On this page
Caput 2
Caput 2
Tres personas divinas esse idem realiter in una deitate
1. Tractanda est hoc loco sententia Gilberti Porretani, qui sensit, relationes divinas, seu proprietates personales distingui realiter a divina natura, et consequenter etiam personas. Quamvis diverso modo, nam relationes ponebat condistinctas ab essentia, id est, nec includentes essentiam, nec in illa inclusas a parte rei: personas autem (si consequenter locutus est) non potuit hoc modo distinguere : sed ut includentes essentiam et addentes rem aliam distinctam ab essentia, quia omnis persona intrinsece constat ex natura et personaltate. Dubitant vero aliqui, an potuerit propriam distinctionem realem, quam vocamus rei are, an tantum modalem, seu formalem. Ego vero non dubito, quin realem posuerit. Nam divus Bernardus, sermone 80, in Cantica, et libro 5, de Consideratione, impugnat Gilbertum, ut. ponentem quaternitatem in Deo. Et in actis Concilii Rhemensis , quae referuntur, Gilbertus, dicitur asseruisse, tres proprietates, quibus personae distinguuntur, esse tres aeternas, et ab invicem, et ab essentia numero distinctas.
2. Atque hinc scholastici tribunt Gilberto, quod posuerit relationes, non intra essentiam, sed quasi affixas et assistentes ipsi. Ita D. Thomas, 1 parte, q. 28, art. 3 et 39, art. 6, et Alensis 1, parte, q. 68, membr. 5, art. 6, 83, et Bonaventura in 1, dist. 23, q. 2, et ih ali scholastici, et Henricus, quodlib. 5, q. 7, quos sequitur Prateolus, verbo Glbertus. Nihilominus non defuerunt moderni, qui ausi fuerint dicere: hos auctores hoc imposuisse Gilberto, quia in historiis non ita refertur. Sed id mihi non est verisimile, tum quia error ille non multo tempore praecessit ante omnes dictos auctores, tum etiam, quia per se est satis consequens ab ea, quae retulimus, ut statim explicabimus. Fundamentum hujus erroris erat, quia alias essentia generaret, et esset per se primo incarnata : quia si sunt idem persona, et essentia, quidquid praedicatur de una praedicatur de altera. Unde videtur, motum fuisse Gilbertum ex illo principio : Quecunque sunt eadem uni tertio, sunt cadem inter se. In quo principio tota forma syllogistica fundata est: ex illo autem sequitur, quod quando aliqua in re sunt idem, quidquid uni attribuitur, potest attribul alteri, ergo si persona, et essentia sunt idem, sicut persona generat, ita et essentia, et sic de aliis.
3. Nihilominus dicendum est, Personam divinam non constare ex divina essentia, et proprietate realiter ab illa distincta, et consequen ter nec personam distingui realiter ab essentia, tanquam includens, et inclusum, neque proprietatem, seu relationem et essentiam distingui, tanquam res omnino condistinctas. Haec assertio quoad substantiam ejus de fide est, etiamsi sub singulis verbis non sit definita. Tamen in Concilio Rhemensi sub Eugenio 3, damnata fuit sententia Gilberti, et ipse sine pertinacia illam retractavit, et ideo haereticus non fuit, ut Bernardus supra refert: Ibi autem, (quod notandum est) definitur, personam esse divinam substantiam, et Deum, et Deitatem, et relationem etiam esse Deum. Deinde in Concilio Lateranensi, in dicto capite Damnamus, definitur, non esse in Deo quaternitatem, id est, quaternarium numerum rerum: hunc autem necessario ponebat Gilbertus, cum diceret, proprietates esse tres res, inter se, et ab essentia numero distinctas. Pugnat praeterea illa sententia cum principio recepto, quod in divinis omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio: quod ex Concilio Florentino, Toletano fIlI, et aliis sumitur.
4. Ratione probatur prior pars ex Bernardo supra, quia ex illa sententia sequitur, Deum non esse simplicem, sed compositum ex rebus realiter distinctis, quod est contra fidem. Sequela specialiter probatur contra illum auctorem, dicebat enim rem illam,quae distinguitur a tribus relationibus, non esse Deum, sed tantum Deitatem : Unde recte defendere poterat, Deitatem essesimplicem,non tamen Deum,quia Deus constat Deitate, et relatione. Et ideo etiam negabat hanc propositionem, Deus est Deitas. In casu nominandi, sed tantum in ablativo, Deus est Deitate, quae omnia indicant compositionem. Nihilominus aliqui conati sunt vitare compositionem in persona, etiam si constat ex rebus distinctis : quia illae duae res non comparantur, ut actus et potentia, quod ad compositionem necessarium esse existimatur.
5. Sed hoc intelligi nullo modo potest. Inquiro enim, an inter illas duas res intercedat vera, et realis unio? Neque vim facio in eo, quod talis unio sit modus ex natura rei distinctus a rebus unitis, vel non sit, sed abstrahendo ab hac quaestione, inquiro, an sit talis rerum conjunctio, ut exélla consurgat ? unum realiter et per se ex talibus rebus coalescens. Nam si haec unio admittitur, negari non potest compositio : quia evidens est, illud unum, quod inde resultat, non esse simplex, cum constet ex rebus realiter distinctis. Qua ratione etiam in unione Verbi cum humanitate intercedit compositio, quia ex illa consurgit unum per se, ex rebus realiter distinctis constans. Et consequenter negari non potest, quin illa duo comparentur, ut actus et potentia, saltem lato modo, quatenus inveniri possunt in termino et terminabili : quod satis est ad compositionem. Si vero negetur vera unio inter illas duas res, sequitur majus absurdum, scilicet Personam divinam non esse vere unum quid, sed aggregatum quoddam plurium rerum, quod imperfectius est, quam si esse unum per se, media compositione. Imo idem sequitur, juxta illam sententiam, de Deo ipso, quia secundum opinionem Gilberti, nec Deitas est Deus, neque etiam relatio per se posset esse Deus, sed aggregatum ex utraque esset Deus, unde, si inter illas duas res non interveniret unio et compositio, Deus esset unum per accidens ex rebus distinctis aggregatum.
6. Secunda ratio, qua utitur et idem Bernardus est, quia si relatio est res distincta ab essentia, non poterit non esse creatura, et consequenter non erit aeterna, nec pertinens ad constitutionem divinae personae. Sequela probatur, quia talis relatio non est DEUS, quia in sua entitate non includit divinitatem, in quo distinguitur a persona, quod autem non est Deus, nihil abud esse potest, nisi creatura juxta Augustinum 1, de Trinitate, cap. 6. Quia Deus et creatura immediatam includunt oppo- sitionem. Responderi autem potest, illam relationem essentialiter non esse Deum, ut argumentum probat : nec tamen esse creaturam, quia non esi facta, sed esse personalitatem Dei, seu terminum divinae naturae illi naturaliter conjunctum, absque interventu creationis.
7. Sed hoc variis modis impugnari potest. Nam imprimis loquendo de relatione Patris, inquiro, an ita habeat suum proprium esse a se, sicut ipsa divinitas, vel habeat a divinitate? Primum dici non potest, alias essent duae entitates, et duo esse aeque primo a se, et consequenter utrumque esset ipsum esse per essentiam, esset ergo aeque perfecta: ergo tam esset divinitas ipsa relatio, sicut essentia: ergo superflua est alia divinitas distincta a tali ratione. Praeter quam quod repugnat, divinitatem, multiplicari. Si vero relatio est ab essentia seu ex essentia, cum supponantur esse res ab eadem essentia distincta, non potest non esse ab illa per veram effticientiam ex nihilo: quia talis entitas non produceretur de substantia Deitatis, alias fieret ex illa tanquam ex materia, quia non potest aliter una res ab alia distincta fieri ex illa, et haec ratio etiam probat, juxta illam sententiam non posse vitari, quin relationes Filii et Spiritus sancti per veram eftticientiam producerentur quia non producerentur de substantia divinitatis, sed utres ab illa condistinctae, essentque vel quasi inhaerentesilli, vel quasi affixae et quasi extrinsecus advenientes ipsi.
8. Deinde sequitur, illas res esse imperfectissimas. Aut enim sunt accidentia, et haec esset summa imperfectio: vel substantiae: et tunc inquiro, an completae vel incompletae: si primum necessario includunt aliquam naturam substantialem, quae non potest esse nisi divinitas: et hoc est contra hypothesim: si secundum, talis entitus est maxime imperfecta. Unde ulterius sequitur, juxta illam sententiam quidquid est in Deo imperfectum esse, et consequenter etiam Deum ipsum esse imperfectum. Sequelae omnes probantur, quia imprimis proprietas personalis praecise sumpta, et in re ipsa distincta ab omni alia, imperfecta quaedam res est, ut probavi. Deinde, essentia in sua simplici entitate non posset non esse imperfecta, quia esset etiam substantia incompleta, juxta illam sententiam. Unde dicebant Gilbertus et sequaces, essentiam Dei ita esse divinitatem, ut non sit Deus, sicut nos dicimus de humanitate Verbo unita, quam proinde fatemur non esse rem completam, etiam in suo ordine. Ex quo ulterius necesse est, ut dicerent illam entitatem essentiae non esse subsistentem: tum quia ne- gabant esse Deum: tum etiam, quia res subsistens non potest ulterius terminari per rem realiter distinctam. Esset ergo utraque illa entitas imperfecta: ergo ex illis etiam non posset coalescere, nisi ens imperfectum, quia ex imperfectis non consurgit aliquid summe perfectum: et ideo concludit Bernardus non cogitare, nec concipere verum Deum, qui ita de divinis relationibus et personis sentiunt.
9. Tertio potest haec veritas confirmari, quia si proprietates essent tres distinctae a natura divina, tres personae non essent simpliciter et absolute Unum, contra illud 1, Joan. 5: Et i tres umtm sunt. Patet sequela, quia nulla res assignari posset, quae esset Pater, Filius et Spiritus sanctus. Quae ratio insinuatur in capite Damnamus. Possent tamen adversari respondere, personas etiam in eo casu esse, ut dicantur unum. Sicut si tres personae assumerent unam humanitatem, essent nihilominus illae personae realiter distinctae a tali natura, et tamen essent unus homo. Sed imprimis hoc ipsum exemplum non est tam certum, sicut est certum tres personas esse unum. Et deinde illud ipsum, si non intervenit major identitas, non est proprie, et simpliciter esse unum, sed tantum secundum quid, esse unum hominem seu habere unam naturam, non vero esse uuam rem, quod significatur, cum simpliciter dicuntur personae esse unum.