On this page
Caput 1
Caput 1
Tres personas esse unius, et ejusdem essentiae ac naturae
1. Varii errores. — Nonnnlli ex haereticis dixerunt in Trinitate esse plures Deitates, atque ita in re asserebant esse plures Deos. Ita refert de Peratis Theodoretus, libro primo, haereticarum Fabularum, cap. 19, et de Joanne Grammatico refert Nicephorus, lib. 10, Hist., cap. 4, 6 et 48. Anselmus etiam, libro de Incarnatione Verbi, cap. 1, indicat, hunc errorem suo tempore in Gallia pullulasse. Denique Athanasius , in Dialogo 3, de Trinitate, refert, quosdam Arianos concessisse, Patrem et Filium esse distinctos Deos. Verumtamen illi aequivoce, vel cum analogia utebantur nomine Dei, solumque Patrem concedebant esse supremum Deum. Nos autem supponimus, verum Deum esse tantum ünum, quo nihil est frequentius in Scriptura, et omnibus Conciliis et Patribus. Imo, et ratione naturali est evidens. Et probatur in principio primae partis, et in Metaphysica, et ideo de hoc fundamento quantum ad rem spectat, nihil hic amplius dicendum est.
2. Prima assertio. —Ex illo vero deducitur primo, in Patre, Filio et Spiritu sancto esse unam numero Deitatem. Quae res etiam de fide est: et sub eisdem fere verbis habetur in 6 Synodo, Actio. 11. Et in eodem sensu definitur in capite Damnavus, de summa Trinitate et fide Catholica, Patrem communicare F'ilio totam substantiam suam, id est, eamdem naturam et divinitatem, ut ibidem exponitur et probatur ex illo Joan. 10: Quod dedit mihi Pater, majyus omnibus est. Et ibidem ait Christus: Fgo et Pater unum sumus. Unde Damasus papa in expositione fidei ad Paulinum: $7 quis (ait) non confitetur Patris, Filii et Spiritus sancti unam divinitatem, potestatem et majestatem, anathema sit. Ratio vero est, quia in divinis multiplicantur personae: si ergo multiplicarentur deitates , multiplicarentur etiam dii, quod est contra primum fidei fundamentum positum. Sequela patet, quia ad multiplicationem substantivi, nihil amplius requiri potest quam multiplicatio personarum et naturarum: ideo enim Petrus et Paulus et Franciscus sunt tres homines, quia sunt tres personae, et habent distinctas humanitates.
3. Secunda assertio. — Secundo, ex dictis concluditur, tres personas Trinitatis esse unius essentiae et naturae. Ita docet D. Thomas, prima parte, quaest. 29, art. 2, et habetur illa formalis locutio in 6 Synodo, Actio. 4 et 11. Ubi tres personae dicuntur unius substantiae et operationis. Sic etiam Concilia Toletana 6 et 11: Confitemur (aiunt) Trinitatem unius essentie, virtutis, majestatis ac natura. Va etiam loquitur Augustinus 3, contra Maximinum, cap. 14. Dicet vero aliquis (ut rationem locutionis explicemus ). Una divinitas dicitur esse trium personarum : ergo e contrario tres personae nonrecte dicuntur unius divinitatis. Respondet D. Thomass, dicto art. 2, ad 4, naturam vel essentiam in abstracto significari, ut formam, et ideo dici posse esse in persona vel personis, quia forma est in illo, quod formahter constituit: e contrario vero (ait) personas non dici absolute esse naturae, sed adjecta proprietate aliqua, per quam significatur, personas convenire ratione talis naturae. Sicut dicimus Petrum et Paulum esse naturae rationalis, non vero naturae, sine alio addito: et sic etiam personae divinae non dicuntur essentiae, sed ejusdem essentiae vel unius naturae per quod nihil aliud explicatur, quam personas illas convenire in eadem numero natura: et ita constat ratio illius locutionis. Addit vero ibidem D. Thomas, ad 5, non ita posse dici tres personas esse ex eadem essentia, quia particula ea indicat habitudinem effticientis, et ita innuit distinctionem potius quam unitatem. De quo ex professo tractabitur infra libro septimo.
4. Ultimo observare oportet, haec omnia intelligenda esse de unitate vera et reali et, ut more nostro loquamur, individual illius naturae, nam hanc requirit unitas Dei. Ad hanc ergo fidem uno verbo comprehendendam, et ut haeretici cogerentur sine tergiversatione illam confiteri, Patres Concilii Niceni amplexi sunt vocem illam homousion, qua tam Arius quam Sabellius damnantur, quia per illam, et unitas substantiae et distinctio personarum indicatur, ut declaravit Epiphanius in Anchorato, et Hilarius, libro de Synodis, Ambrosius, lib. 3, de Fide, c. 7. Et ideo Marianus Victor, libris contra Arianos et speciali opusc. de hac voce dicit, illam fuisse inventam divinitus. Et eamdem magna veneratione recipiunt alii Patres, Augustinus, Epist. 174et 178, et Basilius in epistola quadam ad ancillas Dei, Fulgentius, contra Arianos, ad septimam objectionem. Eamdem recipit Isidorus, lib. 7, Etymolog., cap. 2. Ac denique tota Ecclesia Latina loco illius vocis posuit in symbolo vocem consubstantialis, quae eamdem habet vim. Contra illam autem vocem objiciebant Ariani, quod in Scriptura non inveniretur. Respondent autem iidem Patres: Primum, parum hocreferre, cum res ipsa in Scriptura inveniatur, et vox sit utilis et accommodata ad illam declarandam veritatem. Deinde Ambrosius et alii eam ex Scriptura elicere conantur, praesertim ex illis verbis Christi: Ego et Pater unum sumus.
5. Objiciebant praeterea haeretici, vocis novitatem, sed si ne ullo fundamento, quia ad nova mysteria explicanda, necessariae sunt novae voces. Eo vel maxime, quod illa haeresis nova erat : et ideo specialis urgebat necessitas, novum nomen imponendo, quo illa confutaretur, et veritas fidei brevius, et clarius explicaretur. Quod in aliis etiam mysteriis accidisse videmus : sic enim nomen Transubsantiationis, et similia inventa sunt. Addit Atha- nasius, in lib. de decretis Nicenae Synodi et in lib. de Synodis Arimini et Seleuciae congregatis, et in epistola de sententia Dionysii Alexandrini illam vocem non fuisse inventam a Concilio Niceno, sed prius fuisse usurpatam a dicto Dionysio Alexandrino in Apologia ad Dionysium Romanum, et receptam ab eodem Dionysio papa in rescripto ad alterum Dionysium, et ab aliis antiquis, quos ibi refert. Imo Theodoretus, lib. 1, Hist., cap. 12 et 13, ait: Eusebium Caesariensem (alioqui Arianum) eam vocem probasse. Denique Ambrosius, dicto hbro 3, de Fide, capite 7, dicit, prius Arianos tanquam inconveniens intulisse , sequi ex doctrina fidei personas esse homousion, quod tune Concilium Nicenum concessit, et illam vocem arripuit ad confundendos eosdem haereticos. Quam etiam vocem, (ut hoc obiterdicam), Constantinus Imperator recepit et approbavit, ut aperte refert Marianus Victor, qui tempore Constantii vixit. Unde immerito aliqui contrariam notam Constantino inurunt.