aliqui putant per hanc vocem significari trium unitatem, ex D. Thoma, dicta q. 31, art. 1, in solutionibus argumentorum. Hoc vero impugnari solet, quia Athanasius dicit, oportere credere unitatem in Trinitate, ergo vox, Trinitas, non significat ipsam unitatem. Et simile argumentum sumi potest ex verbis Ecclesiae in praefatione Trinitatis. Qui cum Filio, et Spiritu sancto umus es Deus, unus es Dominus : non in unius singularitate persone , sed in unius Trinitate substantie. Nomen ergo Tinitas praecise sumptum non significat de formalh unitatem, sed potius numerum, et distinctionem personarum : subindicare autem videtur unitatem, saltem ex etymologia vocis. De qua tantum loquitur D. Thomas.
9. Objectio de voce, Tripler. — Objicit vero D. Thomas, quia si Deus dicitur Trinus, eadem ratione dici posset triplex , quia etiam per hanc vocem numerum ternarium significare solemus. Respondent autem negando sequelam , quia triplicitas significat multitudinem cum proportione inaequalitatis, quae inaequahtas in Trinitate non invenitur. Quam doctrinam, seu rationem sumpsit ex Augustino 6, de Trin., c. 6 et 7, et l. 15, c. 3. Obstare autem videtur illi rationi, quia, multiplex solum dicit inaequalitatem in numero, hoc autem modo etiam in Trinitate ternarius est major binario, vel unitate.
10. Quare censeo sensum horum Patrumsolum esse, illam vocem 7Tripler, non ita posse praedicari de Deo, sub hac voce Dei, sicut praedicatur esse Trimnnn. Quod certe satis constat ex usu, qui in hac materia sufficit. Constat etiam ex aliis Patribus, qui eodem modo negant, Deum esse multiplicem. Ut videre licet in Nazianzeno , orat. 35, Ambrosio I, de Fide, c. 1 et 2, Bernardo, l. 5, de Consideratione, et eodem modo loquitur Concilium Toletanum XI. Ratio autem esse videtur , quia Trinum numerat tantum personas, et de formali significat distinctionem earum, ut dixi, et potius indicat unitatem Deitatis, quam multitudinem. Multiplex vero numerat illud, cui adjungitur juxta formale significatum ejus. Unde si Deus mutiplex diceretur, significaretur, deitatem multiphcari. Bernardus autem, lib. 5, de Consideratione, circa medium, in alio sensu significat, Deum non dici multiplicem, quia est omnino simplex, et non compositus ex multis. Et ob eamdem rationem, nulla persona secundum proprium, et specificum nomen potest dici triplex. At vero secundum communem rationem personsae, vel relationis posset haec vox in divinis usurpari. Sic enim D. Thomas, q. 10, de Potentia, art. 2, esse in Deo duphcem processionem. Unde etiam dicere possumus esse duplicem personam procedentem , vel triplicem relationem, quia per haec non significatur, nisi multiplicatio sub illo termino communi, quae vere in Deo reperitur.