On this page
Caput 6
Caput 6
De missionibus visibilibus spiritus sancti
1. Non sine causa D. Thomas, quaest. 43, saepe citata, art. 7, solum de visibili missione Spiritus sancti disputavit. Quia licet visibilis missio divini Verbi praecipua fuerit, tamen illa est altioris ordinis, et considerationis, quia non ad repraesentandum, sed ad subsistendum in visibili natura facta est, juxta illud Galat., 4: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, etc. De qua propterea singularis, et copiosa disputatio in tertia parte instituitur. Et, quod huic materia necessarium existimari posset, in capite quarto tactum est. Ubi advertimus, distingui posse missionem visibilem in eam, quae est subsistendum in natura corporali et visibili, et in eam quae est ad repraesentandum. Prioris modi fuit missio Verbi, quam hic praetermittimus. Altera vero vel peculiaris est, vel magis propria Spiritus sancti, et de hac nunc consideramus, exponemus tamen, an interdum haec missio ad divinum etiam Verbum pertinuerit.
2. Haec missio est realiter visibilis. — Prima missio fuit in specie columba. — Primo ergo de hac missione statuendum est esse visibilem non tantum imaginaria visione, qualis frequenter solebat esse prophetica revelatio, sed quia externis sensibus objecta, et proposita est per aliquod signum, quod ipsos sensus externos, videlicet oculos, vel aures movere posset. Ita docet Augustinus de Trinit., cap. 5et 6, estque indubitatum apud omnes. Potestque facile inductione ostendi ex missionibus visibilibus Spiritus sancti, quas in Evangelio legimus. Prima omnium fuit, quando descendit in specie columbae in baptismo; de qua Joannes Baptista, Joannis 1, testatur: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et mansit super eum. At dicere potest aliquis, verbum videndi ibi referri posse ad visionem imaginariam, sicut olim Deus dictus est visus a Prophetis, non corporeis oculis, nec in sua substantia, nec semper in aliqua imagine corporeis oculis objecta, sed in figura aliqua imaginaria. Quod maxime fiet probabile, si verum est, quod aliqui dixerunt, referente Chrysostomo, homilia 61, in Joannem, solum Joannem vidisse columbam. Nam hioc videtur ipse significasse, cum dixit, illam visionem sibi fuisse peculiariter promissam, et in se impletam. Sed huic expositioni Patres omnes, et expositores contradicunt, intelliguntque verbum videndi de visione externa, et corporali, juxta suam proprietatem, quae semper tenenda est, dum aliquid non constet. Praeterea licet ipse Joannes Baptista tantum referat, se vidisse columbam, non negat alios vidisse, nam Matthaeus, cap. 3, re- fert ipsummet Christum vidisse colunbam descendentem, et venientem super se, et non propterea negat Joannem etiam vidisse. Non est autem verisimile, Christum habuisse visionem, seu revelationem imaginariam, quia et imperfecta est, et illa non indigebat. Vidit ergo oculis corporeis, non ut inde acciperet cognitionem, sed quia illa columba revera exposita fuit oculis omnium, qui ibi aderant, et ita omnes illam viderunt quantum ad corporalem speciem. Quod magis declaravit Lucas, cap. 3, dicens: Zt descendit Spiritus sanctus corporali specie quasi columba in apsim. Non tamen omnes significationem CoIumbae, et causam descensus ejus intelligerent, et sub ea ratione peculiariter promissum fuit Joanni illud signum. Denique tunc etiam additum est signum vocis Patris rectificantis. Hic est Filius meus dilectus, quam vocem, certum est, fuisse factam per realem sonum, qui sensu, et auditu corporis perciperetur, hoc enim vocis nomen proprie significat. Eamque Christus ipse audivit, ut ex verbis Marci, cap. 1, apertius colligitur, refert enim illa verba quasi specialiter dicta ipsi Christo, 7u es Filius meus dilectus. Tamen quia etiam sunt dicta, ut omnes audirent, alii Evangeblstae referunt sub illis verbis, Hic est Filius meus dilectus, signum ergo hujus missionis externis, sensibus expositum fuit. :
3. Signum sub quo apparuit Spiritus sanctus fuit nubes. — Secundum signum, sub quo legitur Spiritus apparuisse, fuisse nubes lucida in die transfigurationis, illam enim nubem Spiritum sanctum repraesentasse testatur divus Thomas, 3 part. q. 45, art. 4, adsecundum et significavit Augustinus, epist. 102, ad Evodium, ideoque tunc missum fuisse Spiritum sanctum sub specie nubis, docuit idem divus Thomas, 1 part., q. 43, art. 7, ad 6. Nam sicut per columbam significata est plenitudo gratiae Christi communicando hominibus per baptismum, ita per nubem significata est plenitudo gloriae Christi participanda in claritate et refrigerio gloriae, quae per nubem lucidam significata etiam est, ut D. Thomas ait in dicta solutione, ad 2. Aut certe per illam nubem significata est exuberantia doctrinae Christi, ut idem D. Thomas ait in alia solutione, ad 7. Verum est, in Scriptura non legi nubem illam repraesentasse Spiritus sancti personam, et ideo fortasse neque Augustinus in libris 2, 3 et 4, de Trin., ubi de his missionibus ex professo tractat, hanc non posuit inter missiones visibiles Spiritus sancti. Posset enim in- telligi, nubem illam repraesentasse Thronum glorie et majestatis DEI Patris latentis, seu sedentis in nube, juxta illud Ps. 96: Nubes et caligo in circuitu ejus, etibidem, Amictus lumine, sicut vestimento. Nam referunt Evangelistae, vocem Patris de nube exiisse tanquam de throno majestatis ejus, sed nihilominus nubem illam Spiritum sanctum repraesentasse his verbis docet Ecclesia in Officio transfigurationis : n splendenti nube Spiritus sanctus visus est. Quare etiam illa dici potest Spiritus sancti missio, de qua etiam constat, nubem illam visibilem fuisse oculis corporeis et Iucem ejus similiter fuisse visibilem, imo et quodammodo palpabilem, nam Lucas 9, refert Umuisse discipulos : 7Intrantibus (inquit) illis in nubem, significans etiam corporaliter illos circumdasse et obumbrasse, quia, licet esset lucida, vix poterant claritatem ejus sustinere, et fixis oculis concipere.
4. Tertia missio. — Tertium signum missionis visibilis Spiritus sancti fuit, quando post resurrectionem Christus intonuit ad Discipulos, et in eos insufflavit, et diait eis, Accipite Spiritun sanctum, Joannis 20. Nam quod illa fuerit missio visibilis Spiritus sancti dubitari non potest, docetque Augustinus 4, de Trinitate, cap. 20, sub fin., et D. Thomas, dicta quaest. 23, art. 1, ad 6, et omnes. Manifestum autem est, flatum illum fuisse corporalem, et sensibilem, ut verbum ipsum, insufflavit satis ostendit. Unde Augustinus supra inde colligit emanationem Spiritus sancti a Filio. IVeque enim(ait) flatus ille corporeus cum senswucorporaliter tangendi procedens ex corporea substantia Spritus sancti fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a Patre, sed etium a Filio procedere Spiritum sanctum. Idem habet, tract. 121., in Joannem. Fuit ergo illa missio cum sensibili satisque expressa significatione processionis aeternae ipsius Spiritus sancti, et cum significatione etiam effectus temporalis, ad quem mittebatur quia sensibilia verba Accipite etc., expressius repraesentarunt, fuisse tunc missum Spiritum sanctum ad sanctificandos ministros Sacramentorum, dando simul eis potestatem remittendi peccata. Quamvis et ipse flatus significare soleat virtutem expellendi daemones, ut contingit in exorcizatis, sicut notavit Cyrillus, catechesi 16. Hic etiam accommodare possumus, quod alias dixit Augustinus, sermon. 188, de Tempore, Fatus ille a carnali palea corda mundabat. Fuit itaque illa missio visibilis per signum externum, ac corporaliter sensibile.
5. Quarta missio. — Quartum signum fuit in die Pentecostes, quo die facta est praecipua missio visibilis Spiritus sancti, quam Lucas, Act. 2, his verbis narrat : Cum complerentur dies Pentecostes, faclus est repente de calo sous tanguam advenientis Spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes et apparuerunt illis dispertite lingwe tanguam ignis , seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et ceperunt loqui varis linguis, prout Spiritus sanctus dabat elogui illis. Ubi tria signa illius missionis referuntur sonnus et commotio spiritus vehementis, id est, aeris vehementer concitati et lingue ignee, nam hlcet loqui variis linguis fuerit etiam signum sensibile adventus Spiritus sancti, tamen fuit potius signum consequens ex missione jam facta, quam ostendens illam dum fieret. Missio autem constituitur visibilis proprie per illud signum, sub quo fit. De sono ergo indubitatum est, fuisse sensibilem per externum auditum, quia verba illa, e£ factus est repente de celo sonus, in proprietate hoc significant et non possunt ad imaginariam repraesentationem referri. Nam id, quod sola imaginatione repraesentatur, non potest dici simpliciter factum esse, sed apparere, aut videri, vel quid simile, ille autem sonus dicitur simpliciter factus. Fuit ergo sine dubio auditui corporali objectus, tanquam sensibile proprium ejus. Sicut etiam, cum data fuit lex Moysi, sonitus audiebatur exterius, ut constat Exod. 20. Deinde commotio Spiritus, seu venti vehementis, quae videtur fuisse proxima causa efficiens illius soni, etiam fuit exterius et corporaliter facta, ut ex effectu soni colligi potest. Et ex proprietate etiam verborum, maxime cum subdatur statim, ventum illum (qui nomine Spiritus significatur) replevisse totam domum, quod sine dubio non in phantasia tantum imaginaria, sed proprie, ut sonat, factum est. Quia Verbum, replevit , (ut alia praeteream) aliud non permittit.
6. Dubium. — Resolutio.—be linguis autem ignitis dubitat Augustinus, dicto l. 2, c. 6. Utrum corpore, án Spiritu visee sint. Quia non dicitur, Viderunt linguas divisas velut ignem, sed, vise sunt eis. Quae duo putat Augustinus habere diversas significationes in ommi verborum proprietate. Nam cum dicitur, Vidi hoc, significatur cum omni proprietate, visum esse corporeo oculo, cum autem dicitur, visun. est mihi, potest in rigore intelligi de re solum apparente, et imaginaria. Verumtamen existimo, non esse, quod de hoc dubitemus. Primo, quia licet verbum, apparuerunt illis, videri posset ambiguum, tamen frequentius sumitur pro apparitione sensibili ad oculos carnis, nisi addatur vox aliqua distrahens verbum ab illa significatione, ut, apparuit in somnis, vel quid simile. Sic enim ipsemet Lucas, capite ultimo sui Evangelii refert, dixisse discipulos, surrexit Dominmus vere et apparuit Simoni. Intelligentes sine dubio oculis ejus objectum, et visum fuisse, et cap. 22, ait de Christo orante in horto : Apparuit ei angelus confortans eum, quod omnes intelligunt de apparitione in forma visibili ad oculos carnis, sicut etiam, capite nono, ait apparuisse Moysem et Eliamin Transfiguratione. Quomodo alii etiam Evangelistae loquuntur et nullus dubitat, quin oculis corporeis visi fuerint.
7. Denique quod addit Lucas, Act. 9: Sedit supra singulos eorum, ostendit apparitionem illam fuisse sensibilem et externam. Quod enim aliqui verba illa referunt ad Spiritum sanctum, qui sedit spiritualiter supra singulos Discipulorum, eo quod singulare verbum, sedit, non possit ad linguas in plurali positas referri, mihi verisimile non est, tum quia nulla de Spiritu sancto praecesserat mentio, sed tantum de Spiritu aereo et de linguis igneis, tum quia ibi Lueas non narrat etfectum, seu terminum missionis, sed signum, sub quo facta est. Effectum vero et terminum statim refert, dicens: Ht repleti sunt omnes Spiritu sancto. Verbum ergo sedit, ad linguas igneas referendum est, vel legendo in plurah sederunt, vel subintelligendo aliquid, ut sedit unaqueque, aut quid simile. Vel (quod probabilius videtur) construitur cum igne et in eumdem sensum redit, nam ille ignis non erat alius, quam linguae ignitae et in eis erat, quasi in plures partes distributus, et ita potuit secundum illas partes, seu linguas sedere super singulos Discipulorum. Haec autem sessio aperte demonstrat, apparitionem fuisse sensibilem et externam. Imo Lyranus putat, quando Petrus coepit illo die praedicare populo, adhuc habuisse linguam igneam. quasi capiti suo insidentem, et ideo dixisse Petrum ad populum: Zffudit hunc, quem videtis et auditis. Quanquam possunt haec verba referri ad signa, quae proxime praecesserant. Denique nulla est ratio, cur caetera signa illiusmet missionis objecta credantur sensibus externis et non hoc, quod potissimum fuit, expressiusque repraesentabat effectus illius missionis.
8. Quinta missio. — Quinto loco ponere possumus inter has missiones visibiles, quae fiebant in initio Evangelicae praedicationis, quando ad confirmandos fideles dabatur Spiritus sanctus per impositionem manuum Apostolorum, nam illa donatio Spiritus sancti visibilis erat et consequenter erat missio visibilis. Quod enim visibiliter daretur, colligi videtur ex Act. 8, ubi dicitur : Cum vidisset autem Simon, quod per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus. Ex his tamen verbis non constat, tunc Spiritum sanctum datum esse cum signo visibili, in ipsamet collatione, sed ex effectibus videri potuisse, quia illi, qui accipiebant Spiritum sanctum, loquebantur linguis, vel alias insignes ostensiones recepti Spiritus sancti faciebant. Sic enim capite decimo refertur vidisse Judaeos Spiritum sanctum fuisse datum Cornelio, et aliis Gentilibus, praedicante Petro. Quomodo autem visus fuerit, declaratur, dum subditur: Audiebant enim illos loquentes linguis et magniftcantes Dewn. Nihilominus probabile fit, etiam ante effectum linguarum descendisse tunc Spiritum sanctum sub signo visibili, ex verbis Petri, cap. 11, qui referens factum illud ait: Cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in initio. Unde multi volunt, etiam tunc apparuisse linguas igneas: vel aliquod indicium per ostensionem ignis visibilis. Quod est probabile, sed incertum. Si autem ita factum est, constat etiam, ibi intervenisse visibile signum externis sensibus expositum. Est ergo hoc de ratione hujus visibilis missionis. Ratio autem non est alia, nisi quia ita fuit haec missio ordinata per divinam providentiam ad Ecclesiae suae vel eruditionem, vel aedificationem et consolationem : unde in hac missione non fit prophetica revelatio, ut imaginaria sit, sed sit communis quaedam, ac publica demonstratio, et ideo per exterpum signum omnibus cernenda proponitur.
9. Dubium.— Resolutio.—Jam vero superest ulterius inquirendum, quale debeat esse hoc signum. Ubi non possumus inquirere, ex qua materia aut sub qua forma sensibili, vel ad quem sensum, ut proprium ejus objectum pertinere debeat. Nam ex natura rei nulla in hoc fieri potest determinatio, pendet enim ex divina voluntate, et providentia. Tamen considerando eas missiones, quae factae sunt, inveniemus, eas factas esse sensibiles, vel per auditum, qui est sensus fidei, et disciplinae, vel per visum, qui est perfectissimus omnium, et maxime accedens ad spiritualem cognitionem. Habemus etiam, materiam talium signorum (ordinarie saltem) fuisse aercam, vel illi affi- nem, ut sunt vapores, vel exhalationes, quia talis materia est facilior caeteris ad caeteras transmutationes, quae in hujusmodi signis exhibendis interveniunt. Forma vero, quoad sensibilia propria fuit color aliquis, aut lux, et sonus; quoad communia vero sensibilia, fuit, vel motus, vel formatio humanae vocis, vel figura aliqua apta ad intentam significationem, id est, habens aliquam proportionem, vel analogiam cum re significanda. Ut in baptismo Spiritus sanctus apparuit in specie Columbae descendentis, et manentis, quia in proprietatibus illius animalis inveniuntur multae aptissimae ad significandam Christi Domini puritatem, innocentiam, mansuetudinem, et dilectionem erga Ecclesiam, et quomodo per baptismum esset similes virtutes, et Spiritus sancti dona suis fidelibus communicaturus, ut tractant Patres in Matth. , praesertim Chrysostomus, homil. 12, Augustinus, tract. 6, in Joannem, et lib. 10, Gen., ad litteram, c. 5, et lib 4, de Trinit., c. 20, et lib. etiam 13, c. 24, Gregorius, hom. 30, in Evangelia, Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 7, et D. Thomas, 3 p., quaest., 39, art. 6.
10. In die vero resurrectionis datus est Spiritus Apostolis in specie flatus, quia dabatur ad remittenda peccata ex Christi Domini meritis, et ideo datus est, ut intime ab illo procedens, ut supra ex Augustino notatum est. Item dabatur, ut Spiritus vitae, ad restituendum hominem in spiritualem vitam, sicut in principio insufflando etiam inspiravit in hominem spiraculum vitae, ut notarunt Athanasius, q. 64, ad Antiochum, et Cyrillus, 12, in Joan., c. 56, et optime explicat Basilius, l. de Spiritu sancto, cap. 17, et Ambrosius, serm. 20, in Psalm. 118. At in die Pentecostes datum est signum ingentis soni, quia incipiebat lex Evangelica promulgari quasi ad excitandos homines, ut ad illam audiendam venirent, sicut Exod. 20, datus est sonitus buccinae. Item missus est Spiritus vehemens, qui totam domum repleret ad significandam abundantiam, virtutem, et efficaciam Spiritus, universae Ecclesiae Christi communicandam. Ac denique linguae etiam igneae apparuerunt ad significandum donum linguarum, et ardorem Charitatis. Quoniam Apostoli futuri erant, et verbis proflwi, et charitate fervidi, ut in hymno dicit Ecclesia. Et fortasse etiam significatum est, Ecclesiam ex omnibus linguis et nationibus in uno spiritu, et igne fuisse congregandam. Praeter alias inmumeras, convenientesque analogias, quas Patres considerant in Concionibus Pentecostes , Leo, Augustinus, Bernardus et alii, Ambrosius, lib. 2. de Spiritu sancto, cap. 2, Cyrillus Hierosoly mitanus, Catechesi 17, Isidorus Peleusiota, 1. 1, Epist. 494, Bernardinus Senensis, serm. de septem donis Spiritus sancti.
11. Addit praeterea Augustinus, 2. de Trinitate, cap. 6, in fine, necessarium esse, ut hujusmodi signum visibile non sit res antea praeexistens sub ea forma, et modo, quo apparet, sed ut peculiari providentia ad eum effectum formatum sit. Unde ait Augustinus, non sic posse dici Spiritum sanctum Columbam, quia in ejus specie descendit, sicut Christus dictus est Petra : illa enim petra ünquit) 4am erat in creatura, et per actionis modum wncupata nomine Christi, quem significabat, sicut Isaac Christus erat, cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit istis actio quea - dain significativa jum existentibus, non autem sicut illa Columba, et ignis ad hec tantummodo significanda repente extiterunt. Significat ergo Augustinus ad missionem visibilium necessarium esse, ut res sensibilis significans non praeexistat, sed ad eum finem tunc fiat, et consequenter etiam non duret, nisi dum significat. Et ratio reddi potest, quia missio visibilis sit fit semper novo, et extraordinario modo, et ideo fieri debet sub novo signo, et ad hunc finem peculiariter facto.
12. Atque hanc doctrinam sequitur divus Thomas, dicta quaest. 43, art. 7, ad 2. Et ex illa colligit, non esse factas, nec fieri missiones visibiles sub signis Sacramentalibus Veteris et Novi Testamenti, quia in eis res quaedam praeexistentes assumuntur ad aliquid significandum. Quanquam de hoc potest etiam alia ratio reddi. Quoad vetera quidem Sacramenta, quia non continebant gratiam, nec significabant sub eis dari, sed praenuntiabant futuram, et ita non significabant missionem Spiritus sancti, quae tunc fieret. Quoad nova vero Sacramenta, quia nec missio ad ipsa fit, neque ad recipientem illa. Non quidem ad illa, quia licet gratiam contineant et conferant, tamen solum continent tanquam instrumenta ad illam efficiendam, non quod in eis proprie sit, et ideo ad ipsa Sacramenta non mittitur Spiritus sanctus, ut idem D. Thomas docuit, art. 6, ad 4, nec etiam ad eos, qui Sacramenta recipiunt, quia solum dant gratiam, quando obex non apponitur, et conveniens dispositio adest, et ideo non omnino infallibiliter significant praesentiam gratiae, et invisibilem descensum Spiritus sancti, sed quasi sub conditione, si recipiens sit dispositus, et praeterquam quod quia ipsius Sacramenti veritas et existentia Sacramentalis ex intentione Ministri pendet. At signum sensibile missionis visibilis tale esse debet, ut certo et infallibiliter ostendat Spiritus sancti inhabitationem vel descensum, quod non habet ullum signum, vel praeexistens, vel etiam ordinaria lege impositum ad significandum, et ideo esse debet novum, et ad eum finem in ipsa et pro ipsa, missione effectum.
13. Unde etiam necesse est, ut a Deo ipso peculiariter fiat, quia cum personae divinae descensus a divina voluntate dependeat, non potest certo et infallibiliter significari, nisi per signum ab eodem Deo factum et institutum. Non est autem necesse, ut semper miraculoso modo fiat. Nam cum Christus insufflavit ad dandum Apostolis Spiritum sanctum, videtur flatus ille factus sine speciali miraculo: nisi fortasse miraculum censeatur, corpus gloriosum insufllare: re tamen vera miraculum proprie non est, licet possit dici extraordinarium opus, ac mere voluntarium, quia licet corpus gloriosum non indigeat respiratione, potest autem emittere aerem, si vult, et cum eo impulsu, qui ad insufflandum sufficiat. Tamen quia ille modus operandi et conversandi gloriosi corporis cum mortalibus est valde alienus a statu gloriosi corporis, ideo opus illud extra ordinem appellamus, et certe dici potest aliquo modo miraculosum. In aliis vero missionibus semper facta sunt signa praeter totum naturae ordinem, ac plane divina. Non vero oportet, ut immediate facta sint a solo Deo, nam flatus ille per humanitatem factus est. Alia vero signa Columbae, vocis, Spiritus vehementis ac linguarum, ministerio angelorum creduntur facta, juxta doctrinam Augustini, l. 3, de Trinitate, a principio, praesertim cap. 4, 5, 9 et 10, et D. Thomas, dieta quaest. 43, art.7, ad 5, ex ratione generali suavis providentise, quae utitur causis secundis, quoad fieri potest. Quia vero angeli tantum sunt ministri divina voluntatis, et quia Deus ipse semper est principale operans: illi enim solum haec operantur per corporales motus, et applicando activa passivis, ideo Deus ipse dicitur esse, qui haec signa principaliter operatur.
14. Difficultas insurgit.— Enodatur.—MHic vero quaeri solet, an oporteat, res illas, quae in his signis apparent, tales revera esse, quales apparent. In quo non quaeritur, an oporteat esse veras aliquas res: hoc enim jam in primo puncto diffinitum est. Diximus enim, esse res visiblles seu perceptibiles sensibus externis, quod non possent facere, nisi essent aliquae verae res. Unde etiam constat oportere esse vera res quoad qualitates sensibiles necessarias, ut sensu externo percipiantur. Quare si signum sit sonus, sine dubio est verus et realis sonus, alias non posset auditum immutare. Si autem dicitur esse vox, non est necesse, ut habeat illam proprietatem vocis, quae est, immediate procedere ab anima media imaginatione seu phantasia, quia haec proprietas non percipitur sensu auditus, necesse vero est, ut sit sonitus formatus ad instar verae vocis articulatae, alias nec vox dici posset, nec significare id, ad quod significandum vera vox imposita est. Deinde si signum sit aliqua res lucida vel ignita, necessarium erit, ut veram lucem habeat, quia alias non posset visum immutare, cum ibi non interveniat aliquis color verus, ut supponitur. Non oportebit autem, ut sit verus ignis aut aliquid simile, quod per se percipi non possit, ut statim dicemus.
15. Atque eadem ratione dicendum censeo de sensibilibus communibus, quae etiam per se percipiuntur. Et maxime quando vel tanta facilitate vere fieri possunt sicut apparenter, vel quando sunt necessaria omnino ad constituendam rem sub tali specie tam vera, quam apparente, sub qua dicitur apparere in ratione signi. Qua ratione quoties motus aliquis localis in tanto signo fieri dicitur, realem et verum motum esse intelligo, quia facillimo negotio fieri potest, et quia sic potest optime visu percipi, vel auditu et per solam apparentiam non veram, vix potest intelligi. Idem sentio de figura, quae est etiam per se sensibilis et quasi forma per se constituens sub tali nomine: Ut, verbi gratia, cum linguae dicuntur apparuisse, linguae figuram habuisse, necesse est: idemque est de figura Columbae: alias non apparet, quomodo illa signa, linguae, vel columba possent appellari.
16. De veritate autem talium rerum quoad substantiam earum res est magis ambigua. Videtur autem satis verisimilis haec regula. Quando corpora, quae in his signis assumuntur, sunt ex his corporibus simplicibus, aut illis proximis, quae versantur in hac aeris regione, suntque in communi usu hominum, credendum est, vera talia esse, qualia nominantur, ut si dicitur esse aer, aut ventus, vel quid simile. Ratio est, quia haec corpora sunt veluti prima materia, ex qua alia apparentia corpora fieri solent, ergo cum ipsa dicuntur assumi in signa, non sunt apparentia, sed vera. Quae ratio fortius de aere concludit, quam de nubibus et aliis similibus mixtis imperfectis, tamen etiam de illis credo, esse veram regulam, quando ita simpliciter nominantur, propter facilitatem summam, qua ex aere fiunt, imo quia vix potest aer ita condensari, ut talia corpora appareant, quin etiam vere talia sint. Quod non ita est in igne, et ideo non sumus de illo locuti, et quia verus ignis propter magnam activitatem suam vix posset sine novo miraculo ad usum talium signorum assumi. At vero quando corpora, quae apparere dicuntur, sunt substantiae magis perfectae, tunc per se necessaria non est veritas talium substantiarum ad usum talium signorum, ut per se constat, quia illae substantiae non percipiuntur. Unde si verba Scriptura, aut circumstantiae eorum non cogant, non est, cur tales esse substantialiter reputentur.
17. Ex his principiis facile est, quid de singulis missionibus visibilibus Spiritus sancti sentiendum sit, exponere. De quarum prima, scilicet de Columba, quae in baptismo apparuit, late tractavi, in secundo tomo, tertia parte, disputatione vigesima septima, quem inlocum lectorem remitto, et videri etiam potest disputatione decima quarta, sectione quinta. De statu vero a Christo Domino emisso in secunda missione (praeterea enim transfigurationem, de qua etiam in eodem tomo secundo, dixi) de illo, inquam, statu non dubium est, quin verus fuerit. Nam Christi insufflatio vera, corporalis et vitalis fuit, verumque modum localem fecit in aere oris Christi, quem versus Apostolos emisit, haec autem tantum sunt de ratione veri status, nec necessaria ibi erat aliqua fictio, etiam materialis (ut sic dicam) imo vix poterat intercedere.
18. Rursus de spiritu vehementi, qui replevit totam domum in die Pentecostes non est, cur dubitemus fuisse verum aerem, vere, ac realiter commotum et ingressum fuisse domum illam corporalem, saltem caenaculum. An vero fuerit in omni philosophico rigore verus ventus, non multum curandum. Non enim repugno, quin potuerit esse solum aer vehementer commotus, nam etiam illum, vulgari loquendi modo, ventum appellabimus, potestque in rigorem per vocem Spiritus significari. Praeterquam quod Act. 2, addita est dictio, tanquam Spiritus vehementis, quae proprietatem significationis minuere potest. Nihil tamen impedit juxta regulam positam, quod verum ventum illum fuisse, etiam quoad substantiam suam, sentiamus: quia facillime concitari potuit, eratque aptior ad sonitum magnum red- dendum. Nec dictio, tanquam obstat, quia non videtur posita ad minuendam significationem vocis, spiritus, sed ad declarandum sonum illum talem fuisse, qualis fieri solet ex vehcmenti Spiritu. De linguis denique certum est, quoad substantiam non fuisse carneas et verius credo, non fuisse verum ignem, propter rationem supra insinuatam, et quia littera non cogit, cum dicam, tanguam ignis. Quamvis enim non necessario excludat veritatem ignis, satis est, quod non cogat et quod ad mysterium perinde sit, illas linguas fuisse valde lucidas et ignitas, ut sunt cometae. Unde credibile est, fuisse exhalationes aliquas, vel aerem condensatum sufficienter ad illum usum.
19. Atque ex his ulterius admonet Augusunus, lib. 2, de Trinitate, cap. 6, et in Epistola 102, res illas, qua in hujusmodi signis apparent, non fuisse ab Spiritu sancto hypostatice assumptas. Cujus oppositum, de Columba baptismi sentit Tertullianus, lib. de Carne Christi, cap. 3, imo sunt, qui putent, etiam idem sensisse ipsum Augustinum, lib. de Agone Christiano, cap. 22. Sed ibi solum affirmat, corpus illud Columbae fuisse verum et reale, indicatque, fuisse veram Columbam : quod autem fuerit assumptum ab Spiritu sancto in unione hypostatica non dicit imo nec affirmat, fuisse corpus vivum, sed verum et reale corpus cum figura Columbae, quale sine anima esse potuit, ut idem sanctus recte dixit, Epistola 102, per quem locum alter egregie declaratur.
20. Unde sententia Tertulliani ab omnibus rejecta est, quia non est profecto verisimilis. Imprimis propter omnes rationes, quibus theologi ostendunt, non esse conveniens, ut Deus assumeret naturas irrationales, nedum inanimes. Deinde quia ad finem talium signorum id necessarium non est. In quo est optima diftferentia, quam Augustinus, S. Thomas, et alii considerant inter Verbum et Spiritum sanctum. Verbum enim missum est, ut esset auctor gratiae per meritum et satisfactionem veram, et ideo in rationali natura venire necesse fuit, et illam sibi hypostatice unire. At Spiritus sanctus solum mittitur visibiliter, ut quasi testimonium visibile praebeat sanctificationi et invisibili missioni jam factae, aut quae tunc fiat, ad quem finem necessaria non est unio hypostatica. Solum ergo habuit Spiritus sanctus quasi accidentalem unionem ad tale signum, ideoque officio significationis impleto, mos esse desiit, ut in dicta epist. 102, Augustinus dixit.
21. Duplex difficultas oritur.— Prima opinio. — Duae vero difficultates hinc nascuntur; una est, cum haec corpora sensibilia, sub quibus haec missio visibilis fit, ab omnibus personis fiant, cur dicatur haec missio propria Spiritus sancti et non sit communis Filio, et cur in ea non dicatur etiam venire Pater, licet non mittatur. Per Incarnationem enim dicitur solus Filius missus, quia solus ille humanitati fuit hypostatice unitus, at seclusa personali unione, reliqua omnia, quae realia sunt, vel dicunt operationem ad extra, omnibus illis communia sunt : ergo nulla ratio superest, ob quam hae missiones propriae Spiritus sancti censeatur. Propter Corduba, dicta quaest. 41, docet, missiones has non tribui Spiritui sancto, ut proprias, sed ut appropriatas, et ita in rigore et proprietate concedit, esse communes Filio, ut misso, et Patri ut venienti cum aliis, licet non ut misso.
22. Contraria opinio Augustini et D. Thoma. — Sed contrarium docuit Augustinus et cum illo D. Thomas et caeteri theologi. Ratio autem et responsio ad propositam objectionem est, quia missio haec visibilis non attenditur secundum efficientiam illius formae, vel signi sub qua missio fieri dicitur : quae efficientia communis est tribus personis, sed attenditur secundum repraesentationem et significationem talis formae, quam non est necesse esse communem toti Trinitati. Nam sicut hac voce Spiritus sanctus (ait optime Augustinus) significatur tertia persona et non aliae, ita per Columbam potuit repraesentari Spiritus sancti persona et non Patris, nec Filii : propter hanc ergo singularem repraesentationem talis missio est propria Spiritus sancti, quia sub illo signo singulariter apparere dignatus est, et ut ita appareret, Pater :et Filius eum miserunt. Neque hic habet locum axioma illud : Opera Trinitatis ad eatra sunt indivisa, quia repraesentari per tale signum non est opus ad extra, sed est quaedam denominatio extrinseca, seu relatio rationis, qualem etiam missio importat ex ea parte, qua temporahs est.
23. Altera difficultas. — Resolutio. — Altera difficultas est, nam hinc sequitur, Verbum non semel tantum missum fuisse visibiliter per Incarnationem, sed etiam saepius per repraesentationem. Quamvis enim in Novo Testamento hae Verbi missiones non legantur, inVeteri legitur saepius apparuisse in forma visibili. Ergo dicendum est, ante adventum in carne seepius fuisse missum. Ad hoc respondeo primo, non esse magnum absurdum id concedere, nam multi Patres praecipue Graeci multas apparitiones Veteris Testamenti attribuunt Verbo divino, ut est vulgare et in materia.de Angelis latius tractatur. Quod si verum est, eas, apparitiones missiones vocare non erit magnum absurdum. Ego vero probabilius credo, in Veteri Testamento non legi personam aliquam missam secundum propriam proprietatem, quia nec unio hypostatica facta est, ut per se constat, nec etiam per signum aliquod externum una persona potius, quam alia manifestata est, ut late prosequitur Augustinus, lib. 2, 3 et 4, de Trinitate. Nec credo ostendi posse in Veteri Testamento repraesentationem aliquam sensibilem factam in persona Dei, in qua constet, unam Trinitatis personam potius, quam aliam loqui, aut praesentari. Quare si ratione illius repraesentationis missio admittenda est, dicendum est, Deum per se primo venire, aut apparere solitum, et consequenter omnes etiam tres personas venisse, ac subinde duas illarum fuisse missas, sicut dicimus de missione invisibili. Addimus vero cum D. Thoma, dict. quaest. 43, art. 7, ad 6, Augustino, lib 2 de Trinit., cap. 17, quamvis ante Incarnationem factae fuerint apparitiones aliquae divinarum personarum, non tantum habuisse rationem missionis, neque ita appellari, quia non fuerunt factae ad significandam inhabitationem divinae personae per gratiam : potius ergo illaapparitio erat umbra quaedam futurae missionis. Quod si quaeratur, an post Incarnationem fuerit divinum Verbum iterum aliquando missum. Dicendum est, non esse missum, nisi fortasse ratione humanitatis, quomodo etiam dici potest mittendum esse ad judicandum. In consecrationem item Sacrosanctae Eucharistiae, quotidie quodam modo mittitur; illa vero missio visibilis non est, quia licet mittatur sub forma visibili, tamen non ibi formatur visibilis forma, sed sub illa Verbum Incarnatum invisibiliter constituitur.
24. Atque hinc ulterius concluditur, antiquiores, generaliores, magisque inter se connexas et in majori numero esse missiones invisibiles, quam visibiles. Nam ut supra dicebam, invisibiles non in solis hominibus, sed etiam in angelis factae sunt: visibiles autem in solis hominibus: invisibiles in omni tempore et lege fuerunt : visibiles in adventu Christi inceperunt et parvo tempore durarunt, nec constat, an iterum fient. Cum enim ordinatae fuerint ad fidei declarationem et confirmationem, postquam fides sufficienter manifestata est, cessarunt. Praeterea invisibiles missiones ex parte personarum, quae mittuntur, connexionem habent : visibiles autem minime, ut jam explicatum est. Denique invisibiles toties multiplicatae sunt, quoties intellectuales, vel rationales creaturae sanctificatae sunt. Et ideo usque ad finem mundi durabunt, quia ad hominum sanctificationem necessariae sunt, visibiles autem in parvo sunt numero. Quamvis in hoc possit differentia quaedam considerari, quia invisibiles missiones solum multiplicantur secundum numerum, visibiles vero plus, quam specie. Nam missio Verbi altioris multo rationis est, quam Spiritus sancti missiones, ut per se notum est, et ex dictis constat. Missiones etiam Spiritus sancti inter se specie suo modo distinguuntur, non quidem ex parte personae repraesentatae, sed ex parte signorum, et ex parte effectuum gratiae, quos repraesentant, vel efficiunt, ut ex omnibus dictis facile constare potest. Unde etiam visibilis missio Verbi semel tantum facta est, et nulli alteri naturae communicata est. Missiones vero Spiritus sancti multiplicatae sunt in eo numero, qui ad earum finem , juxta divinae sapientiae providentiam sufhiciens judicatus est.
95. Ad quot capita revocentur missiones. — Omnes vero Spiritus sancti missiones ad tres vel quatuor reducuntur, in specie Columbae, Nubis, Flatus a Christo emissi, et linguarum ignitarum cum sono spiritus vehementis: nam alia, quae in primitiva Ecclesia fiebat, quando fidelibus post baptismum imponebantur manus, vel non erat propria missio visibilis, vel ad eam reducitur, quae in Pentecostes die facta est, nam fuit veluti quaedam extensio et duratio illius. Et illis ergo quatuor missionibus primam tractavi in secundo tomo, tertia parte, circa quaestionem trigesimam nonam D. Thomae: in eaque solum est cavendum, ne putetur Spiritus in ea datus invisibiliter Christo: id enim fieri non potuit, cum gratia in Christo nec tunc inceperit, nec auferri potuerit, ut in dicto loco est tractatum, et notat Toletus exponens aliqua loca Patrum, Joan. 1, Annot. 71. Ex qua intelligi potest, Spiritum sanctum tunc non fuisse proprie missum ad Christum, quia neque propter illum praecipue missus est, cum ille non indiguerit illa repraesentatione sensibili, nec in Scriptura legimus, descendisse Spiritum sanctum ad illum, sed super illum. Quod si inquiras, ad quem tunc fuerit Spiritus sanctus missus. Quidam censent missum esse ad Columbam. At certe missio intellectualis personae, et praesertim tantae excellentiee, ad personam, vel naturam intellectualem fieri debet. Unde potius dicerem, Spiritum sanctum missum esse sub specie Columbae quam ad Columbam. Missum autem esse vel ad Joannem, vel ad totam hominum multitudinem, quae ibi aderat, ut eis excellentiam personae Christi : et gratiae ejus manifestaret. Et ad eumdem modum discurrendum est de altera missionc sub specie Nubis, de qua tractavi in secundo tomo, ad quaestionem quadragesimam quintam D. Thomae. In tertia vero ultra ea, quae diximus, solum desiderari potest, ut de effectu ejus dicamus. In illa missione sine dubio Spiritus sanctus ad apostolos missus, ut illos peculiari modo sanctificaret. Quis autem ille modus fuerit, et quae potestas illis data, in quarto tomo, tractando de institutione Sacramenti Poenitentiee, explicatum est.
26. Tandem circa principalem missionem visibilem Spiritus sancti, Actor. 2, videndi sunt expositores ibi, ad quos magis hoc spectat, quam ad doctrinam Scholasticam, et praeterea quod expectat ad signa visibilia, quae tunc apparuerunt, satis sunt : quae diximus. Circa effectum vero illius missionis certum est, datum esse Apostolis, et Discipulis magnum sanctificantis gratie augmentum , quia hoc promiserat Christus, Joan. 14 et 15. Et hoc erat imprimis necessarium ad finem illius missionis. Non tamen oportuit, hunc effectum esse aequalem in omnibus, sed vel pro ratione dispositionis, vel pro ratione officii, et ministerii, vel etiam pro ejusdem Spiritus voluntate, fuisse distributum. Cum hoc effectu conjuncta fuerunt alia dona, et gratiae gratis datae, ut donum linguarum, et fortasse donum Prophetiae, vel virtutis miraculorum, creditur, item data Apostolis confirmatio in gratia , quamvis enim ex sola narratione Lucae id satis non colligatur, tamen ex Ecclesiae traditione habetur. Et fundari potest in promissione Christi, Joan. 14: Alium Paracletum dabit volis, ut maneat vobiscum in eternum. Data est etiam Apostolis intelligentia mysteriorum Fidei, juxta promissionem etiam Christi, Joan. 14 et 15. Et ibi, ut existimo, etiam acceperunt assistentiam Spiritus sancti, ut in docendo totam Ecclesiam, sive verbo, sive scripto non errarent. Tunc denique omnia auxilia convenientia muneri Apostolico receperunt, quasi in habitu: haec enim omnia, vel expresse, vel virtute Christus promiserat. Unde notari potest discrimen inter missionem Verbi absque merito, sola Dei charitate facta est, juxta illud Joan. 3. sic Deus dilexit Mundum, ut Filium suum uni- genitum daret : missio autem Spiritus sancti ex merito Verbi facta est : ideo enim non fuit Spiritus datus , donec Jesus fuit glorificatus, Joan. 14, dicens: Ego rogabo Patrem, et alum Paracletum dabit vobis. Cui gloria et honor sit in aeternum.