On this page
Caput 12
Caput 12
An divina attributa privativa multiplicentur aliquo modo in personis divinis
1. In his attributis locum habent absolute loquendo omnes assertiones positae in praecedenti capite. Nam haec etiam attributa, absoluta simpliciter sunt, vel per modum privationis, quatenus removent absolutam aliquam imperfectionem, vel per modum essentialis perfectionis, in qua fundantur, quamque per illam negationem, seu remotionem nobis innuunt. Formale igitur significatum talium nominum non multiplicatur in Deo, et ideo substantive sumptum tale nomen, singulariter autem praedicatur, licet adjective possit in plurali praedicari : unde est illud Athanasii: Non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus, et in capite Firmiter, dicitur : Von tres ineffabiles, etc. Ilemque habet Augustinus 5, de Trin., cap. 8, et omnes theologi.
2. Primum dubium. — Occurrunt nonnullae difficultates circa nonnulla ex his attributis explicandae. De hoc ergo attributo ancreatus, est difficultas, quia videtur convenire personis non solum ratione naturae, sed etiam ratione suarum proprietatum, ergo licet ratione essentiae dicantur unus increatus, poterunt etiam dici tres rationes proprietatum. Nam, ut supra dixi, illa omnia praedicata, quae conveniunt personis ex vi propriarum relationum, sub ea ratione multiplicantur in eisdem etiam substantive, quia multiplicata forma cum supposito, multiplicatur substantivum. Antecedens probatur, quia Filio ratione filiationis repugnat per creationem produci, et similiter Spiritui sancto ex propria ratione repugnat ei produci ex nihilo, increatum autem est illud ens, quod nec creatur, nec creari potest. Declaratur, quia Patri attribuitur ut propria notio, esse ingenitum, quia non solum ratione essentiae, sed etiam ratione personalitatis habet non posse ab aliquo produci : et Filio multi attribuunt, esse inspirabilem, et Spiritui sancto, esse ingenerabilem propria generatione, ergo eadem ratione conveniet omnibus personis esse increabiles, seu increata entia ex vi propriarum relationum. Cur ergo hoc praedicatum non multiplicabitur in illis?
3. Tres personas non esse tria ancreata. — Nihilominus absolute dicendum est, tres personas esse unum increatum et non plura, substantive loquendo. Ita loquitur Athanasius, et cum eo confitetur tota Ecclesia, et Patres etiam omnes ita loquuntur expresse negando esse plures increatos. Ratio reddi potest, quia per hanc negationem explicatur in Deo absoluta necessitas essendi a se, et non ab alio, haec autem necessitas non potest convenire ratione relationum praecise sumptarum, sed ratione essentiae, quia est suum esse per essentiam, ergo sicut hoc esse per essentiam, unum tantum est in tribus personis (ut supra diximus) ita dicendum est de esse increato. Dices: haec ipsa necessitas essendi aliter convenit Patri, et aliter Filio: illi, quia ex se habet proprietatem immediate conjunctam essenuse : huic vero, quia generatio illa non libere, sed necessario -est. Respondeo, hanc diversitatem solum esse in modo habendi illam formam, a qua habent, ut necessario sint : nihilominus tamen illa forma una, eadem est in illis, et ideo praedicatum ab illa sumptum non multiplicatur.
4. Quocirca, ut respondeamus difficultati propositae, advertendum est, quaedam esse praedicata essentialia, quae comparata ad personas, requirunt in earum relationibus quamdam non repugnantiam , ut sic dicam, seu proportionem, ut possint recipere talia attributa per simplicissimam identitatem : non vero possunt illa complete habere ex sola sua ratione relativa, sed formaliter habere debent ab essentia : et talia praedicata nullo modo possunt multiplicari. Exempla statim afferemus in aliis attributis, ita vero intelligendum est in hoc de quo agimus. Verum est enim, filiationem divinam non posse fieri per creationem, et hoc repugnare rationi ejus: tamen hoc ex eo est, quia talis persona non potest produci nisi de substantia Patris, quae substantia per se primo increabilis est, et ita propria ratio, ob quam hoc attributum simphciter convenit Filio vel filiationi, est ipsa substantia, ex qua producitur, et existit, idemque est de Spiritu sancto. Et ita patet responsio ad difficultatem, nam relationes ex propris habent proportionem quamdam, ut sint absque creatione, tamen completam, et positivam repugnantiam cum creatione habent ratione essentiae, et quia hoc significatur nommne increati, ideo non multiplicatur in ipsis. Neque est simile de notione ingeniti, et aliis negationibus propositis, quia per illas solum negatur aliqua relatio originis, et haec negatio potest personae complete convenire ratione relationis. Increatum vero negat omnem essentialem dependentiam, quae negatio non convenit complete, nisi ratione essentiae.
5. Secundum dubiuwmn de infinitate. — Circa infinitatem , cum certum sit, infinitatem essentiae esse unam in personis, dubitari adhuc potest, an per proprias relationes habeant personae tres infinitates. Et quidem, qui negant personas habere aliquam perfectionem ex propriis relationibus, consequenter negant, habere aliquam infinitatem. Quod si inquiras, an Pater, verbi gratia, qua Pater est, sit finitus, vel infinitus, utrumque negant, quia haec non immediate opponuntur, nisi respectu subjecti proportionati, id est, quanti, nam illae sunt passiones quantitatis. In Patre vero, ut Pater est, nec est quantitas molis, nec perfectionis, et ideo nec est finitas, nec infinitas. Atque haec fuit Scoti opinio.
6. Due opiniones rejiciuntur. — Haec sententia consequenter loquitur, sed fundamentum ejus nobis supra non placuit. Et quamvis loquendo de infinito privative illa responsio procedat , tamen negative saltem sequitur, personam divinam non habere infinitatem, atque ita esse finitam negative, vel potius plus, quam finitam, quod quidem mihi non minus inconveniens videtur. Magis vero displicet aliorum sententia, quia admittant relationem divinam secundum propriam rationem dicere perfectionem, nihilominus negant, secundum illam habere infinitatem aliquam etiam tali genere. Quia infinitas relationis sumenda est ex termino, terminus autem non habet infinitatem, nisi ratione essentiae. At profecto in hac ratione petitur principium, nam terminus hujus relationis est ad correlativum, de quo etiam inquirimus, an habeat aliquam infinitatem praeter infinitatem essentiae.
7. Vera resolutio. — Dico igitur, infinitatem aliam esse simpliciter in genere entis, et hanc esse unam tantum in tribus personis et singulis convenire, ut ex dictis satis patet, aliam vero esse secundum quid, seu in proprio aliquo genere, quomodo distinguunt theologi in attributis divinis plures infinitates ratione distinctas, ut est infinitas scientiae, potentiae, etc. Et hoc modo dicimus, esse in tribus personis tres infinitates relativas realiter distinctas. Nam quae est distinctio rationis inter attributa, est realis inter relationes quoad propria: ut supra etiam dictum est. Probatur assertio, quia relationes illae habent proprias perfectiones, ergo finitas, vel infinitas secundum proprios conceptus: nam respectu rei quantae illa duo immediate opponuntur: absurdum est autem dicere, illas perfectiones esse finitas, ergo habent infinitates in propriis generibus et declarari potest haec infinitas ex processionibus ipsis: nam verbum divinum procedit ut adaequatus terminus intellectionis paternae, quae intellectio infinita est, ergo et verbum formaliter in ratione verbi habet infinitatem, ergo et in ratione Filii, nam hae duae rationes in ipso una sunt, ut infra dicam, ergo et Pater habet similem infinitatem ratione Patris. Et eadem ratio ad Spiritum sanctum applicari potest.
8. Objectio. — Responsio. — Dices, ergo eodem modo distinguere possemus in praecedenti attributo. Cur enim potius infinitas distingui potest in absolutam et essentialem et relativam, seu personalem, quam esse increatum? Respondeo, esse dissimilem rationem, nam infinitas, ut dixi, sequitur quantitatem, quae in re spirituali idem est, quod perfectio: Perfectio autem, ut supra etiam dixi, transcendens est, et ideo infinitas similem transcendentiam habet, ratione cujus abstrahi potest ab absoluto et respectivo, quamvis in solo absoluto sit infinitas simpliciter, in relativo vero solum sit secundum quid, se: ali genere. At vero esse increatum convc. Dposito ratione suae naturae, atque adeo rau. sui esse simpliciter. Sicut e contrario in creaturis esse generabilem, vel creabilem unicuique rei convenit ratione naturae, non ratione personalhtatis, vel suppositalitatis, sed haec sequitur conditionem naturae, quatenus cum illa congenerari, vel concreari potest. Quia ergo in divinis personis tantum est una natura, in qua non habet locum distinctio absoluti et respectivi, ideo nec illi attributo accommodatur talis distinctio.
9. Immensitas non multiplicatur. — Idem esse de immutabilitate. — Et juxta haec censendum est de immensitate, illa enim tantum est una in divinis personis, et ideo hoc attributum, ZImmensus, substantive sumptum non dicitur pluraliter de divinis personis. Quia immensitas requirit infinitatem simpliciter, et ita convenit Deo ratione naturae et relationibus, quatenus essentiam includunt. Unde, si ex propriis rationibus praecise considerentur, intelligi possunt ex se afferre praesentialitatem aliquam quasi localem, tamen excellentiam immensitatis ex se non habent, sed ut essentiam includunt. Idemque judicium est de immutabilitate, quae multa comprehendit. Nam si sit in esse simpliciter, convenit ex necessitate essendi, si in ordine ad locum, convenit ex immensitate, si in actibus intellectus et voluntatis, convenit ex infinita perfectione et actualitate talium facultatum. Si denique in ordine ad quamcumque impressionem, seu receptionem, convenit ex eo, quod Deus est purus actus. Constat igitur manifeste, hoc at- tributum convenire divinis personis ratione naturae, et ideo non multiplicari.
10. Idem de simplicitate. — Atque eadem ratio est de simplicitate, quae ut convenit naturae divinae comparatae ad attributa essentialia et absoluta, clarum est, convenire illi ratione suae perfectionis infinitae simphreiter, si vero consideretur comparando inter se essentiam, et relationem ipsam, convenit maxime ratione essentiae, quae propter sui infinitatem, et purissimam actualitatem potest intime includi in ipsis relationibus, sineulla distinctione actuali in re, ab ipsis, etiamsi illae inter se realiter distinguantur. Denique idem est de hoc attributo, incomprehensibile, et alio, quod ex illo nascitur, ineffabile. Nam incomprehensibilitas etiam convenit Deo ratione infinitatis simpliciter et a nobis maxime intelligi ut in ordine ad attributum omnipotentiae et ad ea omnia, quae in Deo eminenter continentur, quae exhauriri non possunt per ullam creatam visionem. Constat autem, haec omnia convenire Deo ratione essentiae. Quin potius hoc etiam attributum, invisibile, quatenus Deo convenit in ordine ad intellectum creatum sua naturali virtute operantem, convenit Deo ex eo, quod est actus purus, et suum esse per essentiam, ut D. Thomas, 1 part., quaest. 12, ratiocinatur et alibi explicavi. Et ideo hoc etiam attributum singulare est et non multiplicatur, nec substantive moraliter praedicatur.