Text List

Caput 1

Caput 1

Religio unde dicta sit, et quomodo solius dei cultum proprie significet, licet ad alia etiam transferatur.

CAPUT I. RELIGIO UNDE DICTA SIT, ET QUOMODO SOLIUS DEI CULTUM PROPRIE SIGNIFICET, LICET AD ALIA ETIAM TRANSFERATUR.

1. Religionis significatus ex D. Augustini aliorumque sententia. — Ex Latinis Patribus et Doctoribus, Augustinus, libro 10 de Civitate, cap. 1, quem imitatus est Jonas Aurelianensis, lib. 1 de Cultu imaginum, ante medium, religionem dixit, juxta latine loquendi consuetudinem, non imperitorum, sed doctissimorum, non significare solius Dei cultum, sed etiam officium quod hominibus cognatis et aftinibus, vel alia quacumque ratione nobis conjunctis, exhibemus. Hanc tamen sententiam expendens D. Thomas2. 2, quaestione octogesima prima, articulo primo, ad secundam, dicit Augustinum late religionis voce usum fuisse, et secundum vocis proprietatem soli Deo attributam esse, quod verum censeo, et hanc esse propriam et primaevam hujus vocis significationem, non solum ex usu et accommodatione Latinorum Patrum, quod certum est, sed etiam apud Latinos auctores. Nam Cicero, lib. 2 de Inventione : Religio, in- quit, est, quae superioris cujusdum nature, quam divinam vocant, curam cueremoniamque affert. Quam definitionem usurpavit Augustinus, lib. 83 Quaestionum, quaestione 31, et in hac significatione a nobis in hac materia usurpatur. Ad cognatos autem, nobisque conjunctos, pietas, vel amicitia, aut observantia haberi dicitur, non autem religio, nisi fortasse quatenus vel per exaggerationem, vel per translationem (ut infra declarabo), quidquid magna cura et studio animi fit, es religione vel religiose fieri dicitur, vel etiam quatenus ipsamet Dei religio beneficentiam proximorum, et praecipue nobis conjunctorum imperat, juxta illud Jacobi 1: Aeligio munda et immaculata heec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.

2. Religionis etymologia a verbo relinquo refertur. — Qui crediderint a verbo religo deductum religionis nomen.—heligio ergo Deum solum ejusque cultum respicit. Quam significationem ex ipsa vocis origine seu etymologia colligere possumus, quae multiplex eiiam ab auctoribus traditur. Primo enim quidam religionis nomen deducere voluerunt a verbo relinguo, quia religiosum illud esse dicitur, quod propter sanctitatem aliquam remotum est ac separatum a communi usu. Ita refert, ex Masurio Sabino, Aulus Gellius, lib. 4 Noctium Atticar., cap. 9. Nimis autem remota videtur deductio haec, sive effectum ex quo desumitur, sive ipsarum vocum dissimilitudinem consideremus. Secundo, existimatum est vocem raligio, a verbo religendi derivatum esse. Sic D. Augustinus, 10 de Civit., cap 4, de Deo loquens: Ipse (inquit) fons nostre beatitudinis , ipse omnis appetitionis est finis ; hunc eligentes vel potius religentes , umiseramus enim negligentes ; hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, etc. Ejusdem meminit 1 Retractat., cap. 13, eamque tribuit Latini sermonis auctoribus, Ciceronem subindicans ; fortasse enim ita intellexit illa verba Ciceronis, secundo de Natura Deorum: Z dicti religiosi, ex veligendo, tanguam eligendo eligentes, et diligendo diligentes, intelligendo intelligentes. Verumtamen constat Ciceronem in alio sensu locutum esse, ut statim dicam. Aliqui etiam putant Isidorum hanc sequi etymologiam, licet in alio sensu, scilicet, quia religiosi Deum religant, non quem amiserant, sed quem prius elegerant. Verumtamen Isidorus nihil aliud facit, quam sententiam Ciceronis sequi ct referre.

3. Religio a verbo religo haudquaquam derivatur. — Denique Augustinus ipse in ea sententia non permansit, neque nobis placet, sive vocem, sive rem attendamus. Nam imprimis nullum est verbum proprium Latinum religendi, ex quo illa vox deduci potuerit, imo nec religo usitatum invenitur. Quin etiamsi illud admittamus, non tam significabit eligere quod neglectum erat, quam iterum eligere quod jam erat electum; sicut religare non sienificare ligare ea quae soluta erant, sed iterum ligare ea quae jam erant hgata. Accedit quod eligere Deum jam negligenter amissum, vel non est munus religionis, sed poenitentiae; vel, si poenitentia aliquo modo sub religione continetur, illud munus est quasi secundarium et accidentarium; nam religio per se respicit Deum, et ad illum tendit, etiamsi nunquam negligenter amissus sit. Non est crgo verisimile, nomen religionis fuisse tractum ex comparatione (ut sic dicam) ad priorem negligentiam, seu ad negligentem Dei amissionem.

4. Religionem a verbo relego dictam dixit Tullius.— Tertio igitur derivata censetur vox religio a verbo velegendi, quia nimirum ea quae ad Dei cultum pertinent iterum atque iterum legenda seu cogitanda sunt. Ita Cicero, lib. 2 de Natura Deorum, quem secutus est Isidor., lib. 10 Originum, litt. R, in princip. Quorum sensus constat ex illis Ciceronis verbis: Qui omnia quee ad cultum Dei pertinerent, retractarent et relegerent, li dicti sunt religiosi, a relegendo. Alia autem verba supra citata adducuntur tanquam exempla, non quia ex verbo eligendi, aut religendi, in alia significatione sumpta sit etymologia, sed ex hac qua proprie significat legere, quatenus ad cognitionem ordinatur. Estque probabilis deductio, sive vocum similitudinem, sive munus ipsum religionis spectemus.

5. Religionem a religando Lactantius derivavit. — Nihiiominus Lactantius, lib. 4 de Vera sapientia, cap. 28, Ciceronem in hoc deserit, et religionem ex verbo religandi deducit, dicens: Hac conditione gignimur, ut generatà nos Deo justa et debita obsequna praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur, hoc vinculo pietatis obstricti, Deo et religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit, non, ut Cicero interpretatus est, a relegendo. Atque hanc Lactantii sententiam approbarunt D. Hicronymus circa illa verba Amos 9: Qui edificat in celo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit, et D. Augusti- nus, lib. de Vera religione, cap. ult., qui primam suam etymologiam retractat, lib. 1 Retract.. cap. 13. Atque haec sententia est maxime verisimilis, sive spectemus vocum allusionem et propinquitatem, sive munus ipsum religionis.

6. In quo Lactantius et Hieronymus dissideant. — Approbatur ea sententia, quae Beligionem ita dictam credit, quia religat homines Deo. — Est autem differentia inter Lactantium et Hieronymum: Lactantius enim vult religionem esse dictam, quia ipsa Deo homines ligat; Hieronymus vero quia ipsos homines inter se ligat, et quasi in unum congregat ad colendum Deum;; et ideo ait. gregem justorum seu electorum fasciculum appellari, quia una Domini religione constrictus est ; unde et ipsa religio a religando, et in fascem Domini vinciendo, nomen accepit. Lactantium videtur sequi Bernardus, lib. de Natura et dignitate divini amoris, cap. 15, dicens: Corporalibus religamur sacramentis, ne a Deo recedamus, unde et/am a religando religio dicitur. E contrario Abulens., Exodi 12. sub quaest. 419: Heligio, inquit, dicitur modus specialis colendi Deum, sive verum, sive falsos Deos. vocaturque religio a religando, quia religant se homines illi modo vivendi, et colendi Deum. Mihi magis placet ut religio dicatur, quia ipsamet religat homines Deo. Nam expositio Hieronymi est quidem accommodatissima ad eam significationem, qua vox religio pro statu religioms accipitur; tamen quia illa primaeva non est, sed derivata, ut infra dicam, ideo Lactantii consideratio potior videtur, et primario effectui religionis accommodatior. Religio enim primum omnium unit nos Deo; hinc vero consequenter fit, ut qui eumdem Deum colunt, aliquo modo inter se colligati maneant, magis autem vel minus, juxta rationem cultus.

7. Discrimen inter D. Augustini Lactantique sententiam.— Ligantur non solum dissoluta sed ligata, ut firmius adhereant, qui sensus optime quadrat in religione. — Rursus vero considerari potest aliud discrimen inter Lactantium et Augustinum, nam Lactantius significat religionem dictam esse ab illo vinculo naturali, quo Deo obligamur ex propria naturae conditione; Augustinus autem potius dictam significat, quia huic vinculo novum vinculum superaddit. Quod exphcuit D. Thomas, Opusc. 19, contra impugnantes religionem, cap. 1, dicens: Religio iteratam ligationem importans, ostendit ad illum aliquem ligari, cui primo conjunctus fuerat, et ab eo distare incepit, et quia omnis creatura prius in Deo extitit, quam in seipsa. et a Deo processit, qucdamodo ab eo distare incipiens secunduw. essentiam per crentionem , ideo rationalis creatura ad ipsum Deum debet religari, cui primo conjuncta fuerat, antequam esset, ut sic ad locum unde exeunt, flumina revertantur. Qua esplicatio subtilis quidem est, magis vero favet sententiae Lactantii, quatenus declarat cur ipsum naturale vinculum subjectionis rationalis creatuvcae ad Deum, dicatur potius religio quam ligamentum. Tamen nimis metaphorica minusque propria videtur illa deductio; nam creaturae, prout sunt in Deo, non tam dici possunt alligatae Deo, quam esse ipsemet Deus; solum ergo ligantur illi, quatenus sunt in se productae, et ab illo distinctae ; ergo primum vinculum quo illi conjunguntur, non proprie dicitur religio, sed ligamentum tantum. Nec dicuntur tantum religari quae dissoluta jam sunt, cum prius fuerint ligata, sed etiam et forte proprius illa quae, licet ligata jam sint, ut fortius adhaereant et non dissolvantur, iterum religantur. Juxta hanc ergo proprietatem videtur religionis nomen recte posse explicari ; nam cum creatura rationalis per naturale debitum et inditam propensionem ligata sit ad colendum unum auctorem suum, per voluntariam electionem et superadditam habitus inclinationem religatur ; et ideo virtus quae hoc officium praestat, religio dici potuit.

8. Cum rationalis creatura naturalter Deo sit subjecta et alligata, merito veligio illa dicitur. quae hoc vinculum religat. — Quod si fortasse objiciat aliquis hanc considerationem habere locum in omni habitu, nam auget inclinationem potentiae, et ita quasi iterato eam ligat suo objecto, respondemus hoc nihil referre; tum quia potuit haec ratio in hov nomine imponendo considerari, et non in aliis; tum etiam quia haec propensio rationalis creaturae ad suum creatorem maxima est; nam quia est perfectissima subjectio et servitus, magnum debitum et obligationem inducit, ideoque merito vinculum, seu ligamen dicitur; et quia haec est nobilitas creatura rationalis, ut per se et ex vi suae originis, ad nullum alium, nisi ad Deum, ut ad finem, ordinetur, ideo quasi per antonomasiam soli Dco naturaliter alligata censetur ; merito ergo illa virtus, quae hoc vinculum confirmat, et debitum solvit, religio dicta est. Unde etiam obiter intelligitur, ubi novum vinculum voti sup- peradditur in ordine ad hunc ipsum cultum, ibi specialiori quadam ratione quadrare nomen religionis, hoc modo deductum, ideoque ratio sic vivendi, et colendi Deum, fere jam sibi usurpavit in Ecclesia hoc nomen religionis simpliciter dictum.

9. Aliae religionis significationes per habitudinem ad vinculum deducte.— Ultimo, ex his quae dicta sunt de propria significatione, et etymologia hujus vocis, intelligere licet, si quas alias significationes habet haec vox, deductas esse aliquo modo ex comparatione vel habitudine ad vinculum cum Deo jam declaratum, etiamsi aliquid immediate ad Deum ordinatum continere non videantur. Ut, verbi gratia, religio apud Latinos aliquando sumi solet pro anaia cura ; sic Cicero de Clar. Orat., dixit quorumdam hominum orationem esse attenuatam nima religione, id est, sollicitudine. Nam quia in divino cultu maxima cura adhibenda est, et illa caeteris curis praeferenda, ideo translata est haec vox ad significandam quamdam nimiam anxietatem in aliqua re agenda. Simili modo, religionis nomine signif.cari solet scrupulus conscientiae, ac timor, juxta illud Pamphili apud Terentium in Andrian.: Dignus es odio cum tua religione, id est, cum timore et scrupulo. Quomodo est frequens apud Ciceronem, religionem injicere, id est, conscientiae scrupulum ; aliquid esse religioni, id est, in debito conscientie, et similia. Intellexisse enim suo modo videntur etiam philosophi, timorem conscientiae ad cultum Dei aliquo modo pertinere; et e converso contra conscientiarn agere, nihil aliud esse quam Deum offendere. Sic ergo religionis vox ex significatione divini cultus ad significandum conscientiae scrupulum translata est ; et inde etiam ulterius ad significandum nimium scrupulum, vel timorem in aliis rebus vel actionibus traducta est.

10. Tandem debitum officium in quocumque munere praestando, solet etiam a Latinis religionis significari. Quod forte significavit Augustinus, in principio citatus, cum dixit religionem etiam dici ad cognatos vel affines. Generalius autem dixit Cicero, 4in Ver.: Ego quos adhuc magistratus mihi popgulus Romanus mandavit, sic accepi, ut me omnium officiorum veligione obstringi arbitrarer. Quae extensio eamdem fere rationem habet quam praecedentes ; nam debitum officium praestare in omnibus, eatenus ad divinum cultum pertimere potest, quatenus in eo deficere redun- dat in offensionem De1; vel certe, quia honor divinus est officium maxime debitum, per quamdam analogiam ad illud, omne debitum officium, religionis nomine appellatur. Omnes ergo hae significationes hujus vocis, per extensionem quamdam derivatae sunt a principali et propria, qua religio solius Dei cultum importat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1