Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De invisibili missione divinarum personarum, et omnibus, quae ad illam pertinent

CAPUT V. DE INVISIBILI MISSIONE DIVINARUM PERSONARUM, ET OMNIBUS, QUAE AD ILLAM PERTINENT.

1. Unum est, quod praecipue hic declarari potest, et ex quo caetera pendent, scilicet, secundum quam actionem, vel effectum Dei haec missio fiat, quo declarato, melius intelligitur, quomodo persona ipsa mitti dicatur, et quaenam mittatur, et ad quam personam , seu ad quem locum mittatur. Significatur enim haec missio per modum cujusdam motus, cujus cognitio potissima pendet ex termino, ad quem tendit, unde et CHRISTO Domino dicebat Thomas : Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumnus viam scire ? In praesenti autem effec- tus ille, secundum quem attenditur haec missio, est quasi terminus ad quem hujus missionis, et ideo tota illius cognitio ex illo pendet: Conveniunt autem theologi , missionem hanc fieri secundum dona gratiae, et tantum secundum illa, cujus rationem superius in secunda divisione, et in explicanda descriptione hujus missionis insinuavimus. Quia debet haec missio fieri per aliqua dona, et non fit per dona naturae, ergo fit per dona gratiae.

2. Varii errores.— Primus.— Hujus erroris fundamentum. — Alius error. — Postremus error. — In hac autem veritate explicanda varii errores, falsaeque opiniones cavendae sunt. Primus error est eorum,qui dixerunt per dona gratiae non dari revera personam ipsam divinam, sed solum dona creata, ac subinde solum dici dari, aut venire tunc Deum ad hominem justum , quia datur per participationem specialem divinae naturae, quae est gratia. Fundamentum esse potuit, quia non potest Deus existere in creatura, nisi per essentiam, praesentiam, et potentiam (seclusa hypostatica unione) his autem modis existebat Deus in anima prius, quam illi gratiam infundat. Et quoniam illam infundit, etiam in illa est per essentiam , praesentiam et potentiam , sicut quoniam illuminat aerem, etiam est eisdem modis in lIumine producto, nec propterea dici potest substantia ipsa Dei dari aeri de novo. Unde juxta hanc sententiam, non solum haec missio fit per dona gratiae , sed omnino nihil aliud est , quam productio talium effectuum. Alii vero censuerunt, per hanc missionem dari personam Spiritus sancti solam, non vero alias personas, ut S. Bonaventura refsert, et impugnat, in 1, dist. 17. Movebantur fortassis, quia haec missio passiva peculiariter attribuitur in sacra Scriptura Spiritui sancto. Alii tandem dixerunt, hanc missionem fieri de facto secundum dona gratiae, de absoluta vero potentia Dei non esse necessaria talia dona ad hanc missionem. Quia non sunt simpliciter necessaria ad justificationem hominis , nam posset per extrinsecam Dei benevolentiam justificari, et ad gloriam acceptari sine reali mutatione sui, ergo eodem modo posset ad hominem mitti Spiritus sanctus sine his donis creatis. Ita sensit Gregorius, in 1, d. 14. q. 1.concl. 3.

3. Resolutio. — Dicendum vero est primo, non posse fieri, nec intelligi specialem missionem Spiritus sancti ad animam hominis sine reali mutatione facta in ipso homine. Haec assertio non pertinet ad dogmata fidei : est tamen probabilissima et vera, quam contra Gre- corium tradit Capreolus, in dicta dist. 24, ad argumenta Gregorii contra 4 conclusionem. Ratio est jam tradita capite preecedenti. Quia divina persona non potest donari, aut mitti per extrinsecam denominationem suam, ergo per extrinsecam. Ergo, si de novo potest talis denominatio divinae personae attribui, necesse est, ut ex aliqua reali mutatione circa creaturam facta resultet. Unde parum in praesenti urget argumentum Gregorii, quod sic habet. Res donabilis potest donari sine quocumque alio dono extrinseco, sed Spiritus sanctus est donabils, et gratia creata est illi extrinseca: ergo potest donari sine illa. Major enim propositio habet fortasse verum in re, quae per intrinsecam mutationem donatur, non vero in ea, quae solum per extrinsecam, quia ad talem denominationem forma aliqua necessaria est. Unde licet gratia sit extrinseca Spiritui sancto secundum se, non tamen ut actuale donum est. Sicut humanitas, et unio creata in illa existens extra Verbum omnino sunt, nihilominus tamen non potest Verbum mitti illo genere missionis, sine illa reali unione, a qua unitum , et datum denominetur. Sicut ergo ibi est necessaria substantialis unio, ita hic accidentalis, quae per mutationem creaturae fit.

4. Nec vero sufficit extrinseca benevolentia, aut acceptatio Dei : Non quidem quia non possit Deus de potentia absoluta hoc modo remittere peccatum, tum quia contrarium est satis probabile, tum etiam quia reduci potest argumentum ad hominem creatum sine culpa originali, et donis gratiae inhaerentis, quem Deus acceptet ad gloriam per solumextrinsecum beneplacitum, quod nemo negat, posse Deum facere per decretum aeternum, quo acceptet talem hominem pro tali tempore, et anteriori. Dico ergo, illam acceptationem etiam sic consideratam non sufficere, ut Spiritus sanctus dicatur mitti ex eo tempore, quo ille homo denominatur acceptus ad gloriam, quia Spiritus sanctus non incipit esse in illo novo, et real modo ex tunc, sed ad summum est illa veluti quaedam promissio, quod Spiritus sanctus mittetur ad talem hominem, quando ei conferetur gloria, et ita est potius acceptatio ad missionem, quam missio. Sicut autem non potest talis homo elevari ad beatitudinem sine aliqua mutatione reali, qualis erit saltem ipsa visio Dei, ita nec Spiritus sanctus potest mitti ad illum sine reali mutatione ejus, ad quem mittitur. Idlemque dicendum erit, etiamsi intelligamus remitti peccatum per extrinsecam con- donationem, quia per solam condonationem ut sic, non recipit homo Spiritum inhabitantem, nisi etiam dona realiter sanctificantia recipiat. Quia per solam illam negationem quasi moralem non intelligitur Spiritus sanctus peculiari modo existens realiter in tali homine. Imo ex vi solius condonationis posset homo reduci ad statum in puris naturalibus, et nullo modo esse supernaturaliter justus.

5. Secunda assertio. — Dico secundo. Missio invisibilis propria, et perfecta non fit sine grata sanctificante, quae includit charitatem, et fidem, ac spem vivam cum aliis virtutibus, et donis per se comitantibus gratiam. Haec assertio est D. Thomae, dict. q. 43, art. 3, et in re communis theologorum, licet in modo loquendi sit aliqua varietas, ut statim adnotabo. Probatur, quia est necessaria realis mutatio, quae superet ordinem, et debitum naturae, ut ostensum est, ergo debet esse mutatio per gratiam, sed haec non est perfecta, nisi fiat per gratiam sanctificantem, ergo haec necessaria est. Declaratur discursus. Quia imprimis hic non agimus de missione per gratiam unionis, quia missio, quae secundum illam fit, visibilis est, ut supra dixi. Sub gratia vero comprehendimus mutationem per gloriam, nam illa supponit missionem factam per gratiam vise, et si aliquid ei additur in termino viae, est quasi consummatio praecedentis, et ita etiam illud est vera gratia, et consequenter, si ibi sit missio, per gratiam sit. Nam gratia Dei vita eterna : non enim nunc rigorose consideramus gratiam, ut gratis datur, sed, ut elevat hominem ad peculiarem statum supernaturalem. Loquimur vero hic de gratia viatoris, quae in fide fundatur : idem vero a fortiori intelligendum est, si visionem habeat conjunctam. S1 ergo detur homini gratia sanctificans (sive cum illa detur gloria, sive non detur) certum est, illam sufficere ad hanc divinam missionem, quia qui hanc gratiam recipit, mandata Dei servat, et de illo scriptum est, Ad eum veniemus, et mansionem apud eun faciemus. Joan. 14. Item cum hac gratia conjuncta est charitas, de qua dicitur Rom. 5: Charitas diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et 1, Joan. 4: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quomodo autem per haec dona fiat missio, mox explicabimus.

6. An gratia sanctificans, sit necessaria ad missionem. — Quod autem gratia ipsa sanctificans sit necessaria ad hanc missionem, non omnes admittunt. Nam Cajetanus, dieto art. 3, docet, mitti etiam personam Filli per donum fidei informis. Alii dixerunt, Spiritum sanctum mitti per inspirationes divinas, quae tempore antecedunt gratiam sanctificantem. Alii dixerunt, etiam per gratiam gratis datam mitti Spiritum sanctum. Cum enim CHRISTUS dixit Matthaei 20: Accipite Spiritum sanctum, praecipue dedit illum ad potestatem remittendi peccata, quae per se non sanctificat habentem, sed est ad modum gratiae gratis datae, et cum Christus dedit Apostolis potestatem ejiciendi daemonia, et curandi infirmos, etc. Luc. 12. Spiritum sanctum eis dedissetestatur Leo papa, serm. 2. Pentecostes. Unde Bonaventura, in 1, d. 15, 2 parte illius, art. 1, q. 1, dicit per haec dona dari Spiritum sanctum secundum quid.

7. Resolutio. — Nihilominus dicendum est, proprium donum sanctificantis gratiae necessarium esse, ut Spiritus sanctus detur et simpliciter mittatur. Ita docet D. Thomas, dicta q. 43, art. 3, et 1 part., q. 8, a. 3, et Alensis, 1 part., q. 73, memb. 4, art. 2 et 3, Donaventura supra, quatenus ait, simpliciter fieri hanc missionem secundum donum gratiae gratum facientis, quod etiam sentit in 1, dist. 14, a. 2, q. 1, et ibi communiter theologi. Et licet fortasse sit quaestio de modo loquendi, hic est magis consentaneus modo loquendi Scripturae et Patrum. Nam Spiritus sanctus proprie dicitur mitti, quando nobis datur, ut in nobis sit et inhabitet, juxta Verbum Christi Joan. 14: Ego rogabo Patrem et aluum Paracletum dabit vobis, ut maneat voliscum in etermm. Et infra: Ad eum veniemnus et mansionem apud eum faciemus. At Spiritus sanctus non inhabitat, nec manet, nisi in justis et sanctificatis per gratiam juxta modum loquendi Scripturae. Sapientiae enim 1, dicitur quod Spiritus sanctus disciplina ejfugiet fictum. Et ibidem dicitur : In malevolaum animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et cap. 7, de eadem divina sapientia dicitur: Infinitus lhesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiee Dei. Et infra loquens aperte de eadem sapientia increata subjungit sapiens: Cum sit una, omnia potest et in se permanens omnia innovat, et per notiones in animas sanctas se transfert, et amicos Dei constituit. Praeterea de divino Spiritu ait Paulus 1, Cor. 3: Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis, scilicet, quando estis jusii et sancti, unde subjungit : Sà quis autem templum Dei violaverit, disperdet illun Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sanctitas autem Templi hujus in gratia consistit, ergo per hanc Spiritus sanctus habitat in illo, et illa ablata, discedit, ac proinde per eamdem gratiam, mittitur in animam. Unde, cap. 6, iterum ait Paulus: Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? tollens ergo membra Christi facium membra meretricis ? Et iterum An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in volis est quem habetis a, Deo, et non estis vestri ? Et supra dixerat : Qui adheret Deo, unus Spiritus est cum eo. Quae omnia demonstrant, tunc haberc hominem Spiritum sanctum, quando illi adhaeret per amorem, et quando ipsum praefert omnibus rebus, ut ea ratione homo dicatur esse totus Spiritus sancti, potius quam sui juris, et quod Spiritum sanctum amittit, cum peccat. Ita etiam loquuntur Patres, quos jamjam referemus. Ratio vero ex dictis facile colligi potest, et ex sequenti assertione clarius percipietur, et quid de aliis sententiis sentiendum sit, intelligetur.

8. Tertia conclusio. — Dico ergo tertio. Quando Deus infundit animae dona gratiae sanctificantis, non solum creata Dona, sed ipsaemet divinae personae homini dantur, et animam ejus inhabitare incipiunt, et ideo talium donorum interventu Spiritus sanctus invisibiliter mittitur. Ita docent doctores scholastici, adeoque certam reputant hanc veritatem, ut D. Thomas, 1 p., q. 43, art. 3, argumento 1, errorem appellaverit sententiam dicentium, non dari Spiritum sanctum, sed ejus dona. Idem sensit Alensis, 1 part., quaest. 73, memb. 4, art. 1, et alii theologi, in 1, dist. 14 et 15. Estque communis sententia Patrum. Videri potest Leo, sermone 2, Pentecostes, Ambrosius, l. 1, de Spiritu sancto, c. 4 et 5, Augustinus 5, de Trin., c. 26, et tract. 32 et 74, in Joan. Ratio praecipua est, quia ita loquitur expresse Scriptura, ut patet ex testimoniis praecedenti conclusione citatis. Praesertim sunt optima verba illa Pauli 1, Corint. 6: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo. Quae non possunt intelligi, de donis creatis, tum quia de ipsa persona Spiritus sancti sermo est, tum etiam quia templum soli Deo dicatur, non donis creatis, quae accidentia quaedam sunt : unde ex hujusmodi locis solent Patres communiter Spiritus sancti divinitatem probare. Est etiam insigne testimonium illud ad Rom. 5: CAaritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ibi enim donum charitatis creatum ab Spiritu sancto distinguitur, diciturque esse effectum Spiritus sancti nobis dati. Et 1, Joan- nis 4, dicitur : Qui manet in Charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Qui ergo in charitate manet, non solum habet donum creatum, sed illo mediante ita Deo conjungitur, ut vere Deus sit in eo, juxta illud Joannis 14: Ad eum veniemus, etc. Et illud: Apud vos manebit et in cobis erit : Hae igitur et similes locutiones frequenter in Scriptura repetitae verificari non possunt per solam infusionem gratiae creatae : ergo oportet fateri aliquo modo magis proprio ipsammet personam divinam mitti.

9. Dubium.— Responsum.—bDifficultas vero est in explicando, quis possit esse iste modus, quo persona ipsa divina dari dicatur ultra dona sua. Quia quod attinet ad realem et intimam existentiam in anima, certum est, neque acquiri, quia persona divina non movetur et anima supponitur praeexistens, neque etiam augeri ex parte Dei, propter eamdem immutabilitatem, neque ex parte animae, quia illa indivisibilis est, et toti Deo est totaliter, et intime praesens secundum essentiam, nec in eo modo praesentiae, vel existentiae Dei in re aliqua potest dari magis, vel minus. Quo supposito solum videtur adjungi major, vel minor effectus Dei in anima, quod totum videtur pertinere ad dona creata et eorum infusionem, non vero ad peculiarem donationem ipsiusmet personae increatae. Ad hoc respondet D. Thomas, 1 p., q. 8, a. 3, et q. 43, a. 3, dari modum specialem, quo Deus est in creatura rationali, sicut cognitum in cognoscente et sicut amatum in amante. Nam creatura rationalis attingit ad Deum ipsum per hanc operationem cognitionis et amoris, et ideo dicitur Deus esse in ipsa, et habitare in ea tanquam in templo suo. Intelligit autem D. Thomas Deum esse hoc modo in homine per cognitionem et amorem, non sigillatim, sed simul et conjunctim, et ita concludit esse per gratiam, per quam homo perfecte cognoscit et amat Deum, recipitque potestatem fruendi Deo in se existentem, quantum in hac vita potest, per quod disponitur ad perfecte fruendum in alia.

10. Inde insurgit difficultas. — Sed adhuc superest difficultas, quia objectum cognitum et amatum duplici ratione dicitur esse in amante, et cognoscente : uno modo secundum esse repraesentativum, quod habet in Verbo, quo cognoscitur et per modum cujusdam impulsus per amorem. Alio modo tantum objecüve. Si ergo sit sermo de priori modo, Deum esse in anima ut objectum cognitum et amatum. nihil aliud est, quam fieri in homine vel conceptum quemdam supernaturali modo re- praesantantem Deum, ratione cujus dicitur Deus esse intra hominem, sicut cognitum in cognoscente, vel fieri in voluntate hominis supernaturalem quemdam impetum amoris in Deum, ratione cujus et homo ipse dicitur esse in Deo tanquam in termino suae inclinationis et Deus in eo tanquam trahens ipsum. At vero totum hoc non excedit existentiam Dei in homine per dona creata cognitionis et amoris, nam ab illis extrinsece denominatur Deus sic existens in homine. Nam quod in homine vere et realiter existit, non est aliud, quam conceptus mentis et impulsus voluntatis. Si vero sit sermo de alio modo existendi solum ut objectum cognitum et amatum, sic multo evidentius est, illam esse denominationem extrinsecam, quae non requirit vi sua existentiam Dei intra hominem. Sic enim etiam objectum longissime distans esse potest in me tanquam cognitum et amatum. Et si Deus per immensitatem suam non esset intra hominem, sed in coelo tantum et in homine fieret cognitio et amor Dei: esset Deus in homine ut cognitum in cognoscente et amatum in amante. Et tunc non esset illa ratio sufficiens, ut diceretur Deus ipse, quoad suam personam et substantiam dari homini. Imo etiam homo in puris naturalibus existens, si ejus cognitionem et amorem naturalem acquireret, diceretur habere Deum ut objectum cognitum et amatum, et tamen non propterea diceretur Deus ipse quoad substantiam suam dari se tali homini, aut esse in illo proprio et speciali modo.

11. Opinio quorumdam.—Propter haec moderni aliqui concedunt, hunc modum existendi Dei in creatura rationali, non esse talem, ut ex vi illius Deus sit realiter et per essentiam in illa, quia solum cognitione, et affectu actuali, vel habituali in illo esse dicitur. Quod si inferatur secundum-hunc modum non dari personam Spiritus sancti, sed dona ejus; respondent, dari Spiritum sanctum solum, quia ibi, ubi antea erat per immensitatem effectus gratiae operatur. At profecto hoc non trancendit modum existendi Dei in creatura per potentiam, qui modus quasi extensive augetur per novum effectum : et per extrinsecam denominationem ab illo. Unde non fit, Deum incipere esse novo modo in anima, qui sit distinctus ab illis tribus. Nec videtur sufficere, ut Deus ipse venire aut mitti dicatur, cum ex vi talis modi non constituatur ibi Dei substantia praesens, nec novo titulo ibi ad sit, secundum suammet personam. Denique, si ad missionem satis esset ille novus effectus, posset Deus«mitti ad crea- turas irrationales, etiam sine unione hypostatica et ad peccatores, et ad Daemones aliquid miraculosum in eis operando.

12. Videtur igitur mihi satis probabiliter et pie sentire, qui dicunt, talia esse dona gratiae gratum facientis, ut vi sua, vel quasi connaturali jure postulent intimam, realem, ac personalem praesentiam Dei in anima per talia dona sanctificata. Quod per hanc conditionalem optime declaratur. Quia si per impossibile fingamus Spiritum sanctum non esse alias realiter praesentem intra animam eo ipso quod anima talibus donis afficeretur, ipsemet Spiritus sanctus veniret ad illam per praesentiam personalem, et in ea esset, et maneret, quamdiu gratia in illa duraret. Atque hac ratione, licet nunc alias habeat illam praesentiam ratione suae immensitatis, et potentiae, merito dicitur nunc habere illam speciali titulo, ratione gratiae, et charitatis, et ideo merito dicitur venire, vel mitti ad animam mediantibus his donis. Sic enim intelligimus missionem Verbi divini ad humanitatem, quam assumpsit, quia licet fingeremus, Verbum non esse per immensitatem praesens illi humanitati, eo ipso, quod illi hypostatice uniretur, ex vi unionis, et ad illam terminandam oporteret fieri intime praesens, et ideo ratione unionis dicitur nunc esse in illa humanitate realiter, et intime speciali modo. Ad hunc ergo modum dicimus Spiritum sanctum dari animae, et speciali modo esse in illa intime, ac realiterratione gratiae sanctificantis. Hoc autem intelligitur evidentius in exemplo adducto, quia illa unio realis, ac physica est, ac ita substantialis, ut ex illa unum per se consurgat, quod intelligi non potest sine mutua, ac intima praesentia eorum, quae uniuntur. At in hac unione per gratiam non intercedit tam evidens ratio, nam est magis unio affectiva, quae accidentalis dici solet, quia mediis accidentibus fit.

13. Nihilominus reddi potest sufficiens ratio moralis, quae rem hanc satis declaret. Nam per gratiam, et charitatem perfectissima quaedam amicitia inter Deum, et hominem constituitur. Amicitia vero ex se petit unionem inter amicos, non solum per conformitatem affectuum, sed etiam per inseparabilem praesentiam, et conjunctionem, quoad fieri possit. Unde amicitia perfectissima et maxime spiritualis, ac divina suo jure, ac debito postulat intimam Dei praesentiam in homine ; quem sibi hoc modo amicam constituit per realem existentiam intra ipsum ex vi talis amicitiae, ita ut, quamvis alio titulo ibi non esset, hic sufficeret. Quia vero haec unio ita est amicitiae, ut tamen non sit omnino inter aequales, sed cum debita proportione, ideo ex vi illius manet Deus in homine, ut protector, et rector ejus, cujus Deus curam gerit, non solum titulo generalis providentiae suae, sed peculiari titulo amicitiae. Denique quia in hac amicitia semper habenda est ratio divinae majestatis, ideo ita ex vi illius manet Spiritus sanctus in homine ut in amico, cui intime unitur, ut simul maneat ibi tanquam amicus summa reverentia et veneratione colendus, ideoque manet etiam ibi praesens tanquam in templo vivo, quod ipse sibi ornat, et praeparat per dona creata, ut in illo, et ab illo adoretur. Atque hunc certe praesentiae et inhabitationis modum indicant sacrae litterae in locis citatis.

14. Nec est alienus ab explicatione D. Thomas, sed quaedam declaratio illius. Nam per gratiam et charitatem manet Deus in anima ut objectum cognitum et amatum, non utcumque, sed per modum amuici intime dilecti, qui non utcumque objective dicitur esse in amante? sed tanquam bonum intime praesens et intra ipsum amantem existens, ut eum peculiariter custodiat, et regat, et ab eo in corde suo colatur, et adoretur. Quod potest etiam declarari exemplo Beatorum: nam ex vi luminis gloriae habent Deum peculiari modo suis mentibus praesentem in ratione objecti visibilis intime quodam modo unitam ipsis Beatis, ut per se ipsum, et absque alio medio videatur. Ubi Iumen gloriae non facit quidem per se ipsum novam unionem physicam inter intellectum et Deum, ut eo modo dicatur illum facere praesentem, tamen est talis dispositio, quae natura sua postulat talem praesentiam, etiam praecisa consideratione immensitatis, cur ergo non poterit gratia, et charitas esse similis dispositio alio titulo jam declarato ? Denique declaratur, et confirmatur amplius ex doctrina Dionysii, c. 4, de Div. nom., explicata a D. Thoma, 1, 2, q. 98, art. 1, dicente, amorem duplicem efficere unionem, realem et effectivam, et priorem dicit esse, cum amatum praesentialiter adest amanti : Et hanc (inquit) facit amor effective, quia movet ad desiderandwn, et queerendum presentium amati quasi sibi convenientis : Affertque Augustinum, lib.8, de Trin., cap. 10, dicentem : Quod amor est velut junctura duo aliqua copulans, vel copulare appetens. Et exponit D. Thomas quod dicit copulans referri ad unitatem affectus, quod dicit copulare appetens, pertinere ad unionem realem. Quia ergo Deus perfecte amat, quos sanctifi- cat et quia quod intendit, assequi potest, ideo ex vi talis amoris animae unitur secundum prasentiam realem.

15. Atque ita intelligitur optime propria ratio, ob quam persona Spiritus sancti non datur, nisi per haec dona divina, quae includunt gratiam sanctificantem et charitatem. Ratio autem est, quia sine his donis non contrahitur vera, et realis amicitia inter Deum et hominem. Ex quo etiam facile patet, quid de alus sententiis supra relatis sentiendum sit, nam uno verbo dicendum est, in illis omnibus modis non dari peculiari modo personam Spiritus sancti, sed dari aliquod speciale donum ejus, ut fides, inspiratio, vel gratia gratis data. Et quia haec dona sunt ordinis superioris ultra natura ordinem, ideo potest dici Deus, vel Spiritus sanctus esse peculiari modo in homine ratione illorum, qui tamen modus non excedit modum existendi per potentiam, sed intra illum dicit quamdam majorem perfectionem. Sic etiam dicitur interdum Deus esse peculiari modo in aliquo, ut eum illuminet, vel dirigat, ut in Propheta, et sic etiam dicitur assistere pontifici, vel Concilio in definiendis rebusfidei, vel seriptori sacro, ut canonice scribat, vel principi, ut regat. Tamen haec omnia solum intelliguntur secundum peculiarem respectum divinae providentiae: unde in tantum requirunt realem praesentiam DEI, in quantum DEUS non separatur a rebus, quibus providet, vel quatenus operari non potest, nisi ubi est. Et ita continentur sub illis modis existendi DEI in rebus per essentiam, praesentiam et potentiam, non tamen attingunt peculiarem ilIum modum et titulum, quo Spiritus sanctus est in justis ratione gratiae et charitatis.

16. Objectio. — Prima opinio. — Secunda opinio.—Superest vero objectio, nam sequitur ex dictis, Spiritum sanctum proprienon mitti, nisi cum gratia significans primo infunditur, non vero quando postea per intensionem augetur. Consequens videtur contra D. Thomam, dicta quaest 43, art. 6, ad secundum, ergo. Sequela probatur, quia postquam Spiritus sanctus Jam est in anima per gratiam, licet postea gratia augeatur, non incipit esse novo modo in illa, ergo non mittitur ad illam, quia nemo mittitur, nisi ubi non erat, vel saltem non erat illo modo, quo recipit esse per missionem. Circa hoc varie loquuntur theologi. Quidam negant absolute, Spiritum sanctum mitti invisibiliter ad hominem jam justificatum, quantumvis in gratia, vel in donis gratiae intensive, aut extensive crescat. Tribuitur D. Thomae, in dicto articulo sexto, eo, quod in fine corporis dixerit, ad missionem invisibilem requiri innovationem quamdam per gratiam. Sed immerito hoc illi tribuitur, nam etiam in argumento gratiae est quaedam in novatio, ut ipse ad secundum explicuit. Alii (ut divus Bonaventura refert) dixerunt, cum gratia imperceptibiliter augetur, non fieri novam missionem ; si autem augeatur, perceptibiliter fieri. Verba tamen haec ambigua sunt, nam si dicatur augeri perceptibiliter, id est, sub signo aliquo visibihi, ut factum est in die Pentecostes, sic non est ad rem, quia tractamus de missione invisibili, et ita omne augmentum gratiae imperceptibile est. Si veroaugmentum dicatur imperceptibile, quia sensim et paulatim fit, et notabiliter non immutat modum operandi, perceptibile autem dicatur, quando est adeo extraordinarium et excellens, ut per effectus possit aliquo modo percipi. Sic certa distinctio illa valde accidentaria videtur ad rationem missionis.Unde ipse Bonaventura, in1, dist. 15, quaest. ult. sentit, per nullum augmentum, quod sit tantum intensivum gratiae, mitti divinam personam, propter rationem jam factam, quod non incipit ibi esse novo modo, per augmentum quasi extensivum, quo extenditur gratia ad novum operandi modum per novum donum, verbi gratia, linguarum, vel per novum auxilium, ut in augmento, quod fit per Sacramentum Confirmationis, tunc fieri missionem, quia jam est ibi Spiritus sanctus novo modo. Quam opinionem docuit prius Alensis, 1 part., quaest. 713, memb. 4, art. 3, in corpore, licet in solutione, ad 2, non videatur omnino in ea persistere. Ait enim, duphcem esse sanctificationem animae: primam, quae est per infusionem gratiae et secundam, quae est per augmentum, et per utramque fieri missionem, licet magis proprie per primam. Et utrumque censet probabile Corduba, libro primo, quaestionarii, q. 41, in fine.

17. Opinio D. Thomae. — Resolutio. — Divus Thomas vero, in dicto art. 6, ad 2, absolute docet, secundum profectum virtutis, aut augmentum gratiae fieri missionem invisibilem, praecipue vero attendi quoad augmentum, quando aliquis proficit in aliquem novum statum gratiae, ut in gratiam miraculorum, aut prophetiae, aut ex fervore charitatis aggreditur insigne opus virtutis ut martyrii, abrenunciationis saeculi. Imo, quod difficilius mihi est, addit in solutione, ad 3, etiam in Beatis fieri novas missiones invisibiles, praeter eam, quae in principio beatjtudinis facta est, per novas relationes. Quia licet gratia eis non intendatur, recipit quoddam augmentum quasi ostensivum. Mihi vero placet imprimis per omne augmentum gratie sanctificantis fieri missionem. Quia majoris momenti est, magisque pertinet ad unionem cum Deo hoc augmentum, quam omne augmentum extensivum, si non includat intensivam ipsiusmet sanctificantis gratiae. Et ita sentit Durandus, in 1, dist. 5, quaest. 4, in fine, cum ait, missionem fieri per dona gratuita vel augmentum eorum. Nec objectio in contrarium (scilicet quod persona divina jam antea ibi erat) urget: quia sicut ille homo novum accipit gratiae gradum, ita persona divina incipit esse ibi novo modo magis perfecto, tum etiam quia quilibet gradus gratiae est de se sufficiens, ut secum afferat divinam personam, unde, quod antea sit, est quasi per accidens.

18. Deinde assero, quando gratia ita augetur extensive ad peculiares effectus, et actus, sive ejusdem gratiae sanctificantis, sive gratis datae, aut specialis potestatis supernaturalis. ut specialiter sanctificetur persona in ordine ad tales actus, tunc ad illam fit propriissime missio, etiamsi prius facta fuerit. Sic facta missio ad Apostolos et octavo die post resurrectionem, Joannes 20, et in die Pentecostes, ut bene exponit Leo, papa, sermone 2, Pentecostes. Sic etiam fieri existimo per Sacramenta, quae sanctificant hominem in ordine ad peculiares actus, dando simul specialia auxilia, et gratias sacramentales. Tandem vero existimo solam collationem novi doni gratiae gratis date, vel auxilii praevenientis sine augmento gratise sanctificantis, non sufficere ad propriam missionem personae divinae. Nam, ut supra dictum est, haec dona de se non sufficiunt ad propriam missionem, ergo licet dentur homini justo, non sufficiunt, quia non afferunt novum titulum de se sufficientem ad specialem praesentiam personae divinae praeter eam, quae est per potentiam. Unde in beatis probabile existimo, non fieri novas missiones, sicut non sit gratiae sanctificantis augmentum. Maxime, quia ille revelationes sunt quasi connaturales illi statui, et ex vi illius singularis praesentiae, et existentiee, quam Deus habet in beatis, conferuntur. Unde ego dicerem, DEUM existentem in beato operari in illo convenienter ad praesentiam, quam in illo habet, et ex vi prioris missionis, potius quam de novo ad illum mitti.

19. Atque hinc tandem intelligitur, in hac missione invisibili nunquam mitti unam per- sonam sine alia es his, quae mitti possunt. Ita D. Thomas, dicta quaest. 43, art. 5 et 7, Bonaventura supra, et late Corduba, dicta quaest. 41. Ratione ita declaratur, quia non mittuntur per illa dona, nisi ut connexa sunt cum gratia sanctificante, et sic non separantur. Secundo, quia quodlibet donum est ab utraque persona, et ratione illius utraque est novo modo in creatura, et alioqui utraque est procedens, ergo utraque mittitur, et cum illis Pater venit juxta illud Joannis 14: Ad eum venicmuts, etc., licet non mittatur, quia non procedit. Denique per hanc missionem non fit unio hypostatica alicujus divinae personae cum anima, ut de fide constat, unio autem per grauam communis necessario est, tum in efficientia, tum quia est participatio divinae naturae, et ita primario convenit ratione essentiae. At vero Alensis supra, memb. 2, art. 3, existimat posse Filium sine Spiritu sancto mitti, ete contrario, quia effectus potest uni, et non alteri appropriari. Dicitur enim Filius specialiter mitti secundum dona intellectus; Spiritus sanctus secundum dona voluntatis ex Augustino, 4, de Trinitate, cap. 20, et 21. Recte vero repondet D. Thomas utraque dona est necessario connexa cum gratia gratum faciente, et ideo missionem etiam utriusque personae esse necessario conjunctam. Non negamus tamen, quin per antonomasiam illa missio, in qua majora dona amoris communicantur, specialiter tribuitur Spiritui sancto, et illa Verbo, quae in donis sapientiae praeeminet.

20. Corollarium.—Ultimo constat ex dictis missionem hanc solum fieri ad creaturam rationalem, quia sola illa est capax gratiee, et fruitionis Dei. Quae ratio concludit, etiam ad angelos factam esse hanc missionem, ut late Alensis supra, et ad Patres, et Justos, qui fuerunt ante Christum Dominum, ut docet etiam D. Thomas, et expresse Leo papa, sermone 2, Pentecostes, cap. 3, et Augustinus, 4, de Trin., cap. 20, et Hieronymus, epist. 9, ad Edibiam. Qui omnes exponunt illa verba Joann. 7: Nondum erat Spiritus datus, quia nondum erat Jesus glorificatus, intelligi de missione speciali, et visibili facta in die Pentecostes, non vero de invisibili, quae omni tempore a creatione mundi ad angelos et homines facta est.

PrevBack to TopNext